Skip to content
The ConsciousLibrary

Chapter 8 of 25

Caput VII De modo serviendi et laborandi.

[1] Omnes fratres, in quibuscumque locis steterint apud alios ad serviendum vel laborandum, non sint camerarii neque cancellarii neque praesint in domibus, in quibus serviunt; nec recipiant aliquod officium, quod scandalum generet vel animae suae faciat detrimentum (cfr. Mc 8,36); [2] sed sint minores et subditi omnibus, qui in eadem domo sunt.

[3] Et fratres, qui sciunt laborare, laborent et eandem artem exerceant, quam noverint, si non fuerit contra salutem animae et honeste poterit operari. [4] Nam propheta ait: «Labores fructuum tuorum manducabis; beatus es et bene tibi erit» (Ps 127,2;-R); [5] et apostolus: Qui non vult operari non manducet (cfr. 2 Thess 3,10); [6] et: Unusquisque in ea arte et officio, in quo vocatus est, permaneat (cfr. 1 Cor 7,24). [7] Et pro labore possint recipere omnia necessaria praeter pecuniam. [8] Et cum necesse fuerit, vadant pro eleemosynis sicut alii pauperes. [9] Et liceat eis habere ferramenta et instrumenta suis artibus opportuna.

[10] Omnes fratres studeant bonis operibus insudare, quia scriptum est: Semper facito aliquid boni, ut te diabolus inveniat occupatum. [11] Et iterum: Otiositas inimica est animae. [12] Ideo servi Dei semper orationi vel alicui bonae operationi insistere debent.

[13] Caveant sibi fratres, ubicumque fuerint in eremis vel in aliis locis, quod nullum locum sibi approprient nec alicui defendant. [14] Et quicumque ad eos venerit amicus vel adversarius, fur vel latro benigne recipiatur. [15] Et ubicumque sunt fratres et in quocumque loco se invenerint, spiritualiter et diligenter debeant se revidere et honorare ad invicem sine murmuratione (1 Petr 4,9). [16] Et caveant sibi, quod non se ostendant tristes extrinsecus et nubilosos hypocritas; sed ostendant se gaudentes in Domino (cfr. Phil 4,4) et hilares et convenienter gratiosos.

Use the ← → keys to move between chapters.

Caput VII De modo serviendi et laborandi. · Earlier Rule (Regula non bullata, 1221) — Francis of Assisi · The Conscious Library