Chapter 66 of 77
LXIII. O IerusalemDe sancto Ruperto
1a. O Ierusalem, aurea civitas, ornata regis purpura. 1b. O edificatio summe bonitatis, que es lux numquam obscurata. 1c. Tu enim es ornata in aurora et in calore solis. 2a. O beata purericia, que rutilas in aurora, et o laudabilis adolescentia, que ardes in sole. 2b. Nam tu, o nobilis Ruperte, in his sicut gemma fulsisti. Unde non potes abscondi stultis hominibus, sicut nec mons valli celatur. 3a. Fenestre tue, Ierusalem, cum topazio et saphiro specialiter sunt decorate. 3b. In quibus dum fulges, o Ruperte, non potes abscondi tepidis moribus, sicut nec mons valli, coronatus rosis, liliis et purpura in vera ostensione. 4a. O tener flos campi et o dulcis viriditas pomi et o sarcina sine medulla, que non flectit pectora in crimina. 4b. O vas nobile, quod non est pollutum nec devoratum in saltatione antique spelunce et quod non est maceratum in vulneribus antiqui perditoris. 5. In te symphonizat spiritus sanctus, quia angelicis choris associaris et quoniam in filio dei ornaris, cum nullam maculam habes. 6. Quod vas decorum tu es, o Ruperte, qui in puericia et in adolescentia tua ad deum anhelasti in timore dei et in amplexione caritatis et in suavissimo odore bonorum operum. 7. O Ierusalem, fundamentum tuum positum est cum torrentibus lapidibus, quod est cum publicanis et peccatoribus, qui perdite oves erant. Sed per filium dei invente ad te cucurrerunt et in te positi sunt. 8. Deinde muri tui fulminant vivis lapidibus, qui per summum studium bone voluntatis quasi nubes in celo volaverunt. 9. Et ita turres tue, o Ierusalem, rutilant et candent per ruborem et per candorem sanctorum et per omnia ornamenta dei, que tibi non desunt, o Ierusalem. 10. Unde vos, o ornati et o coronati, qui habitatis in Ierusalem, et o tu, Ruperte, qui es socius eorum in hac habitatione, succurrite nobis famulantibus et in exilio laborantibus.
Use the ← → keys to move between chapters.