Skip to content
The ConsciousLibrary

Chapter 7 of 32

6

6. O quam cito transit gloria mundi. Utinam vita eorum scientiæ concordasset eorum, tunc bene legissent et studuissent. Quam multi pereunt per vanam scientiam in hoc sæculo, qui parum curant de Dei servitio. Et quia magis diligunt magni esse quam humiles, ideo evanuerunt in cognitationibus suis. Vere magnus est qui in si parvus est et pro nihilo omne culmen honoris ducit. Vere prudens est qui omnia terrena arbitratur uti stercora ut Christum lucrifaciat. Et vere bene doctus est qui Dei voluntatem facit et suam voluntatem relinquit.

1. Non est credendum omni verbo nec instinctui sed caute et longanimiter, res est secundum Deum ponderanda. Proh dolor sæpe malum facilius quam bonum de alio creditur et dicitur ita infirmi sumus. Sed perfecti viri non facile credunt omni enarranti, quia sciunt humanam fragilitatem imo infirmitatem ad malum proclivem et in verbis fatis labilem.

2. Magna sapientia est non esse præcipitem in agendis, nec pertinaciter in sensibus stare. Ad hanc etiam non pertinet quibuslibet hominum verbis credere nec audita vel credita mox ad aliorum aures effundere.

3. Cum sapiente et sententioso viro consilium habe, et quære potius a melioribus instrui, quam tuas adinventiones sequi. Bona vita facit hominem sapientem secundum Deum, et expertum in multis. Quanto quis in se humilior fuerit, et Deo subjectior, tanto in omnibus erit sapientior et pacatior.

1. Veritas est in Scripturis sanctis quærenda, non eloquenda. Omnis Scriptura sacra eo spiritu debet legi, quo facta est. Quærere debemus potius utilitatem in Scripturis, quam subtilitatem sermonis. Ita libenter devotos et simplices libros legere debemus, sicut altos et profundos. Non te defendat auctoritas Scribentis utrum parvæ vel magnæ litteraturæ fuerit, sed amor puræ veritatis te trahat ad legendum. Non quæras quis hoc dixerit, sed quid dicatur attende.

2. Homines transeunt, sed veritas Domini manet in æternum. Sine personarum acceptione variis modis nobis loquitur Deus. Curiositas nostra sæpe nos impedit in lectione Scripturarum, cum volumus intelligere et discutere ubi simpliciter est transeundum. Si vis profectum haurire lege humiliter, simpliciter, et fideliter nec unquam velis habere nomen scientiæ. Interroga libenter, et audi tacens Sanctorum verba, nec displiceant tibi parabolæ Seniorum sine causa enim non proferuntur.

1. Quandocumque homo inordinate aliquid appetit statim in se inquietus sit. Superbus et avarus nunquam quiescunt. Pauper et humilis spiritu in multitudine pacis conversatur. Homo qui necdum in se perfecte mortuus est, cito tentatur et vincitur in parvis et vilibus rebus. Infirmus in spiritu, et quodammodo adhuc carnalis ad sensibilia inclinatus, difficulter potest se a terrenis desideriis ex toto extrahere. Et ideo sæpe habet tristitiam cum se subtrahit. Leviter etiam dedignatur, si quis ei resistit.

2. Si autem prosecutus fuerit quod concupiscitur, statim ex reatu conscientiæ gravatur, quia secutus est passionem suam, quæ nihil juvat ad pacem, quam quæsivit. Resistendo igitur passionibus invenitur vera pax cordis non autem serviendo eis. Non est ergo pax in corde hominis carnalis, non in homine in exterioribus dedito, sed in fervido spirituali.

1. Vanus est qui spem suam ponit in hominibus aut in creaturis. Non pudeat te aliis servire amore Domini nostri Jesu Christi, et pauperem in hoc sæculo videri. Non stes super teipsum, sed in Deo spem tuam constitue. Fac quod in te est, et Deus aderit bonæ voluntati tuæ. Non confidas in tua scientia, vel cujuscumque astutia viventi, sed magis in Dei gratia, qui humiles adjuvat, et de se præsumentes humiliat.

2. Non glorieris in divitiis si adsint, nec in amicis quia potentes sunt, sed in Deo qui omnia præstat, et se ipsum super omnia dare desiderat. Non te extollas de magnitudine vel pulchritudine corporis, quæ modica etiam infirmitate corrumpitur et foedatur. Non placeas tibi ipsi, de humilitate aut ingenio ne displiceas Deo, cujus est totum quidquid boni naturaliter habemus.

3. Non te reputes aliis meliorem, ne forte coram Deo deterior habearis qui scit quid est in homine. Non superbias de operibus bonis, quia aliter sunt judicia Dei quam hominum, cui sæpe displicet, quod hominibus placet. Si aliquid boni habueris, crede de aliis meliora, ut humilitatem conserves. Non nocet ut te hominibus supponas, nocet autem plurimum, si vel uni te præponas. Jugis pax cum humili, in corde autem superbi zelus et indignatio frequens.

