Chapter 42 of 77
XLII. Favus distillansDe undecim milibus virginibus
Responsum: Favus distillans Ursula virgo fuit, que agnum dei amplecti desideravit, mel et lac sub lingua eius. Quia pomiferum hortum et flores florum in turba virginum ad se collegit. Versus: Unde in nobilissima aurora gaude, filia Syon. Quia pomiferum hortum et flores florum in turba virginum ad se collegit. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Quia pomiferum hortum et flores florum in turba virginum ad se collegit.
Use the ← → keys to move between chapters.