Chapter 23 of 32
10
10. Rape me et eripe me ab omni creaturarum indurabili consolatione, quia nulla res creata appetitum meum plenarie valet quietare et consolari. Junge me tibi inseparabili dilectionis vinculo, quoniam tu solus sufficis amanti et absque te frivola sunt universa.
1. Fili, noli esse curiosus nec vacuas gerere sollicitudines. Quid hoc vel illud ad te? Tu me sequere. Quid enim ad te, utrum ille sit talis, vel talis, aut iste sic agit, vel loquitur? Tu non indiges respondere pro aliis, sed pro te ipso rationem reddas: quid ergo te implicas? Ecce ego omnes cognosco, et cuncta, quæ fiunt sub sole, video, et scio qualiter cum unoquoque sit, quod cogitet, quid velit, et ad quem finem tendat ejus intentio. Mihi igitur committenda sunt omnia; tu vero serva te in bona pace, et dimitte agitantem agitare quantum voluerit. Veniet super eum quidquid fecerit vel dixerit, quia me fallere non potest.
2. Non sit tibi curæ de magni nominis umbra, non de multorum familiaritate, nec de privata hominum dilectione: ista enim generant distractiones, et magnas in corde obscuritates. Libenter tibi loquerer Verbum meum, et abscondita revelarem, si adventum meum diligenter observares, et ostium cordis mihi aperires. Esto prudens, et vigila in orationibus et humilia te in omnibus.
1. Fili, ego locutus sum: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo hic mundus dat ego do vobis. Pacem omnes desiderant: sed quæ ad veram pacem pertinent, non omnes curant. Pax mea cum humilibus et mansuetis corde, pax tua erit in multa patientia. Si me audieris, et vocem meam secutus fueris, poteris multa pace frui. Quid igitur faciam in omni re? Attende tibi quid facias et quid dicas et omnem intentionem tuam ad hoc dirige, ut mihi soli placeas, et extra me nihil cupias, vel quæras. Sed et de aliorum dictis vel factis nil temere judices, nec cum rebus tibi non commissis te implices, et poterit fieri ut parum vel raro turberis.
2. Nunquam autem sentire aliquam turbationem, nec pati aliquam cordis vel corporis molestiam non est præsentis temporis, sed status æternæ quietis. Non ergo exstimes te veram pacem invenisse, si nullam senseris gravitatem, nec tunc totum esse bonum, si neminem pateris adversarium, nec hoc esse perfectum, si cuncta fuerint secundum tuum affectum. Neque tunc magni aliquid te reputes aut specialiter dilectum existimes, si in magna fueris devotione aut dulcedine: quia in istis non congnoscitur verus amator virtutis, nec in istis consistit profectus, et perfectio hominis.
3. In quo ergo, Domine? In offerendo te ex toto corde tuo voluntati divinæ, non quærendo quæ tua sunt, nec in parvo nec in magno, nec in tempore nec in æternitate, ita ut una æquali facie in gratiarum actione permaneas inter prospera et contraria omnia æqua lance pensando. Si fueris tam fortis et longanimis in spe, ut subtracta interiori consolatione etiam ad ampliora sustinenda cor tuum præparaveris, nec te justificaveris et sanctum laudaveris: tunc in vera et recta via pacis ambulas, et spes indubitata erit, quod rursus in jubilo faciem meam sis visurus. Quod si ad plenum tui ipsius contemptum perveneris, scito quod tunc abundantia pacis perfrueris secundum possibilitatem tui incolatus.
1. Domine, hoc opus est perfecti viri, nunquam ab intentione cælestium animum relaxare et inter multas curas quasi sine cura transire, non more torpentis, sed prærogativa quadam liberæ mentis, nulli creaturæ inordinata affectione adhærando.
2. Obsecro te, piissime Domine Deus meus, præserva me a curis hujus vitæ, ne nimis implicer a multis necessitatibus corporis, ne voluptate capiar ab universis animæ obstaculis, ne molestiis fractus dejiciar. Non dico ab his rebus, quas toto affectu ambit vanitas mundana, sed ab his miseriis, quæ animam servi tui communi maledicto mortalitatis pœnaliter gravant et retardant, ne in libertatem spiritus quoties libuerit valeat introire.
3. O, Deus meus, dulcedo ineffabilis, verte mihi in amaritudinem omnem consolationem carnalem ab æternorum amore me abstrahentem, et ad se in intuitu cujusdam boni delectabilis præsentis male allicientem. Non me vincat, Deus meus, non me vincat caro et sanguis, non me decipiat mundus, ac brevis gloria ejus, non me supplantet diabolus et astutia illius. Da mihi fortitudinem resistendi, patientiam tolerandi, constantiam perseverandi. Da pro omnibus mundi consolationibus suavissimam spiritus tui unctionem, et pro carnali amore tui nominis infunde amorem.
4. Ecce cibus, potus, vestis ac cætera utensilia ad corporis sustentaculum pertinentia, ferventi spiritui sunt onerosa. Tribue talibus fomentis temperate uti, non desiderio nimio implicari. Abjicere omnia non licet, quia natura sustentanda est; requirere autem superflua et quæ magis delectant, lex sancta prohibet: nam alias caro adversus spiritum insolesceret. Inter hæc quæso manus tua, Domine, me regat et doceat, ne quid nimium fiat.
1. Fili, oportet te dare totum pro toto, et nihil tui ipsius esse. Scito quod amor tui ipsius magis nocet tibi, quam aliqua res hujus mundi. Secundum amorem et affectum quem geris quælibet res plus vel minus adhæret. Si fuerit amor tuus purus et simplex et bene ordinatus, eris sine captivitate rerum. Noli concupiscere quod non licet habere; noli habere quod te potest impedire et libertate interiori privare. Mirum quod non ex toto fundo cordis te ipsum mihi committis cum omnibus quæ desiderare potes, vel habere.
2. Quare vano mærore consumeris? cur superfluis curis fatigaris? Sta ad beneplacitum meum, et nullum patieris detrimentum. Si quæris hoc vel illud, et volueris esse ibi vel ibi propter tuum commodum et proprium beneplacitum magis habendum, nunquam eris in quietudine, nec liber a sollicitudine, quia in omni re reperietur aliquis defectus, et in omni loco erit qui adversetur.
3. Juvat ergo non quælibet res adepta, vel multiplicata exterius, sed potius contemta et decisa ex corde radicitus. Quod non tantum de censu æris, et divitiarum intelligat, sed de honoris etiam ambitu ac vanæ laudationis desiderio, quæ omnia transeunt cum mundo. Munit parum locus, si deest spiritus fervoris; nec diu stabit pax illa quæsita forinsecus, si vacat a vero fundamento status cordis: hoc est, nisi steteris in me, permutare te potes, sed non meliorare. Nam occasione orta et accepta invenies quod fugisti et amplius.
