Chapter 14 of 27
Pars tertia - De origine et natura affectuum · 6
Amor et Odium erga rem, quam liberam esse imaginamur, major ex pari causa uterque debet esse, quam erga necessariam.
Res, quam liberam esse imaginamur, debet (per Defin. 7 p. I) per se absque aliis percipi. Si igitur eandem Lætitiæ vel Tristitiæ causam esse imaginemur, eo ipso (per Schol. Prop. 13 hujus) eandem amabimus vel odio habebimus, idque (per Prop. præced.) summo Amore vel Odio, qui ex dato affectu oriri potest. Sed si rem, quæ ejusdem affectus est causa ut necessariam imaginemur, tum (per eandem Defin. 7 p. I) ipsam non solam, sed cum aliis ejusdem affectus causam esse imaginabimur, atque adeo (per Prop. præc.) Amor et Odium erga ipsam minor erit. Q. E. D.
Hinc sequitur, homines, quia se liberos esse existimant, majore Amore vel odio se invicem prosequi, quam alia; ad quod accedit affectuum imitatio, de qua vide Prop. 27, 34, 40 et 43 hujus.
Res quæcunque potest esse per accidens Spei aut Metus causa.
Hæc Propositio eadem via demonstratur, qua Propositio 15 hujus quam vide una cum Schol. 2[11] Propositionis 18 hujus.
Res, quæ per accidens Spei aut Metus sunt causæ, bona aut mala omina vocantur. Deinde quatenus hæc eadem omina sunt Spei aut Metus causa, eatenus (per Defin. Spei et Metus, quam vide in Schol. 2 Prop. 18 hujus) Lætitiæ aut Tristitiæ sunt causa, et consequenter (per Coroll. Prop. 15 hujus) eatenus eadem amamus vel odio habemus, et (per Prop. 28 hujus) tanquam media ad ea, quæ speramus adhibere, vel tanquam obstacula aut Metus causas amovere conamur. Præterea ex Propositione 25 hujus sequitur, nos natura ita esse constitutos, ut ea, quæ speramus, facile, quæ autem timemus, difficile credamus, et ut de iis plus minusve justo sentiamus. Atque ex his ortæ sunt Superstitiones, quibus homines ubique conflictantur. Cæterum non puto operæ esse pretium, animi hic ostendere fluctuationes, quæ ex Spe et Metu oriuntur; quandoquidem ex sola horum affectuum definitione sequitur, non dari Spem sine Metu, neque Metum sine Spe (ut fusius suo loco explicabimus); et præterea quandoquidem, quatenus aliquid speramus aut metuimus, eatenus idem amamus vel odio habemus; atque adeo quicquid de Amore et Odio diximus, facile unusquisque Spei et Metui applicare poterit.
Diversi homines ab uno eodemque objecto diversimode affici possunt, et unus idemque homo ab uno eodemque objecto potest diversis temporibus diversimode affici.
Corpus humanum (per Post. 3 p. II) a corporibus externis plurimis modis afficitur. Possunt igitur eodem tempore duo homines diversimode esse affecti; atque adeo (per Axiom. 1, quod est post Lemma 3, quod vide post Prop. 13 p. II) ab uno eodemque objecto possunt diversimode affici. Deinde (per idem Postul.) Corpus humanum potest jam hoc jam alio modo esse affectum; et consequenter (per idem Axiom.) ab uno eodemque objecto diversis temporibus diversimode affici. Q. E. D.
