Chapter 7 of 25
Caput VI De recursu fratrum ad ministros et quod aliquis frater non vocetur prior.
[1] Fratres, in quibuscumque locis sunt, si non possunt vitam nostram observare, quam citius possunt, recurrant ad suum ministrum hoc sibi significantes. [2] Minister vero taliter eis studeat providere, sicut ipse vellet sibi fieri, si in consimili casu esset (cfr. Mt 7,12). [3] Et nullus vocetur prior, sed generaliter omnes vocentur fratres minores. [4] Et alter alterius lavet pedes (cfr. Joa 13,14).
Use the ← → keys to move between chapters.