4. Confirma me, Deus, per gratiam Sancti Spiritus; da mihi virtutem corroborari in interiori homine, et cor meum ab omni inutili sollicitudine et angore evacuare, nec variis desideriis trahi cujuscumque rei vilis, aut prætiosæ: sed omnia inspicere sicut transeuntia, et me pariter cum illis transiturum, quia nihil permanens sub sole, quia omnia vanitas et afflictio spiritus. O, quam sapiens qui ita considerat.
5. Da mihi, Domine, cælestem sapientiam, ut discam te super omnia quærere, et invenire, super omnia sapere et diligere, et cætera secundum ordinem sapientiæ tuæ, prout sunt, intelligere. Da prudenter declinare blandientem et patienter ferre adversantem, quia hæc magna sapientia, omni vento non moveri verborum, nec aurem male blandienti præbere: sic enim incepta pergitur via secure.
1. Fili, non ægre feras, si quidam de te male senserint, et dixerint quod non libenter audias. Tu deteriora de te ipso sentire debes, et neminem inferiorem te credere. Si ambulas ab intra, non multum ponderabis volantia verba ab extra. Est non parva prudentia silere in tempore malo, et introrsus ad me converti, nec humano judicio disturbari.
2. Non sit pax tua in ore hominum; sive enim bene sive male interpretati fuerint, non es alter homo. Ubi est vera pax et vera gloria? Nonne in me? Et qui non appetit hominibus placere, nec displicere timet, multa fruetur pace. Ex inordinato amore, et vano timore, oritur omnis inquietudo cordis et distractio sensuum.
1. Sit nomen tuum, Domine, benedictum in sæcula, qui voluisti hanc tentationem et tribulationem venire super me. Non possum eam effugere, sed necesse habeo ad te confugere, ut me adjuves et in bonum mihi convertas. Domine, modo sum in tribulatione, et non est cordi meo bene, sed multum vexor a præsenti passione. Et nunc, Pater dilecte, quid dicam? Deprehensus sum inter angustias. Salvifica me in hac hora. Sed propterea veni in hanc horam, ut tu clarificeris, cum fuero valde humiliatus, et per te liberatus. Complaceat tibi, Domine, ut eruas me. Nam quid ego pauper agere possum? et quo ibo sine te? Da patientiam, Domine, etiam hac vice. Adjuva me, Deus meus, et non timebo quantumcumque gravatus fuero.
2. Et nunc inter hæc quid dicam? Domine, fiat voluntas tua. Ego bene merui tribulari et gravari. Oportet itaque ut sustineam, et utinam patienter, donec transeat tempestas, et melius fiat. Potens est autem omnipotens manus tua, etiam hanc tentationem a me auferre, et ejus impetum mitigare, ne penitus succumbam, quemadmodum et prius sæpe egisti mecum. Deus meus misericordia mea. Et quanto mihi difficulius, tanto tibi facilior est hæc mutatio dexteræ Excelsi.
1. Fili, ego Dominus confortans in die tribulationis. Veni ad me, cum tibi non fuerit bene. Hoc est quod maxime impedit consolationem cælestem, quia tardius convertis te ad orationem. Nam antequam me intente roges, me, multa interim solatia quæris et recreas te in externis. Ideoque fit ut parum omnia prosint, donec advertas, quia sum ego qui curo sperantes in me; nec est extra me valens consilium neque utile, sed neque durabile remedium. Sed jam reassumto spiritu post tempestatem reconvalesce in lucem miserationum mearum, quia prope sum, dicit Dominus, ut restaurem in universa, non solum integre, sed et abundanter et cumulate.
2. Numquid mihi quidquam difficile est? aut similis ero dicenti et non facienti? Ubi est fides tua? Sta firmiter et perseveranter. Esto longanimis et vir fortis. Veniet tibi consolatio in tempore suo. Exspecta me, exspecta: veniam et curabo te. Tentatio est quæ te vexat, et formido vana quæ te exterret. Quid importat sollicitudo de futuris contingentibus, nisi ut tristitiam super tristitiam habeas? Sufficit diei malitia sua. Vanum est et inutile de futuris conturbari vel gratulari, quæ forte nunquam evenient.
3. Sed humanum est hujusmodi imaginationibus illudi, et parvi est adhuc animi signum, tam leviter trahi a suggestione inimici. Ipse enim non curat an veris an falsis illudat et decipiat et utrum præsentium amore an futurorum formidine prosternat. Non ergo turbetur cor tuum neque formidet; crede in me, et in misericordia mea habeto fiduciam. Quando tu te elongatum exstimas a me, sæpe sum propinquior. Quando exstimas te totum perditum, tunc sæpe magis merendi instat lucrum. Non est totum perditum, quando res accidit in contrarium. Non debes judicare secundum præsens sentire, nec sic gravitati alicui undecumque venienti adhærere et accipere, tamquam omnis spes sit ablata emergendi.
4. Noli putare te relictum ex toto, quamvis ad tempus permiserim tibi aliquam tribulationem: sic enim transitur ad regnum cælorum. Et hoc sine dubio magis expedit tibi et cæteris servis meis, ut exercitemini a diversis, quam si cuncta ad libitum haberetis. Ego novi cogitationes absconditas: quia multum expedit pro salute tua, ut interdum sine sapore relinquaris, ne forte eleveris in bono successu, et tibi ipsi placere velis in eo quod non es. Quod dedi auferre possum et restituere, cum mihi placuerit.
5. Cum dedero, meum est; cum subtraxero, tuum non tuli: quia meum est omne datum optimum, et omne donum perfectum. Si dimisero tibi gravitatem, aut quamlibet contrarietatem, non indigneris, neque concidat cor tuum, quia ego cito sublevare possum, et omne onus in gaudium transmutare. Verumtamen justus sum et commendabilis multum, cum sic facio tecum.
6. Si recte sapis et in veritate aspicis, nunquam debes propter adversa tam dejecte contristari, sed magis gaudere, et gratias agere. Immo hoc unicum reputare gaudium, quod affligens te doloribus, non parco tibi. Sicut dilexit me Pater, et ego diligo vos, dixi dilectis discipulis meis, quos utique non misi ad gaudia temporalia, sed ad magna certamina; non ad honores, sed ad despectiones; non ad otium, sed ad labores; non ad requiem, sed ad afferendum fructum multum in patientia. Horum memento, fili me, verborum.