1. Non omni homini reveles cor tuum, sed cum sapiente, et timente Deum age causam tuam. Cum juvenibus et extraneis rarus esto, cum divitibus noli blandiri, et coram magnatis non libenter appareas. Cum humilibus et simplicibus, cum devotis et morigeratis sociare, et quæ ædificationis sunt pertracta. Non sis familiaris alicui mulieri, sed in communi omnes bonas mulieres Deo commenda. Soli Deo et Angelis ejus opta familiaris esse, et hominum notitiam devita.

2. Charitas est habenda ad omnes, sed familiaritas non expedit. Quandoque accidit ut persona ignota ex bona fama lucescit, tum præsentia oculos intuentium offuscat. Putamus aliis placere ex convictione nostra, et incipimus magis displicere morum improbitate in nobis considerata.

1. Valde magnum est in obedientia stare, sub Prælato se vivere, et sui juris non esse. Multo tutius est stare in subjectione, quam in prælatura. Multi sunt sub obedientia magis ex necessitate, quam ex charitate, et illi poenam habent, et leviter murmurant, nec libertatem mentis acquirent, nisi ex toto corde propter Deum se subjiciant. Curre hic vel ibi non invenies requiem, nisi in humili subjectione sub Prælati regimine. Imaginatio locorum, et mutatio multos fefellit.

2. Verum est quod unusquisque libenter agit pro sensu suo et inclinatur ad eos magis qui secum sentiunt. Sed si Christus est inter nos, tunc necesse est, ut relinquamus etiam nostrum sentire propter bonum pacis. Quis est ita sapiens, qui omnia plene scire possit? Ergo noli nimis in sensu tuo confidere, sed velis etiam aliorum sensum audire. Si bonum est tuum sentire, et hoc ipsum propter Deum dimittis, et alium sequeris, magis inde proficies.

3. Audivi enim sæpe, securius esse audire, et accipere consilium quam dare. Potest enim contingere ut bonum fit uniuscujusque sentire, sed nolle aliis acquiescere, cum id ratio aut causa postulat, signum est superbiæ aut pertinaciæ.

1. Caveas tumultum hominum, quantum potes. Multum nam impedit tractatus sæcularium gestorum, etiamsi simplici intentione proferantur. Cito enim inquinamur vanitate et captivamur. Vellem me pluries tacuisse, et inter homines non fuisse. Sed quare tam frequenter loquimur, et invicem fabulamur, cum tamen sine læsione conscientiæ raro ad silentium redimus? Ideo tam frequenter loquimur, quia per multas locutiones ad invicem consolari quærimus, et cor diversis cogitationibus fatigatum optamus relevare, et multum libenter, de his quæ diligimus, seu cupimus, vel quæ nobis sentimus contraria, libet loqui et cogitare.

2. Sed proh dolor sæpe inaniter, et frustra. Nam hæc exterior consolatio interioris et divinæ consolationis non modicum detrimentum est. Ideo vigilandum est et orandum ne tempus otiose transeat. Si loqui licet et expedit, quæ ædificabilia sunt loquere. Malus usus et negligentia profectus nostri multum facit ad incustodiam oris nostri. Juvat tamen non parum ad profectum spiritualem devota spiritualium rerum collatio, maxime ubi pares animo et spiritu in Deo sibi sociantur.

1. Multam possumus pacem habere, si volumus nos cum aliorum dictis et factis quæ ad nostram curam non spectant non occupare. Quomodo potest ille in pace diu permanere, qui alienis curis se intermiscet, qui occasiones forinsecus quærit, qui parum vel raro se intrinsecur colligit? Beati simplices, quoniam multam pacem habebunt.

2. Quare quidam Sanctorum tam perfecti et contemplativi fuerunt? quia mortificari omnino ab omnibus terrenis desideriis studuerunt, et ideo totis medullis cordis Deo inhærere, atque sibi libere vacare potuerunt. Nos nimium propriis occupamur passionibus, et de transitoriis nimis sollicitamur. Raro nam vitium unum perfecte vincimus, et ad quotidianum profectum non attendimus, ideo frigidi et tepidi remanemus.

3. Si essemus nobismetipsis perfecte intenti, et exterius minime implicati, tunc possemus etiam divina sapere, et de cælesti contemplatione aliquid experiri. Totum et maximum impedimentum est, quia non sumus a passionibus, et concupiscentiis liberi, nec perfectam viam Sanctorum conamur ingredi. Quando etiam modicum adversitatis occurit, nimis cito dejicimur, et ad humanas consolationes convertimur.

4. Si niteremur sicut viri fortes stare in proelio, profecto auxilium Dominii super nos videremus de cælo. Ipse nam certantes, et de sua gratia sperantes paratus est adjuvare, qui nobis certandi occasiones procurat, ut vincamus. Si tantum in istis exterioribus observantiis profectum religionis ponimus, cito finem habebit devotio nostra. Sed ad radicem securim ponamus, ut purgati a passionibus pacificam mentem possideamus.

