Skip to content
The ConsciousLibrary

Chapter 5 of 12

CAPUT IV.

I. Jus summarum potestatum, quod earum potentia determinatur, in praec. Cap. ostendimus, idque in hoc potissimum consistere vidimus, nempe quod imperii veluti mens sit, qua omnes duci debent; adeoque solas jus habere decernendi, quid bonum quid malum, quid aequum, quid iniquum, hoc est, quid singulis vel omnibus simul agendum, vel omittendum sit, ac proinde vidimus iis solis jus competere leges condendi, easque, quando de iis quaestio est, in quocunque singulari casu interpretandi, et decernendi, an datus casus contra, vel secundum jus factus sit (vide Art. 3, 4, 5. praec. Cap.), deinde bellum inferendi, vel pacis conditiones statuendi, et offerendi, vel oblatas acceptandi. Vide Art. 12. et 13. praec. Cap.

II. Cum haec omnia, ac etiam media, quae ad eadem exequenda requiruntur, omnia negotia sint, quae ad integrum imperii corpus, hoc est, quae ad Rempublicam spectant, hinc sequitur, Rempublicam ab ejus solummodo directione pendere, qui summum habet imperium ac proinde sequitur solius summae potestatis Jus esse de factis uniuscujusque judicandi, de factis cujuscunque rationem exigendi, delinquentes poena mulctandi, et quaestiones inter cives de jure dirimendi, vel legum latarum peritos statuendi, qui haec ejus loco administrent. Deinde omnia ad bellum, et pacem media adhibendi, et ordinandi, nempe urbes condendi, et muniendi, milites conducendi (11), officia militaria distribuendi, et, quid factum velit, imperandi, et pacis causa legatos mittendi, et audiendi, et denique sumptus ad haec omnia exigendi.

III. Quoniam itaque solius summae potestatis Jus sit negotia publica tractandi, vel ministros ad eadem eligendi, sequitur, subditum imperium affectare, qui suo solo arbitrio, supremo Concilio inscio, negotium aliquod publicum aggressus est, tametsi id, quod intenderat agere, Civitati optimum fore crediderit.

IV. Sed quaeri solet, an summa potestas legibus adstricta sit, et consequenter an peccare possit? Verum quoniam legis, et peccati nomina non tantum Civitatis Jura, sed etiam omnium rerum naturalium, et apprime rationis communes regulas respicere solent, non possumus absolute dicere, Civitatem nullis adstrictam esse legibus, seu peccare non posse. Nam si Civitas nullis legibus, seu regulis, sine quibus Civitas non esset Civitas, adstricta esset, tum Civitas non ut res naturalis, sed ut chimaera esset contemplanda. Peccat ergo Civitas, quando ea agit, vel fieri patitur, quae causa esse possunt ipsius ruinae, atque tum eandem eo sensu peccare dicimus, quo Philosophi, vel Medici naturam peccare dicunt, et hoc sensu dicere possumus, Civitatem peccare, quando contra rationis dictamen aliquid agit. Est enim Civitas tum maxime sui juris, quando ex dictamine rationis agit (per Art. 7. praeced. Cap.); quatenus igitur contra rationem agit, eatenus sibi deficit, seu peccat. Atque haec clarius intelligi poterunt, si consideremus, quod, cum dicimus unumquemque posse de re, quae sui juris est, statuere, quicquid velit, haec potestas non sola agentis potentia, sed etiam ipsius patientis aptitudine definiri debet. Si enim ex. gr. dico, me jure posse de hac mensa, quicquid velim, facere, non hercle intelligo, quod jus habeam efficiendi, ut haec mensa herbam comedat sic etiam, tametsi dicimus homines non sui, sed Civitati juris esse, non intelligimus, quod homines naturam humanam amittant, et aliam induant; atque adeo quod Civitas jus habeat efficiendi, ut homines volent, vel quod aeque impossibile est, ut homines cum honore adspiciant ea, quae risum movent, vel nauseam; sed quod quaedam circumstantiae occurrant, quibus positis ponitur subditorum erga Civitatem reverentia, et metus, et quibus sublatis metus, et reverentia, et cum his Civitas una tollitur. Civitas itaque, ut sui juris sit, metus, et reverentiae causas servare tenetur, alias Civitas esse desinit. Nam iis, vel ei, qui imperium tenet, aeque impossibile est, ebrium, aut nudum cum scortis per plateas currere, histrionem agere, leges ab ipso latas aperte violare, seu contemnere, et cum his majestatem servare, ac impossibile est, simul esse, et non esse; subditos deinde trucidare, spoliare, virgines rapere, et similia, metum in indignationem, et consequenter statum civilem in statum hostilitatis vertunt.

V. Videmus itaque, quo sensu dicere possumus, Civitatem legibus teneri, et peccare posse. Verum si per legem intelligamus Jus civile, quod ipso Jure civili vindicari potest, et peccatum id, quod Jure civili fieri prohibetur, hoc est, si haec nomina genuino sensu sumantur, nulla ratione dicere possumus, Civitatem legibus adstrictam esse, aut posse peccare. Nam regulae, et causae metus, et reverentiae, quas Civitas sui causa servare tenetur, non ad Jura civilia, sed ad Jus naturale spectant, quandoquidem (per Art. praeced.) non Jure civili, sed Jure belli vindicari possunt, et Civitas nulla alia ratione iisdem tenetur, quam homo in statu naturali, ut sui juris esse possit, sive ne sibi hostis sit, cavere tenetur, ne se ipsum interficiat, quae sane cautio non obsequium, sed humanae naturae libertas est: at Jura civilia pendent a solo Civitatis decreto, atque (12) haec nemini, nisi sibi, ut scilicet libera maneat, morem gerere tenetur, nec aliud bonum, aut malum habere, nisi quod ipsa sibi bonum, aut malum esse decernit ac proinde non tantum jus habet sese vindicandi, leges condendi, et interpretandi, sed etiam easdem abrogandi, et reo cuicunque (13) ex plenitudine potentiae condonandi.

VI. Contractus, seu leges, quibus multitudo jus suum in unum Concilium, vel hominem transferunt, non dubium est, quin violari debeant, quando communis salutis interest easdem violare. At judicium de hac re, an scilicet communis salutis intersit, easdem violare, an secus, nemo privatus; sed is tantum, qui imperium tenet, jure ferre potest (per Art. 3. hujus Cap.); ergo Jure civili is solus, qui imperium tenet, earum legum interpres manet. Ad quod accedit, quod nullus privatus easdem jure vindicare possit, atque adeo eum, qui imperium tenet, revera non obligant. Quod si tamen ejus naturae sint, ut violari nequeant, nisi simul Civitatis robur debilitetur, hoc est, nisi simul plerorumque civium communis metus in indignationem vertatur, eo ipso Civitas dissolvitur, et contractus cessat, qui propterea non Jure civili, sed Jure belli vindicatur. Atque adeo is, qui imperium tenet, nulla etiam alia de causa hujus contractus conditiones servare tenetur, quam homo in statu naturali, ne sibi hostis sit, tenetur cavere, ne se ipsum interficiat, ut in praeced. Art. diximus.

Use the ← → keys to move between chapters.

CAPUT IV. · Political Treatise — Baruch Spinoza · The Conscious Library