1. Domine mi, adhuc indigeo majori gratia, si debeo illuc pervenire, ubi nemo me poterit, nec ulla creatura impedire. Nam quamdiu res aliqua me retinet, non possum libere ad te volare. Cupiebat libere volare qui dicebat: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam? Quid simplici oculo quietius, et quid liberius nil desiderante in terris? Oportet igitur omnem pertransire creaturam, et se ipsum perfecte deserere ac in excessu mentis stare, et videre te omnium Conditorem cum creaturis nil simile habere. Et nisi quis ab omnibus creaturis fuerit expeditus, non poterit libere intendere divinis. Ideo enim pauci inveniuntur contemplativi, quia pauci sciunt se a perituris creaturis ad plenum sequestrari.
2. Ad hoc magna requiritur gratia, quæ animam levet et supra semetipsam rapiat. Et nisi homo sit super se levatus in spiritu, et ab omnibus creaturis liberatus ac Deo totus unitus quidquid scit, quidquid etiam habet, non est magni ponderis, diu parvus erit. Et infra jacebit qui aliquid magni existimat nisi solum unum immensum bonum æternum. Et quidquid Deus non est, nihil est et pro nihilo computari debet. Est quippe magna differentia inter sapientiam illuminati et devoti viri, et scientiam litterati, et studiosi Clerici. Multo nobilior est illa doctrina quæ desursum ex divina influentia manat, quam quæ laboriose humano acquiritur ingenio.
3. Plures reperiuntur contemplationem desiderare, sed quæ ad eam requiruntur non student exercere. Est et magnum impedimentum quia in signis et rebus sensibilibus statur, et parum de perfecta mortificatione habetur. Nescio quid est, et quo spiritu ducimur et quid prætendimus qui spirituales dici videmur quod totum laborem et ampliorem sollicitudinem pro transitoriis et vilibus rebus agimus, et de interioribus nostris vix raro plene recollectis sensibus cogitamus.
4. Proh dolor, statim post modicam recollectionem foris erumpimus, nec opera nostra destricta examinatione trutinamus. Ubi jacent affectus nostri, non attendimus, et quam impura sint omnia nostra, non deploramus. Omnis quippe caro corruperat viam suam, et ideo sequebatur diluvium magnum. Cum ergo interior affectus noster corruptus sit, necesse est ut actio sequens index carentiæ interioris vigoris corrumpatur. Ex puro corde procedit fructus bonæ vitæ.
5. Quantum quis fecerit non quæritur, sed ex quanta virtute agit, non tam studiose pensatur. Si fuerit fortis, dives, pulcher, habilis vel bonus scriptor, vel bonus cantor, aut bonus laborator, investigatur; sed quam pauper sit spiritu, quam patiens et mitis, quam devotus et internus, a multis tacetur. Natura exteriora hominis respicit: gratia ad interiora se convertit. Illa frequenter fallitur; ista in Deo sperat, ut non decipiatur.
1. Fili, non potes perfecte possidere libertatem nisi totaliter abneges temetipsum. Compediti sunt omnes proprietarii et sui ipsius amatores, cupidi, curiosi, gyrovagi, quærentes semper curiosa et mollia, non quæ Jesu Christi: sed sæpe hoc fingentes et componentes hoc, quod non stabit. Peribit enim totum hoc quod non es ex Deo ortum. Tene breve et consummatum verbum: Dimitte omnia, et invenies omnia: dimitte cupidinem, et invenies requiem. Hoc mente pertracta et cum impleveris, omnia intelliges.
2. Domine, hoc non est opus unius diei, nec ludus parvulorum: immo in hoc brevi concluditur omnis perfectio Religiosorum.
3. Fili, non debes averti, nec statim dejici audita via perfectorum, sed magis ad sublimiora provocari, et ad minus ad hoc ex desiderio suspirare. Utinam sic tecum esses, et ad hoc pervenisses, ut tui ipsius amator non esses, sed ad nutum meum pure stares, et ejus quem tibi præposui Patris: tunc mihi valde placeres, et tota vita tua cum gaudio et pace transiret. Habes adhuc multa ad relinquendum quæ nisi mihi ex integro resignaveris, non acquires quod postulas. Suadeo tibi emere a me aurum ignitum, ut locuples fias, idest sapientiam cælestem, omnia infima conculcantem. Postpone terrenam sapientiam omnem ac humanam complacentiam et propriam.
4. Dixi tibi viliora emenda pro prætiosis, et altis rebus humanis. Nam vilis et parva, et pene oblivioni tradita videtur vere cælestis sapientia, non sapiens alta de se, nec magnificari quærens in terra. Quam multi ore tenus prædicant, sed vita longe dissentiunt: ipsa tamen est prætiosa margarita multis abscondita.
1.Fili, noli credere affectui tuo, qui nunc est: cito mutabitur in aliud. Quamdiu nam vixeris, mutabilitati subjectus eris, etiam nolens: ut modo lætus, modo tristis, modo pacatus, modo turbatus, nunc devotus, nunc indevotus, nunc studiosus, nunc acidiosus, nunc gravi, nunc levis inveniaris. Sed stat super hæc mutabilia sapiens et bene doctus in spiritu, non attendens quid in se sentiat nec qua parte flet ventus instabilitatis, sed ut tota intentio mentis ejus ad debitum et ad optimum proficiat finem. Nam sic poterit unus et idem inconcussus manere, simplici intentionis oculo per tot varios eventus ad me imprætermisse directo.
2. Quanto autem purior fuerit intentionis oculus, tanto constantius inter diversas itur procellas. Sed in multis caligat oculus puræ intentionis. Respicit enim cito in aliquod delectabile quod occurrit et raro totus quis liber invenitur a nævo propriæ inquisitionis. Sic Judæi olim venerunt Bethaniam ad Martham et Mariam, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent. Mundandus est ergo intentionis oculus, ut sit simplex et rectus atque ultra omnia varia media ad me dirigendus.
1. Ecce Deus meus et omnia. Quid volo amplius? Et quid felicius desiderare possum? O, sapidum et dulce verbum, sed amanti verbum non mundum, nec ea quæ in mundo sunt. Deus meus et omnia. Intelligenti satis dictum est, et sæpe repetere jucundum est amanti. Te siquidem præsente jucunda sunt omnia: te autem absente fastidiunt cuncta. Tu facis cor tranquillum, et pacem magnam, lætitiamque festivam. Tu facis bene sentire de omnibus, et in omnibus te laudare: nec potest aliquid diu sine te placere; sed si debet gratum esse et bene sapere, oportet gratiam tuam adesse, et condimento tuæ sapientiæ condiri.
2. Cui tu sapis, quid ei recte non sapiet? Et cui tu non sapis, quid ei recte ad jucunditatem esse poterit? Sed deficiunt in tua sapientia mundi sapientes, et qui carnem sapiunt: quia ibi plurima vanitas, et hic mors invenitur. Qui autem te per contemtum mundanorum et carnis mortificationem sequuntur, vere sapientes esse cognoscuntur, quia de vanitate ad veritatem, et de carne ad spiritum transferuntur. Istis sapit Deus, et quidquid invenitur in creaturis totum referunt ad laudem sui Conditoris. Dissimilis tamen est et multum dissimilis sapor Creatoris et creaturæ, æternitatis, et temporis, lucis increatæ et lucis illuminatæ.