Videmus itaque fieri posse, ut quod hic amat, alter odio habeat; et quod hic metuit, alter non metuat; et ut unus idemque homo jam amet, quod antea oderit, et ut jam audeat, quod antea timuit, etc. Deinde quia unusquisque ex suo affectu judicat, quid bonum, quid malum, quid melius, et quid pejus sit (vide Schol. Prop. 39 hujus), sequitur, homines tam judicio quam affectu variare posse[12]; et hinc fit, ut cum alios aliis comparamus, ex sola affectuum differentia a nobis distinguantur, et ut alios intrepidos, alios timidos, alios denique alio nomine appellemus. Ex. gr. illum ego intrepidum vocabo, qui malum contemnit, quod ego timere soleo; et si præterea ad hoc attendam, quod ejus Cupiditas malum inferendi ei, quem odit, et benefaciendi ei, quem amat, non coercetur timore mali, a quo ego contineri soleo, ipsum audacem appellabo. Deinde ille mihi timidus videbitur, qui malum timet, quod ego contemnere soleo; et si insuper ad hoc attendam, quod ejus Cupiditas coercetur timore mali, quod me continere nequit, ipsum pusillanimem esse dicam; et sic unusquisque judicabit. Denique ex hac hominis natura et judicii inconstantia, ut et quod homo sæpe ex solo affectu de rebus judicat, et quod res, quas ad Lætitiam vel Tristitiam facere credit, quasque propterea (per Prop. 28 hujus), ut fiant, promovere, vel amovere conatur, sæpe non nisi imaginariæ sint; ut jam taceam alia, quæ in 2 Parte ostendimus, de rerum incertitudine; facile concipimus, hominem posse sæpe in causa esse, tam ut contristetur, quam ut lætetur, sive ut tam Tristitia quam Lætitia afficiatur, concomitante idea sui tanquam causa; atque adeo facile intelligimus, quid Pœnitentia, et quid Acquiescentia in se ipso sit. Nempe Pœnitentia est Tristitia concomitante idea sui, et Acquiescentia in se ipso est Lætitia concomitante idea sui, tanquam causa, et hi affectus vehementissimi sunt, quia homines se liberos esse credunt (vid. Prop. 49 hujus).
Objectum, quod simul cum aliis antea vidimus, vel quod nihil habere imaginamur, nisi quod commune est pluribus, non tamdiu contemplabimur, ac illud, quod aliquid singulare habere imaginamur.
Simulatque objectum, quod cum aliis vidimus, imaginamur, statim et aliorum recordamur (per Prop. 18 p. II, cujus etiam Schol. vide), et sic ex unius contemplatione statim in contemplationem alterius incidimus. Atque eadem est ratio objecti, quod nihil habere imaginamur, nisi quod commune est pluribus. Nam eo ipso supponimus, nos nihil in eo contemplari, quod antea cum aliis non viderimus. Verum cum supponimus, nos in objecto aliquo aliquid singulare, quod antea nunquam vidimus, imaginari, nihil aliud dicimus, quam quod Mens, dum illud objectum contemplatur, nullum aliud in se habeat, in cujus contemplationem ex contemplatione illius incidere potest; atque adeo ad illud solum contemplandum determinata est. Ergo objectum, etc. Q. E. D.
Hæc Mentis affectio, sive rei singularis imaginatio, quatenus sola in Mente versatur, vocatur Admiratio; quæ si ab objecto, quod timemus, moveatur, Consternatio dicitur, quia mali Admiratio hominem suspensum in sola sui contemplatione ita tenet, ut de aliis cogitare non valeat, quibus illud malum vitare posset. Sed si id, quod admiramur, sit hominis alicujus prudentia, industria, vel aliquid hujusmodi, quia eo ipso hominem nobis longe antecellere contemplamur, tum Admiratio vocatur Veneratio; alias Horror, si hominis iram, invidiam, etc., admiramur. Deinde, si hominis, quem amamus, prudentiam, industriam, etc., admiramur, Amor eo ipso (per Prop. 12 hujus) major erit, et hunc Amorem Admirationi sive Venerationi junctum Devotionem vocamus. Et ad hunc modum concipere etiam possumus Odium, Spem, Securitatem, et alios Affectus Admirationi junctos; atque adeo plures Affectus deducere poterimus, quam qui receptis vocabulis indicari solent. Unde apparet, Affectuum nomina inventa esse magis ex eorum vulgari usu, quam ex eorundem accurata cognitione.
