Chapter 2 of 27
Pars secunda - De natura et origine mentis · 1
Transeo jam ad ea explicanda, quæ ex Dei, sive Entis æterni et infiniti, essentia necessario debuerunt sequi. Non quidem omnia; infinita enim infinitis modis ex ipsa debere sequi Prop. 16 Part. 1 demonstravimus: sed ea solummodo, quæ nos ad Mentis humanæ, ejusque summæ beatitudinis, cognitionem quasi manu ducere possunt.
I. Per corpus intelligo modum, qui Dei essentiam, quatenus ut res extensa consideratur, certo et determinato modo exprimit; vid. Coroll. Prop. 25 p. I.
II. Ad essentiam alicujus rei id pertinere dico, quo dato res necessario ponitur, et quo sublato res necessario tollitur; vel id, sine quo res, et vice versa quod sine re, nec esse nec concipi potest.
III. Per ideam intelligo Mentis conceptum, quem Mens format propterea quod res est cogitans.
Dico potius conceptum quam perceptionem, quia perceptionis nomen indicare videtur, Mentem ab objecto pati; at conceptus actionem Mentis exprimere videtur.
IV. Per ideam adæquatam intelligo ideam, quae, quatenus in se sine relatione ad objectum consideratur, omnes veræ ideæ proprietates sive denominationes intrinsecas habet.
Dico intrinsecas, ut illam secludam, quæ extrinseca est, nempe convenientiam ideæ cum suo ideato.
V. Duratio est indefinita existendi continuatio.
Dico indefinitam, quia per ipsam rei existentis naturam determinari nequaquam potest, neque etiam a causa efficiente, quæ scilicet rei existentiam necessario ponit, non autem tollit.
VI. Per realitatem et perfectionem idem intelligo.
VII. Per res singulares intelligo res, quæ finitæ sunt, et determinatam habent existentiam. Quod si plura individua in una actione ita concurrant, ut omnia simul unius effectus sint causa, eadem omnia eatenus ut unam rem singularem considero.
I. Hominis essentia non involvit necessariam existentiam, hoc est, ex Naturæ ordine tam fieri potest, ut hic et ille homo existat, quam ut non existat.
II. Homo cogitat.
III. Modi cogitandi, ut amor, cupiditas, vel quicunque nomine affectus animi insigniuntur, non dantur, nisi in eodem Individuo detur idea rei amatæ, desideratæ, etc. At idea dari potest, quamvis nullus alius detur cogitandi modus.
IV. Nos corpus quoddam multis modis affici sentimus.
V. Nullas res singulares, præter corpora et cogitandi modos, sentimus nec percipimus.
Postulata vide post 13 Propositionem.
Cogitatio attributum Dei est, sive Deus est res cogitans.
Singulares cogitationes, sive hæc et illa cogitatio, modi sunt, qui Dei naturam certo et determinato modo exprimunt (per Coroll. Prop. 25, p. I). Competit ergo Deo (per Defin. 5 p. I) attributum, cujus conceptum singulares omnes cogitationes involvunt, per quod etiam concipiuntur. Est igitur Cogitatio unum ex infinitis Dei attributis, quod Dei æternam et infinitam essentiam exprimit (vid. Defin. 6 p. I), sive Deus est res cogitans. Q. E. D.
Patet etiam hæc Propositio ex hoc, quod nos possumus ens cogitans infinitum concipere. Nam quo plura ens cogitans potest cogitare, eo plus realitatis sive perfectionis idem continere concipimus; ergo ens, quod infinita infinitis modis cogitare potest, est necessario virtute cogitandi infinitum. Cum itaque, ad solam cogitationem attendendo, Ens infinitum concipiamus, est necessario (per Defin. 4 et 6 p. I). Cogitatio unum ex infinitis Dei attributis, ut volebamus.
Extensio attributum Dei est, sive Deus est res extensa.
Hujus eodem modo procedit, ac demonstratio præcedentis Propositionis.