3. O, lux perpetua, cuncta creata transcendens lumina: fulgura coruscationem de sublimi penetrantem omnia intima cordis mei. Purifica, lætifica, clarifica, et vivifica spiritum meum cum suis potentiis ad inhærendum tibi jubilosis successibus. O, quando veniet hæc beata et desiderabilis hora, ut tua me saties præsentia, et sis mihi omnia in omnibus. Quamdiu hoc non datum fuerit, nec gaudium plenum erit. Adhuc, proh dolor, vivit in me vetus homo, non est totus crucifixus, non est perfecte mortuus, adhuc concupiscit fortiter adversus spiritum. Bella movent intestina, nec regnum animæ patitur esse quietum.
4. Sed tu qui dominaris potestati maris, et motum fluctuum ejus tu mitigas, exsurge, adjuva me. Dissipa gentes quæ bella volunt; contere eas in virtute tua. Ostende quæso magnalia tua, et glorificetur dextera tua: quia non est spes alia, nec refugium mihi nisi in te, Domine Deus meus.
1. Fili, nunquam es securus in hac vita: sed quoad vixeris, semper arma spiritualia tibi sunt necessaria. Inter hostes versaris; a dextris et a sinistris impugnaris. Si ergo non uteris undique scuto patientiæ, non eris diu sine vulnere. Insuper si non ponis cor tuum fixe in me cum vera voluntate cuncta patiendi propter me, non poteris ardorem istum sustinere, nec ad palmam pertingere Beatorum. Oportet ergo te viriliter omnia pertransire, et potenti manu uti adversus objecta. Nam vincenti datur manna et torpenti relinquitur multa miseria.
2. Si quæris in hac vita requiem: quomodo tunc pervenies ad æternam requiem? Non ponas te ad multam requiem, sed ad magnam patientiam. Quære veram pacem non in terris sed in cælis, non in hominibus nec in cæteris creaturis, sed in Deo solo. Pro amore Dei debes omnia libenter subire, labores scilicet et dolores, tentationes et vexationes, anxietates et necessitates, infirmitates, injurias, oblocutiones, reprehensiones, humiliationes, confusiones, correctiones et despectiones. Ego reddam ei æternam mercedem pro brevi labore, et infinitam gloriam pro transitoria confusione.
3. Putas, quod semper habebis pro tua voluntate consolationes spirituales. Sancti mei non habuerunt tales, sed multas gravitates et tentationes varia, magnasque desolationes, sed patienter sustinuerunt se in omnibus et magis confisi sunt Deo quam sibi: scientes quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam promerendam. Vis tu statim habere, quod multi post multas lacrymas et magnos labores vix obtinuerunt? Exspecta Dominum, viriliter age et confortare; noli diffidere, noli discedere, sed corpus et animam expone constanter pro gloria Dei. Ego reddam plenissime; ego tecum ero in omni tribulatione.
1. Fili, jacta cor tuum firmiter in Domino; et humanum ne metuas judicium, ubi te conscientia pium reddit insontem. Bonum est et beatum taliter pati: nec hoc erit grave humili cordi et Deo magis quam sibi ipsi confidenti. Multi multa loquuntur et ideo parva fides est adhibenda. Sed et omnibus satis esse non est possibile. Et si Paulus studuit omnibus in Domino placere, et omnibus omnia factus est, tamen etiam pro minimo duxit, quod ab humano die judicatus fuerit.
2. Egit satis pro aliorum ædificatione et salute, quantum in se erat, et poterat: sed ne ab aliis aliquando judicaretur, vel non despiceretur, cohibere non potuit. Ideo totum commisit Deo, qui totum noverat; et patientia et humilitate contra ora loquentium iniqua, ac etiam vana et mundana cogitantium, atque pro libitu suo quæque jactantium se defendit. Respondit tamen interdum, ne infirmis pro sua taciturnitate generaretur scandalum.
3. Quis es tu, ut timeas a mortali homine? Hodie est, et cras non comparet. Deum time, et hominum pavores non expavesces. Quis potest in te aliquid? Verbis, aut injuriis sibi potius nocet, quam tibi; nec poterit judicium Dei fugere quicumque est ille. Tu habe Deum præ oculis, et noli contendere verbis querulosis. Quod si ad præsens videris succumbi, et confusionem pati quam non meruisti, non indigneris ex hoc neque per impatientiam minuas coronam tuam. Sed ad me potius respice in cælum, qui potens sum eripere ab omni confusione et injuria et unicuique reddere secundum opera sua.
1. Fili, relinque te, et invenies me; sta sine electione, et omni proprietate et semper lucraberis. Nam et adjicietur tibi amplior gratia statim, ut te resignaveris nec resumpseris.
2. Domine, quoties me resignabo? et in quibus me relinquam?
3. Semper et in omni hora: sicut in parvo, sic et in magno. Nihil excipio, sed in omnibus te nudatum inveniri volo. Alioquin quomodo poteris esse meus et ego tuus, nisi fueris ab omni propria voluntate intus et foris spoliatus? Quanto celerius hoc agis, tanto melius habebis; et quanto plenius et sincerius, tanto mihi plus placebis, et amplius lucraberis.
4. Quidam se resignant, sed cum aliqua exceptione: non enim plene in Deo confidunt; ideo providere sibi satagunt. Quidam etiam primo offerunt totum, sed postea tentatione pulsante ad propria redeunt; ideo minime in virtute proficiunt. Hi ad veram puri cordis libertatem, et jucundæ familiaritatis meæ gratiam non pertingent, nisi integra resignatione, et quotidiana sui immolatione prius facta, sine qua non stabit, nec stat unio fruitiva.
5. Dixi tibi sæpissime et iterum nunc dico: Relinque te, resigna te, et frueris magna interna pace. Da totum pro toto, nihil exquire, nil repete, sta pure et inhæsitanter in me, et habebis me. Eris liber in corde, et tenebræ non conculcabunt te. Ad hoc conare, hoc ora, hoc stude desiderare, ut ab omni proprietate possis exspoliari et nudus nudum Jesum sequi, tibi mori, et mihi æternaliter vivere. Tunc deficient omnes vanæ phantasiæ, conturbationes iniquæ, et curæ superfluæ. Tunc etiam recedet immoderatus timor, et inordinatus amor morietur.