Admirationi opponitur Contemptus, cujus tamen causa hæc plerumque est, quod sc. ex eo, quod aliquem rem aliquam admirari, amare, metuere, etc., videmus, vel ex eo, quod res aliqua primo aspectu apparet, similis rebus, quas admiramur, amamus, metuimus, etc. (per Prop. 15 cum ejus Coroll. et Prop. 27 hujus), determinamur ad eandem rem admirandum, amandum, metuendum, etc. Sed si ex ipsius rei præsentia, vel accuratiore contemplatione, id omne de eadem negare cogamur, quod causa Admirationis, Amoris, Metus, etc. esse potest, tum Mens ex ipsa rei præsentia magis ad ea cogitandum, quæ in objecto non sunt, quam quæ in ipso sunt, determinata manet; cum tamen contra ex objecti præsentia id præcipue cogitare soleat, quod id objecto est. Porro sicut Devotio ex rei, quam amamus, Admiratione, sic Irrisio ex rei, quam odimus vel metuimus, Contemptu oritur, et Dedignatio ex stultitiæ Contemptu, sicuti Veneratio ex Admiratione prudentiæ. Possumus denique, Amorem, Spem, Gloriam, et alios Affectus junctos Contemptui concipere atque inde alios præterea Affectus deducere, quos etiam nullo singulari vocabulo ab aliis distinguera solemus.
Cum Mens se ipsam, suamque agendi potentiam contemplatur, lætatur; et eo magis, quo se suamque agendi potentiam distinctius imaginatur.
Homo se ipsum non cognoscit, nisi per affectiones sui Corporis earumque ideas (per Prop. 19 et 23 p. II). Cum ergo fit, ut Mens se ipsam possit contemplari, eo ipso ad majorem perfectionem transire, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus), Lætitia affici supponitur et eo majori, quo se suamque agendi potentiam distinctius imaginari potest. Q. E. D.
Hæc Lætitia magis magisque fovetur, quo magis homo se ab aliis laudari imaginatur. Nam quo magis se ab aliis laudari imaginatur, eo majori Lætitia alios ab ipso affici imaginatur, idque concomitante idea sui (per Schol. Prop. 29 hujus); atque adeo (per Prop. 27 hujus) ipse majore Lætitia concomitante idea sui afficitur. Q. E. D.
Mens ea tantum imaginari conatur, quæ ipsius agendi potentiam ponunt.
Mentis conatus sive potentia est ipsa ipsius Mentis essentia (per Prop. 7 hujus); Mentis autem essentia (ut per se notum) id tantum, quod Mens est et potest, affirmat; at non id, quod non est neque potest; adeoque id tantum imaginari conatur, quod ipsius agendi potentiam affirmat sive ponit. Q. E. D.
Cum Mens suam impotentiam imaginatur, eo ipso contristatur.
Mentis essentia id tantum, quod Mens est et potest, affirmat, sive de natura Mentis est, ea tantummodo imaginari, quæ ipsius agendi potentiam ponunt (per Prop. præced.). Cum itaque dicimus, quod Mens, dum se ipsam contemplatur, suam imaginatur impotentiam, nihil aliud dicimus, quam quod, dum Mens aliquid imaginari conatur, quod ipsius agendi potentiam ponit, hic ejus conatus coercetur, sive (per Schol. Prop. 11 hujus) quod ipsa contristatur. Q. E. D.
Hæc Tristitia magis ac magis fovetur, si se ab aliis vituperari imaginatur; quod eodem demonstratur, ac Coroll. Prop. 53 hujus.