In Deo datur necessario idea, tam ejus essentiæ, quam omnium, quæ ex ipsius essentia necessario sequuntur.
Deum enim (per Prop. 1 hujus) infinita infinitis modis cogitare, sive (quod idem est, per Prop. 16 p. I) ideam suæ essentiæ, et omnium, quæ necessario ex ea sequuntur, formare potest. Atqui omne id, quod in Dei potestate est, necessario est (per Prop. 35 p. I) ergo datur necessario talis idea, et (per Prop. 15, p. I) non nisi in Deo. Q. E. D.
Vulgus per Dei potentiam intelligit Dei liberam voluntatem, et jus in omnia, quæ sunt, quæque propterea communiter ut contingentia considerantur. Deum enim potestatem omnia destruendi habere dicunt, et in nihilum redigendi. Dei porro potentiam cum potentia Regum sæpissime comparant. Sed hoc in Corollario 1 et 2 Propositionis 32 partis I refutavimus, et Propositione 16 partis I ostendimus, Deum eadem necessitate agere, qua seipsum intelligit; hoc est, sicuti ex necessitate divinæ naturæ sequitur (sicut omnes uno ore statuunt) ut Deus seipsum intelligat, eadem etiam necessitate sequitur, ut Deus infinita infinitis modis agat. Deinde Propositione 34 partis I ostendimus, Dei potentiam nihil esse, præterquam Dei actuosam essentiam; adeoque tam nobis impossibile est concipere, Deum non agere, quam Deum non esse. Porro si hæc ulterius persequi liberet, possem hic[1] ostendere, potentiam illam, quam vulgus Deo affingit, non tantum humanam esse (quod ostendit Deum hominem, vel instar hominis a vulgo concipi), sed etiam impotentiam involvere. Sed nolo de eadem re toties sermonem instituere. Lectorem solummodo iterum atque iterum rogo, ut, quæ in prima parte, ex Propositione 16, usque ad finem, de hac re dicta sunt, semel atque iterum perpendat. Nam nemo ea, quæ volo, percipere recte poterit, nisi magnopere caveat, ne Dei potentiam cum humana Regum potentia vel jure confundat.
Idea Dei, ex qua infinita infinitis modis sequuntur, unica tantum esse potest.
Intellectus infinitus nihil, præter Dei attributa ejusque affectiones, comprehendit (per Prop. 30 p. I). Atqui Deus est unicus (per Coroll. 1 Prop. 14 p. I). Ergo idea Dei, ex qua infinita infinitis modis sequuntur, unica tantum esse potest. Q. E. D.
Esse formale idearum Deum, quatenus tantum ut res cogitans consideratur, pro causa agnoscit, et non quatenus alio attributo explicatur. Hoc est, tam Dei attributorum, quam rerum singularium ideæ, non ipsa ideata sive res perceptas pro causa efficiente agnoscunt, sed ipsum Deum, quatenus est res cogitans.
patet quidem ex Propositione 3 hujus. Ibi enim concludebamus, Deum ideam suæ essentiæ, et omnium, quæ ex ea necessario sequuntur, formare posse ex hoc solo, nempe quod Deus est res cogitans, et non ex eo, quod sit suæ ideæ objectum. Quare esse formale idearum Deum, quatenus est res cogitans, pro causa agnoscit. Sed aliter hoc modo demonstratur. Esse formale idearum modus est cogitandi (ut per se notum), hoc est (per Coroll. Prop. 25 p. I) modus, qui Dei naturam quatenus tantum[2] est res cogitans certo modo exprimit, adeoque (per Prop. 10 p. I) nullius alterius attributi Dei conceptum involvit, et consequenter (per Axiom. 4 p. I) nullius alterius attributi nisi cogitationis est effectus: adeoque esse formale idearum Deum, quatenus tantum ut res cogitans consideratur, etc. Q. E. D.
Cujuscunque attributi modi Deum, quatenus tantum sub illo attributo, cujus modi sunt, et non quatenus sub ullo alio consideratur, pro causa habent.
Use the ← → keys to move between chapters.