1. Fili, ad istud diligenter tendere debes, ut in omni loco, actione seu occupatione externa sis intus liber, et tui ipsius potens, et sint omnia sub te, et tu non sub eis, ut sis dominus actionum tuarum, et rector, non servus, nec emptitius, sed magis exemtus verusque Hebræus, in fortem ac libertatem transiens filiorum Dei; qui stant supra præsentia et speculantur æterna; qui transitoria intuentur sinistro oculo, et dextro cælestia, quos temporalia non trahunt ad inhærendum, sed trahunt ipsi ea magis ad bene serviendum, prout ordinata sunt a Deo, et instituta a summo Opifice, qui nil inordinatum reliquit in sua creatura.
2. Si autem in omni eventu stas non in apparentia externa, nec oculo carnali lustras visa vel audita, sed mox in qualibet causa intras cum Moyse in tabernaculum ad consulendum Dominum: et audies nonnunquam divinum responsum et redies instructus de multis præsentibus et futuris. Semper enim Moyses recursum habuit ad tabernaculum pro dubiis et quæstionibus solvendis fugitque ad orationis adjutorium pro periculis et improbitatibus hominum sublevandis. Sic et tu confugere debes in cordis tui secretarium divinum intentius implorando auxilium. Propterea namque Josue, et filii Israel a Gabaonitis leguntur decepti, quia os Domini non prius interrogaverunt, sed nimium creduli dulcibus sermonibus falsa pietate delusi sunt.
1. Fili, committe mihi semper causam tuam, ego bene disponam in tempore suo. Exspecta ordinationem meam et senties exinde profectum.
2. Domine, satis libenter omnes res tibi committo, quia parum potest cogitatio mea proficere. Utinam non multum adhærerem futuris eventibus, sed ad beneplacitum tuum me incunctanter offerrem.
3. Fili mi, sæpe homo rem aliquam agitat, quam desiderat: sed cum ad eam pervenerit, aliter incipit sentire, quia affectiones circa idem non sunt durabiles, sed magis de uno vel in aliud nos impellunt. Non est ergo minimum etiam in minimis se relinquere.
4. Verus profectus hominis est abnegatio sui ipsius, et homo abnegatus valde liber est et securus. Sed antiquus hostis, omnibus bonis adversans, a tentatione non cessat, et die noctuque graves molitur insidias, si forte in laqueum deceptionis possit præcipitare incautum. Vigilate et orate, dicit Dominus, ut non intretis in tentationem.
1. Domine, quid est homo, quod memor sis ejus, aut filius hominis, quia visitas eum? Quid promeruit homo, ut dares illi gratiam tuam? Domine, quid possum conqueri, si deseris me? aud quid juste obtendere possum, si quod peto non feceris? Certe hoc in veritate cogitare possum et dicere: Domine, nihil sum; nihil boni ex me habeo, sed in omnibus deficio, et ad nihil semper tendo. Ego nisi a te fuero adjutus et interius informatus, totus efficior tepidus et dissolutus.
2. Tu autem, Domine, semper idem ipse es, et permanes in æternum: semper bonus et justus et sanctus; bene, juste et sancte agens omnia et disponens in sapientia. Sed ego, qui ad defectum magis pronus sum quam ad profectum, non semper sum in uno statu perdurans, quia septem tempora mutantur super me. Verumtamen cito melius sit, cum tibi placuerit, et manum porrexeris adjutricem: quia tu solus sine humano suffragio poteris auxiliari et in tantum confirmare, ut vultus meus amplius in diversa non mutetur, sed in te uno cor meum convertatur et quiescat.
3. Unde si bene scirem omnem humanam consolationem abjicere, sive propter devotionem adipiscendam, sive propter necessitatem qua compellor te quærere, quia non est homo qui me consoletur: tunc merito possem de gratia sperare tua, et de dono novæ consolationis exultare.
4. Gratias tibi, unde totum venit quotiescumque mihi bene succedit. Ego autem vanitas, et nihilum ante te, inconstans homo et infirmus. Unde possum gloriari? aut cur appeto reputari? Numquid de nihilo? et hoc vanissimum est. Vere inanis gloria pestis mala, vanitas maxima, quia a vera trahit gloria, et cælesti spoliat gratia. Dum enim homo complacet sibi, displicet tibi; dum inhiat laudibus humanis, privatur veris virtutibus.
5. Est autem vera gloria et exultatio sancta gloriari in te et non in se, gaudere in nomine tuo, non in virtute propria, nec in aliqua creatura delectari nisi propter te. Laudetur nomen tuum, non meum; magnificetur opus tuum, non meum; benedicatur nomen sanctum tuum, non meum; nihil autem attribuatur mihi de laudibus hominum. Tu gloria mea, tu exaltatio cordis mei. In te gloriabor et exultabo tota die; pro me autem nihil, nisi in infirmatibus meis.
6. Quærant Judæi gloriam quæ ab invicem est: ego hanc requiram quæ a solo Deo est. Omnis quidem gloria humana, omnis honor temporalis, omnis altitudo mundana æternæ gloriæ tuæ comparata vanitas est et stultitia. O, veritas mea, et misericordia mea Deus meus, Trinitas beata: tibi soli laus, virtus, honor et gloria per infinita sæculorum sæcula.
1. Fili, noli tibi attrahere, si videas alios honorari et elevari, te autem despici et humiliari. Erige cor tuum ad me in cælum et non contristabit te contemtus hominis in terris.
2. Domine, in cæcitate sumus et vanitate cito seducimur. Si recte me inspicio, nunquam facta mihi est injuria ab aliqua creatura: unde nec juste habeo conqueri adversum te: quia autem frequenter et graviter peccavi tibi, merito armatur contra me omnis creatura. Mihi igitur juste debetur confusio, et contemtus: tibi autem laus, honor, virtus et gloria. Et nisi ad hoc me præparavero, quod velim libenter ab omni creatura despici et relinqui, atque penitus nihil videri, non possum interius pacificari et stabiliri nec spiritualiter illuminari, neque tibi plene uniri.
1. Fili, si ponis pacem tuam cum aliqua persona propter tuum sentire vel convivere, instabilis eris et implacatus. Sed si recursum habes ad semper viventem et manentem veritatem, non contristabit te amicus recedens aut moriens. In me debet amici dilectio stare, et propter me diligendus est quisquis tibi bonus visus est, et multum carus in hac vita. Sine me non valet, nec durabit amicitia; nec est vera et munda dilectio, quam ego non copulo. Ita mortuus esse debes talibus affectionibus dilectorum hominum, ut quantum ad te pertinet sine humano optes esse consortio. Tanto homo magis Deo appropinquat, quanto ab omni solatio terreno longius recedit. Tanto etiam altius ascendit ad Deum, quanto profundius in se descendit, et plus sibi ipsi vilescit.