Hæc Tristitia concomitante idea nostræ imbecillitatis Humilitas appellatur; Lætitia autem, quæ ex contemplatione nostri oritur, Philautia, vel Acquiescentia in se ipso vocatur. Et quoniam hæc toties repetitur, quoties homo suas virtutes sive suam agendi potentiam contemplatur, hinc ergo etiam fit, ut unusquisque facta sua narrare, suique tam corporis quam animi vires ostentare gestiat, et ut homines hac de causa sibi invicem molesti sint. Ex quibus iterum sequitur, homines natura esse invidos (vid. Schol. Prop. 24 et Schol. Prop. 32 hujus), sive ob suorum æqualium imbecillitatem gaudere, et contra propter eorundem virtutem contristari. Nam quoties unusquisque suas actiones imaginatur, toties Lætitia (per Prop. 53 hujus) afficitur, et eo majore, quo actiones plus perfectionis exprimere, et easdem distinctius imaginatur; hoc est (per illa, quæ in Schol. 1 Prop. 40 p. II dicta sunt), quo magis easdem ab aliis distinguere et ut res singulares contemplari potest. Quare unusquisque ex contemplatione sui tunc maxime gaudebit, quando aliquid in se contemplatur, quod de reliquis negat. Sed si id, quod de se affirmat, ad universalem hominis vel animalis ideam refert, non tantopere gaudebit; et contra contristabitur, si suas, ad aliorum actiones comparatas, imbecilliores esse imaginetur; quam quidem Tristitiam (per Prop. 28 hujus) amovere conabitur, idque suorum æqualium actiones perperam interpretando, vel suas quantum potest adornando. Apparet igitur, homines natura proclives esse ad Odium et Invidiam, ad quam accedit ipsa educatio. Nam parentes solo honoris et Invidiæ stimulo liberos ad virtutem concitare solent. Sed scrupulus forsan remanet, quod non raro hominum virtutes admiremur, eosque veneremur. Hunc ergo ut amoveam, sequens addam Corollarium.
Nemo virtutem alicui, nisi æquali, invidet.
Invidia est ipsum Odium (vid. Schol. Prop. 24 hujus), sive (per Schol. Prop. 13 hujus) Tristitia, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus) affectio, qua hominis agendi potentia seu conatus coercetur. At homo (per Schol. Prop. 9 hujus) nihil agere conatur neque cupit, nisi quod ex data sua natura sequi potest; ergo homo nullam de se agendi potentiam seu (quod idem est) virtutem prædicari cupiet, quæ naturæ alterius est propria, et suæ aliena; adeoque ejus Cupiditas coerceri, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus) ipse contristari, nequit ex eo, quod aliquam virtutem in aliquo ipsi dissimili contemplatur, et consequenter neque ei invidere poterit. At quidem suo æquali, qui cum ipso ejusdem naturæ supponitur. Q. E. D.
Cum igitur supra in Scholio Propositionis 52 hujus Partis dixerimus, nos hominem venerari ex eo, quod ipsius prudentiam, fortitudinem, etc., admiramur, id fit (ut ex ipsa Prop. patet) quia has virtutes et singulariter inesse, et non ut nostræ naturæ communes imaginamur; adeoque easdem ipsi non magis invidebimus, quam arboribus altitudinem, et leonibus fortitudinem, etc.
Lætitiæ, Tristitiæ, et Cupiditatis, et consequenter uniuscujusque affectus, qui ex his componitur, ut animi Fluctuationis, vel qui ab his derivatur nempe Amoris, Odii, Spei, Metus, etc., tot species dantur, quot sunt species objectorum, a quibus afficimur.