5. Si omni anno unum vitium extirparemus, cito viri perfecti efficeremur. Sed modo contrario sæpe sentimus ut meliores, et puriores in initio conversionis nos fuisse inveniamus quam post multos annos professionis. Fervor et profectus noster quotidie deberet crescere, sed nunc pro magno videtur si quis primi fervoris partem possit retinere. Si modicam violentiam faceremus in principio, tunc omnia possemus facere cum levitate et gaudio.

6. Grave est assueta dimittere, et gravius est contra propriam voluntatem ire. Sed si non vincis parva et levia, quando superabis difficiliora? Resiste in principio inclinationi tuæ, et malum desere consuetudinem, ne forte paulatim ad majorem te ducat difficultatem. O si adverteres quantum tibi pacem et aliis lætitiam faceres, temetipsum bene habendo, puto quod sollicitior esses ad spiritualem profectum.

1. Bonum nobis est, quod aliquando habeamus aliquas gravitates et contrarietates, quia sæpe hominem ad cor revocant, quatenus se in exilio esse cognoscat, nec spem suam in aliqua mundi re ponat. Bonum est quod patiamur quandoque contradictiones, et male et imperfecte de nobis sentiatur, etiamsi bene agimus, et intendimus. Ista sæpe juvant ad humilitatem, et a vana gloria nos defendunt. Tunc enim melius interiorem testem Deum quærimus, quando foris vilipendimur ab hominibus, et non bene de nobis creditur.

2. Ideo deberet se homo totaliter firmare, et non esset ei necesse multas consolationes quærere. Quando homo bonæ voluntatis tribulatur vel tentatur aut malis cogitationibus affligitur, tunc Deum magis sibi necessarium intelligit, sine quo nihil omnino se posse testatur. Gemit et orat pro miseriis quas patitur. Tunc tædet eum diutius vivere, mortem optat venire, ut possit dissolvi, et esse cum Christi. Tunc etiam bene advertit securitatem et plenam pacem in mundo non posse stare.

1. Quamdiu in mundo vivimus sine tribulatione et tentatione esse non possumus. Unde in Job scriptum est: Tentatio est vita hominis super terram. Ideo unusquisque sollicitus esse deberet circa tentationes suas, et vigilare in orationibus, ne Diabolus inveniret locum decipiendi, qui nunquam dormitat, sed circuit quærens quem devoret. Nemo tam sanctus et perfectus est, qui non habeat aliquando tentationes, et plene eis carere non possimus.

2. Sunt tamen tentationes hominibus valde utiles, licet molestæ sint et graves, quia in his homo humiliatur, purgatur et eruditur. Omnes Sancti per multas tribulationes et tentationes transierunt et profecerunt, et qui tentationes sustinere nequiverunt, reprobi facti sunt, et defecerunt. Non est aliquis ordo tam sanctus, et locus tam secretus, ubi non sint tentationes et adversitates.

3. Non est homo securus a tentationibus totaliter, quam diu vixerit, quia in nobis est unde tentamur. Ex quo in concupiscentia nati sumus, una tribulatione vel tentatione recedente alia supervenit, et semper aliquid ad patiendum habemus. Nam bonum felicitatis perdidimus. Multi quærunt tentationes fugere, et gravius incidunt in eas. Per solam fugam non possumus vincere, sed per patientiam et veram humilitatem, omnibus hostibus efficimur fortiores.

4. Qui tantummodo exterius declinat, nec radicem evellit, parum proficiet, imo citius ad eum tentationes redient, et pejus sævient. Paulatim, et per patientiam cum longanimitate Deo juvante melius superabis, quam cum duritia et importunitate propria. Sæpe accipe consilium in tentatione, et cum tentato noli duriter agere, sed consolationes ingere, sicut tibi optares fieri.

5. Initium omnium malarum tentationum inconstantia animi est, et parva ad Deum confidentia, quia sicut navis sine gubernaculo hinc inde a fluctibus impellitur, ita homo remissus, et suum propositum deferens varie tentatur. Ignis probat ferrum, et tentatio hominem justum. Nescimus sæpe quid possumus, sed tentatio aperit quid sumus. Vigilandum tum præcipue circa initium tentationis, quia tunc facilius hostis vincitur, si ostium mentis nullatenus intrare finitur, sed extra limen statim ut pulsaverit illi obviatur. Unde quidam dixit, Principiis obsta, sero medicina paratur. Nam primo occurrit menti simplex cogitatio, deinde fortis imaginatio, postea delectatio, et motus pravus, et assensio, sicque paulatim hostis malignus ex toto ingreditur, dum illi non resistitur in pricipio. Et quanto diutius ad resistendum quis torpuerit, tanto in se quotidie debilior fit, et hostis contra eum potentior.

6. Quidam in principio conversionis suæ graviores tentationes patiuntur, quidam in fine, quidam quasi per totam vitam suam male habent. Nonnulli fatis leviter tentantur, secundum divinæ ordinationis sapientiam et æquitatem, quæ statum, et hominum merita pensat, et cuncta ad electorum suorum salutem præordinat.

Use the ← → keys to move between chapters.

6 · The Imitation of Christ — Thomas à Kempis · The Conscious Library