2. Qui autem aliquid boni sibi attribuit, gratiam Dei in se invenire impedit: quia gratia Spiritus sancti cor humile quærit semper. Si scires te perfecte annihilare, atque ab omni creato amore evacuare, tunc deberem in te cum magna gratia emanare. Quando tu respicis ad creaturas, subtrahitur tibi aspectus Creatoris. Disce te in omnibus propter Creatorem vincere: tunc ad divinam valebis cognitionem pertingere. Quantumcumque modicum sit, si quid inordinate diligitur et respicitur, retardat a summo bono, et vitiat.
1. Fili, non moveant te pulchra et subtilia dicta hominum: non est enim regnum Dei in sermone, sed in virtute. Attende verba mea quæ cordo accendunt et mentes illuminant, inducunt compunctionem, et variam ingerunt consolationem. Nunquam ad hoc legas verbum, ut doctior aut sapientior possis videri; sed stude mortificationem vitiorum, quia hoc amplius tibi proderit, quam notitia multarum difficilium quæstionum.
2. Cum multa legeris et cognoveris, ad unum oportet te venire principium. Ego sum qui doceo hominem scientiam et clariorem intelligentiam parvulis tribuo quam ab homine possit doceri. Cui ego loquar, cito sapiens erit et multum in spiritu proficiet. Væ illis qui multa curiosa ab hominibus quærunt, et de via mihi serviendi parum curant. Veniet tempus quando apparebit Magister magistrorum Christus, Dominus Angelorum, cunctorum auditurus lectiones, et singulorum examinaturus conscientias, et tunc scrutabitur Hierusalem in lucernis et manifesta erunt abscondita tenebrarum, tacebuntque argumenta linguarum.
3. Ego sum qui humilem in puncto elevo mentem, ut plures æternæ veritatis capiat rationes quam si quis decem annis studuisset in scholis. Ego doceo sine strepitu verborum, sine confusione opinionum, sine fastu honoris, sine pugnatione argumentorum. Ego sum qui doceo terrena despicere, præsentia fastidire, æterna quærere, æterna sapere, honores fugere, scandala sufferre, omnem spem in me ponere, extra me nihil cupere, et super omnia ardenter me amare.
4. Nam quidam amando me intime, didicit divina, et loquebatur mirabilia. Plus profecit in relinquendo omnia, quam in studendo subtilia. Sed loquor communia aliis, aliis specialia, aliquibus in signis et figuris dulciter appareo; quibusdam vero in lumine, multa revelo mysteria. Una vox librorum, sed non æque omnes informat, quia intus sum doctor veritatis, cordis scrutator, cogitationum intellector, actionum promotor, distribuens singulis sicut dignum judicavero.
1. Fili, oportet te in multis esse inscium et æstimare te tamquam mortuum super terram et cui mundus totus crucifixus sit. Multa etiam oportet surda aure pertransire et quæ tuæ pacis sunt magis cogitare. Utilius est oculos a rebus displicentibus avertere, et unicuique suum sentire relinquere, quam contentiosis sermonibus deservire. Si bene steteris cum Deo, et ejus judicium aspexeris facilius te victum portabis.
2. O, Domine, quousque venimus? Ecce damnum defletur temporale: pro modico quæstu laboratur et curritur et spirituale detrimentum in oblivionem transit, et vix sero reditur. Quod parum vel nihil prodest, attenditur et quod summe necessarium est, negligenter præteritur, quia totus homo ad externa defluit, et nisi cito resipiscat, libens in exterioribus jacet.
1. Da mihi auxilium, Domine, de tribulatione, quia vana salus hominis. Quam sæpe ibi non inveni fidem, ubi me habere putavi: quoties etiam ibi reperi, ubi minus præsumsi. Vana ergo spes in hominibus, salus autem justorum in te, Deus. Benedictus sis, Domine Deus, in omnibus quæ nobis accidunt. Infirmi sumus et instabiles; cito fallimur et permutamur.
2. Quis est homo qui ita caute et circumspecte in omnibus se custodire valeat: ut aliquando in aliquam deceptionem, vel perplexitatem non veniat. Sed qui in te, Domine, confidit, ac simplici ex corde quærit, non tam facile labitur. Et si inciderit in aliquam tribulationem, quomodocumque etiam fuerit implicatus, citius per te eruetur, aut a te consolabitur, quia tu non deseris in te sperantem usque in finem. Rarus fidus amicus, in cunctis amici perseverans pressuris. Tu Domine, tu solus es fidelissimus in omnibus, et præter te non est alter talis.
3. O, quam bene sapuit illa anima sancta, quæ dixit: Mens mea solidata est, et in Christo fundata. Si ita mecum foret, non tam facile timor humanus me sollicitaret, nec verborum jacula moverent. Quis omnia prævidere, quis præcavere futura mala sufficit? Si prævisa etiam lædunt sæpe, quid improvisa nisi graviter feriunt? Sed quare mihi misero non melius providi? Cur etiam tam facile aliis credidi? Sed homines sumus, nec aliud quam fragiles homines sumus, etsi Angeli a multis æstimamur, et dicimur. Cui credam, Domine? Cui credam nisi tibi? Es veritas quæ non fallis, nec falli potes. Et rursum: Omnis homo mendax, instabilis, et labilis maxime in verbis, ita ut statim vix credit debeat, quod rectum in facie sonare videtur.
4. Quam prudenter præmonuisti, cavendum ab hominibus esse, et quia inimici hominis domestici ejus, nec credendum, si quis dixerit: Ecce hic, aut ecce illic. Doctus sum damno et utinam ad cautelam majorem, non ad insipientiam mihi. Cautus esto, quidam ait; cautus esto, serva apud te quod dico: et dum ego sileo et absconditum credo, nec ille silere potest, quod silendum petiit; sed statim prodit me, et se, et abit. Ab hujusmodi rabulis et incautis hominibus protege me, Domine, ne in manus eorum incideam, nec unquam talia committam. Verbum verum, et stabile da in os meum et linguam calidam longe fac a me. Quod pati nolo, omnimode cavere debeo.
5. O, quam bonum et pacificum de aliis silere, nec indifferenter omnia credere, nec de facili ulterius effari, paucis seipsum revelare, te semper inspectorem cordis quærere, nec omni verborum vento circumferri, sed omnia intima et externa secundum tuæ beneplacitum voluntatis optare perfici. Quam tutum pro conservatione cælestis gratiæ, humanam fugere apparentiam nec appetere quæ foris admirationem videntur præbere: sed ea tota sedulitate sectari, quæ vitæ emendationem dant, et fervorem. Quam multis nocuit virtus scita, ac proprie laudata. Quam sane profuit gratia servata silentio in hac fragili vita, quæ tota tentatio fertur et militia.
1. Fili, sta firmiter et spera in me. Quid enim sunt verba, nisi verba? per aerem volant, sed lapidem non lædunt. Si reus es, cogita, quod libenter velis emendare. Si nihil tibi conscius es, pensa: pensa quod velis libenter pro Deo hoc sustinere. Parum satis est ut vel verba interdum sustineas, qui necdum fortia verbera tolerare vales. Et quare tam parva tibi ad cor transeunt: nisi quia adhuc carnalis es, et homines magis, quam oportet, attendis? Nam quia despici metuis, reprehendi pro excessibus non vis, et excusationum quæris umbracula.