Lætitia et Tristitia, et consequenter affectus, qui ex his componuntur vel ex his derivantur, passiones sunt (per Schol. Prop. 11 hujus); nos autem (per Prop. 1 hujus) necessario patimur, quatenus ideas habemus inadæquatas; et quatenus easdem habemus (per Prop. 3 hujus), eatenus tantum patimur, hoc est (vid. Schol. 1 Prop. 40 p. II), eatenus tantum necessario patimur, quatenus imaginamur, sive (vid. Prop. 17 p. II cum ejus Schol.) quatenus afficimur affectu, qui naturam nostri Corporis et naturam corporis externi involvit. Natura igitur uniuscujusque passionis ita necessario debet explicari, ut objecti, a quo afficimur, natura exprimatur. Nempe Lætitia, quæ ex objecto ex. gr. A oritur, naturam ipsius objecti A, et Lætitia, quæ ex objecto B oritur; ipsius objecti B naturam involvit; atque adeo hi duo Lætitiæ affectus natura sunt diversi, quia ex causis diversæ naturæ oriuntur. Sic etiam Tristitiæ affectus, qui ex uno objecto oritur, diversus natura est a Tristitia, quæ ab alia causa oritur; quod etiam de Amore, Odio, Spe, Metu, animi Fluctuatione, etc., intelligendum est: ac proinde Lætitiæ, Tristitiæ, Amoris, Odii, etc., tot species necessario dantur, quot sunt species objectorum, a quibus afficimur. At Cupiditas est ipsa uniuscujusque essentia, seu natura, quatenus ex data quacunque ejus constitutione determinata concipitur ad aliquid agendum (vid. Schol. Prop. 9 hujus); ergo, prout unusquisque a causis externis hac aut illa Lætitiæ, Tristitiæ, Amoris, Odii, etc., specie afficitur, hoc est, prout ejus natura hoc aut alio modo constituitur, ita ejus Cupiditas alia atque alia esse, et natura unius a natura alterius Cupiditatis tantum differre necesse est, quantum affectus, a quibus unaquæque oritur, inter se differunt. Dantur itaque tot species Cupiditatis, quot sunt species Lætitiæ, Tristitiæ, Amoris, etc., et consequenter (per jam ostensa) quot sunt objectorum species, a quibus afficimur. Q. E. D.
Inter affectuum species, quæ (per Prop. præc.) perplurimæ esse debent, insignes sunt Luxuria, Ebrietas, Libido, Avaritia et Ambitio, quæ non nisi Amoris vel Cupiditatis sunt notiones, quæ hujus utriusque affectus naturam explicant per objecta, ad quæ referuntur. Nam per Luxuriam, Ebrietatem, Libidinem, Avaritiam, et Ambitionem nihil aliud intelligimus, quam convivandi, potandi, coeundi, divitiarum et gloriæ immoderatum Amorem vel Cupiditatem. Præterea hi affectus, quatenus eos per solum objectum, ad quod referuntur, ab aliis distinguimus, contrarios non habent. Nam Temperantia, quam Luxuriæ, et Sobrietas, quam Ebrietati, et denique Castitas, quam Libidini opponere solemus, affectus seu passiones non sunt, sed animi indicant potentiam, quæ hos affectus moderatur. Cæterum reliquas Affectuum species hic explicare nec possum (quia tot sunt, quot objectorum species), nec, si possem, necesse est. Nam ad id, quod intendimus, nempe ad affectuum vires, et Mentis in eosdem potentiam, determinandum, nobis sufficit, uniuscujusque affectus generalem habere definitionem. Sufficit, inquam, nobis, Affectuum et Mentis communes proprietates intelligere, ut determinare possimus, qualis et quanta sit Mentis potentia in moderandis et coercendis Affectibus. Quamvis itaque magna sit differentia inter hunc et illum Amoris, Odii, vel Cupiditatis affectum, ex. gr. inter Amorem erga liberos et inter amorem erga uxorem, nobis tamen has differentias cognoscere, et affectuum naturam et originem ulterius indagare, non est opus.
Quilibet uniuscujusque individui affectus ab affectu alterius tantum discrepat, quantum essentia unius ab essentia alterius differt.
Hæc Propositio patet ex Axiom. 1, quod vide post Lem. 3 Schol. Prop. 13, p. 2. At nihilominus eandem ex trium primitivorum affectuum definitionibus demonstrabimus.
Use the ← → keys to move between chapters.