Skip to content
The ConsciousLibrary

Chapter 1 of 77

I. O vis eternitatis

‹Responsum:› O vis eternitatis, que omnia ordinasti in corde tuo, per verbum tuum omnia creata sunt, sicut voluisti, et ipsum verbum tuum induit carnem in formatione illa, que educta est de Adam.   Et sic indumenta ipsius a maximo dolore abstersa sunt.   Versus: O quam magna est benignitas salvatoris, qui omnia liberavit per incarnationem suam, quam divinitas exspiravit sine vinculo peccati.   Et sic indumenta ipsius a maximo dolore abstersa sunt.   Gloria patri et filio et spiritui sancto.   Et sic indumenta ipsius a maximo dolore abstersa sunt.

Use the ← → keys to move between chapters.

I. O vis eternitatis · Symphony of the Harmony of Celestial Revelations — Hildegard of Bingen · The Conscious Library