2. Sed inspice te melius, et cognosces quia vivit adhuc in te mundus, et vanus amor placendi hominibus. Cum enim bassari refugis, et confundi etiam pro defectibus, constat utique, quod nec verus humilis sis, nec vere mundo mortuus, nec tibi mundus crucifixus. Sed audi verba mea, et non curabis decem millia hominum verba. Ecce, si cuncta contra te dicerentur quæ fingi malitiosissime possunt, quid tibi noceret, si omnino transire permitteres, nec plus, quam festucam perpenderes? Numquid vel unum capillum tibi extrahere possent?
3. Sed qui cor intus non habent, nec Deum præ oculis, facile faciliterque verbo moventur vituperationis. Qui autem in me confidit, nec proprio judicio stare appetit, absque humano terrore erit. Ego sum enim judex, et cognitor omnium secretorum; Ego scio, qualiter res acta est; Ego injuriantem novi, et sustinentem. A me exiit verbum istud; me permittente hoc accidit, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Ego reum et innocentem judicabo; sed utrumque occulto judicio volui probare ante.
4. Testimonium hominum sæpe fallit; meum judicium verum est, stabit et non subvertetur. Latet plerumque, et paucis ad singula patet; numquam tamen errat, nec errare potest, etiamsi oculis insipientium non rectum videatur. Ad me ergo recurrendum est in omni judicio, nec proprio innitendum arbitrio; justus enim non conturbabitur, quidquid a Deo ei acciderit. Et si injuste aliquid contra eum prolatum fuerit, non multum curabit; sed nec vane exultabit, si per alios rationabiliter excusetur. Pensat namque quia ego sum scrutans corda et renes; qui non judico secundum faciem et humanam apparentiam. Nam sæpe etiam oculis meis reperitur culpabile, quod hominum judicio creditur laudabile.
5. Domine Deus, judex juste, fortis et patiens, qui hominum nosti fragilitatem et pravitatem, esto robur meum, et tota fiducia mea; non enim mihi sufficit conscientia mea. Tu nosti, quod ego non novi, et ideo in omni reprehensione me humiliare debui, et mansuete sustinere. Ignosce ergo mihi propitius, quoties sic non egi; et dona iterum gratiam amplioris sufferentiæ. Melior est enim mihi tua copiosa misericordia ad consecutionem indulgentiæ, quam mea opinata justitia pro defensione latentis conscientiæ. Et si mihi nihil conscius sum, tamen in hoc justificare me non possum: quia remota misericordia tua non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
1. Fili, non frangant te labores quos assumsisti propter me, nec tribulationes te dejiciant usquequaque; sed mea promissio in omni eventu te roboret, et consoletur. Ego sufficiens sum ad reddendum supra omnem modum et mensuram. Non hic diu laborabis, nec semper gravaberis doloribus. Exspecta paulisper, et videbis celerem finem malorum. Veniet una hora, quando cessabit omnis labor et tumultus. Modicum est, et breve omne, quod transit cum tempore.
2. Age quod agis; fideliter labora in vinea mea, ego ero merces tua. Scribe, lege, canta, geme, tace, ora, sustine viriliter contraria: digna est his omnibus et majoribus præliis vita æterna. Veniet pax in die una, quæ nota est Domino. Non enim erit dies vel nox hujus scilicet temporis, sed lux perpetua, claritas infinita, pax firma et requies secura. Non dices tunc: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Nec clamabis: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est, quoniam præcipitabitur mors, et salus erit indefectiva, anxietas nulla, jucunditas beata, societas dulcis et decora.
3. O, si vidisses Sanctorum in cælo coronas perpetuas, quanta quoque nunc exultant gloria, qui huic mundo olim contemtibiles, et quasi vita ipsa indigni putabantur: profecto statim te humiliares usque ad terram et affectares potius omnibus subesse, quam uni præesse; nec hujus vitæ lætos dies concupisceres, sed magis pro Deo tribulari gauderes, et pro nihilo inter homines computari maximum lucrum duceres.
4. O, si tibi hæc saperent, et profunde ad cor transirent, quomodo auderes vel semel conqueri? Nonne pro vita æterna cuncta laboriosa sunt toleranda? Non est parvum quid lucrari, aut perdere regnum Dei. Leva igitur faciem tuam in cælo. Ecce ego et omnes Sancti mei mecum, qui in hoc sæculo magnum habuerunt certamen, modo gaudent modo consolantur modo securi sunt et modo requiescunt, et sine fine in regno Patris mei permanebunt mecum.
1. O, supernæ civitatis mansio beatissima. O, dies æternitatis clarissima, quam nox non obscurat, sed summa veritas semper irradiat. Dies semper læta, semper secura et nunquam statum mutans in contraria. O, utinam dies illa illuxisset, et cuncta hæc temporalia finem accepissent. Lucet quidem Sanctis perpetua claritate splendida, sed non nisi a longe per speculum peregrinantibus in terra.
2. Norunt cæli cives, quam gaudiosa sit illa; gemunt exules filii Evæ quod amara et tædiosa sit ista. Dies hujus temporis parvi et mali, pleni doloribus et angustiis: ubi homo multis peccatis inquinatur, multis passionibus irretitur, multis timoribus stringitur, multis curis distenditur, et multis curiositatibus distrahitur, multis vanitatibus implicatur, multis erroribus circumfunditur, multis laboribus atteritur, multis tentationibus gravatur, deliciis enervatur, egestate cruciatur.
3. O, quando erit finis horum multorum laborum? Quando liberabor a misera servitute vitiorum? Quando memorabor, Domine, tui solius? Quando ad plenum lætabor in te? Quando ero sine omni impedimento in vera libertate, sine omni gravamine mentis, et corporis? Quando erit pax solida, pax imperturbabilis et secura pax intus et foris, pax ab omni parte firma? Jesu bone, quando stabo ad videndum te? Quando contemplabor regni tui gloriam? Quando eris mihi omnia in omnibus? O, quando ero tecum in regno tuo, quod præparasti dilectis tuis ab æterno? Relictus sum pauper et exul in terra hostili, ubi bella quotidiana et infortunia maxima.
4. Consolare exilium meum, mitiga dolorem meum, quia ad te suspirat omne desiderium meum. Nam onus totum mihi est, quidquid hic mundus offert ad solatium, desidero te intime frui, sed nequeo apprehendere. Opto inhærere cælestibus, sed deprimunt res temporales, et immortificatæ passiones. Mente omnibus rebus superesse opto, carni autem invite subesse cogor. Sic ego infelix homo mecum pugno et factus sum mihimetipsi gravis, dum spiritus sursum, et caro quærit esse deorsum.
5. O, quid intus patior, dum mente cælestia tracto et mox carnalium tentationum et cogitationum turba occurit oranti. Deus meus, ne elongeris a me neque declines in ira a servo tuo. Fulgura coruscationem tuam et dissipa eas, emitte sagittas tuas et conturbentur omnes phantasiæ inimici. Recollige omnes sensus meos ad te; fac me oblivisci omnium mundanorum; da cito abjicere et contemnere phantasmata vitiorum. Succurre mihi, æterna Veritas, ut nulla me moveat vanitas. Adveni, cælestis suavitas, et fugiat a facie tua omnis impuritas. Ignosce quoque mihi, et misericorditer indulge, quoties præter te aliud in oratione revolvo. Confiteor etenim vere, quia valde distracte me habere consuevi. Nam ibi multoties non sum, ubi corporaliter sto, aut sedeo, sed ibi magis sum, ubi cogitationibus feror. Ibi sum, ubi cogitatio mea est; ubi est frequenter cogitatio mea, ibi est id quod amo. Hoc mihi cito occurrit, quod naturaliter delectat aut ex usu placet.
6. Unde tu, Veritas æterna, aperte dixisti: Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Si cælum diligo, libenter de cælestibus penso. Si mundum amo, felicitatibus mundi congaudeo, et de adversitatibus ejus tristor. Si carnem diligo, quæ carnis sunt sæpissime imaginor. Si spiritum amo, de spiritualibus cogitare delector. Quæcumque enim diligo, de his libenter loquor et audio, atque talium imagines mecum ad domum reporto. Sed beatus ille homo qui propter te, Domine, omnibus creaturis abeundi licentiam tribuit, qui naturæ vim facit et concupiscentias carnis fervore spiritus crucifigit, ut serenata conscientia, puram tibi orationem offerat, dignusque sit angelicis interesse choris, omnibus terrenis foris et intus exclusis.
1. Fili mi, cum tibi desiderium æternæ beatitudinis desuper infundi sentis, et de tabernaculo corporis exire concupiscis, ut claritatem meam sine vicissitudinis umbra contemplari possis, dilata cor tuum, et omni desiderio hanc sanctam inspirationem suscipe. Redde amplissimas supernæ bonitati gratias, quæ tecum sic dignanter agit, clementer visitat, ardenter excitat, potenter sublevat, ne proprio pondere ad terrena labaris. Neque enim hoc cogitatu tuo aut conatu accipis, sed sola dignatione supernæ gratiæ et divini respectus, quatenus in virtutibus, et majori humilitate proficias et ad futura certamina te præpares mihique toto cordis affectu adhærere et ferventi voluntate studeas deservire.
2. Fili, sæpe ignis ardet, sed sine fumo flamma non ascendit. Sic et aliquorum desideria ad cælestia flagrant et tamen a tentatione carnalis affectus liberi non sunt. Idcirco nec omnino pure pro honore Dei agunt quod tam desideranter ab eo petunt. Tale est et sæpe desiderium tuum, quod insinuasti fore tam importunum. Non enim est hoc purum et perfectum, quod propria commoditate est infectum.
3. Pete non quod tibi est delectabile et commodum, sed quod mihi acceptabile atque honorificum; quia si recte judicas meam ordinationem tuo desiderio, et omni desiderato præferre debes, ac sequi. Novi desiderium tuum, et frequentes gemitus audivi. Jam velles esse in libertate gloriæ filiorum Dei, jam te delectat domus æterna, et cælestis patria gaudio plena. Sed nondum venit hora ista; sed est adhuc, est aliud tempus belli, videlicet tempus laboris et probationis. Optas summo repleri bono, sed non potes hoc assequi modo. Ego sum, exspecta me, dicit Dominus, donec veniat regnum Dei.
4. Probandus es adhuc in terris et in multis exercitandus. Consolatio interdum tibi dabitur, sed copiosa satietas non concedetur. Confortare igitur et esto robustus, tam in agendo quam in patiendo naturæ contraria. Oportet te novum induere hominem, et in alterum virum mutari. Oportet te sæpe agere quod non vis, et quod vis oportet te relinquere. Quod aliis placet, processum habebit; quod tibi placet, ultra non proficiet. Quod alii dicunt, audietur; quod tu dicis, pro nihilo computabitur. Petent alii, et accipient; tu petes nec impetrabis.
5. Erunt alii magni in ore hominum; de te autem tacebitur. Aliis hoc vel illud committetur, tu autem ad nihil utilis judicaberis. Nam propter alium natura contristabitur, sed magnum fructum sibi silens reportabit. In his et similibus multis probari solet fidelis Domini servus, qualiter se in omnibus abnegare, et in omnibus frangere quærit. Vix est aliquid tale, in quo tantundem mori indiges, sicut videre et pati, quæ voluntati tuæ adversa sunt; maxime autem cum disconvenientia, et quæ minus tibi utilia apparent, fieri jubentur. Et quia non audes resistere altiori potestati, sub dominio constitutus, ideo durum tibi videtur ad nutum alterius ambulare, et omne proprium sentire omittere.
6. Sed pensa, fili, horum fructum laborum, celerem finem atque præmium nimis magnum, et non habebis inde gravamen, sed fortissimum patientiæ tuæ solamen. Nam et pro modica hac voluntate, quam modo sponte deseris, habebis semper voluntatem tuam in cælis. Ibi quippe invenies omne quod volueris, omne quod desiderare potes. Ibi aderit tibi totius facultas boni sine timore amittendi. Ibi voluntas tua una semper mecum; nil cupies extraneum vel privatum. Ibi nullus resistet tibi, nemo de te conqueretur, nemo te impediet, nihil obviabit: sed cuncta desiderata simul erunt præsentia, totumque tuum affectum reficient, et adimplebunt usque ad summum. Ibi reddam gloriam pro contumelia perpessa, pallium laudis pro mærore, pro loco novissimo sedem regni in sæcula. Ibi apparebit fuctus obedientiæ; gaudebit labor pœitentiæ, et humilis subjectio coronabitur gloriose.
7. Nunc ergo te inclina humiliter sub omnium manibus, nec sit curæ, quis hoc dixerit, vel jusserit: sed hoc magno opere curato, ut sive Prælatus, sive minor aut æqualis aliud a te exposcerit vel innuerit, pro bono totum accipias, et sincera voluntate studeas adimplere. Quærat alius hoc, alius illud; glorietur ille in illo, et iste in isto; laudenturque millies mille, tu autem nec isto nec illo: sed tui ipsius gaude contemtu, et in mei solius beneplacito ac honore. Hoc optandum est tibi, ut sive per vitam sive per mortem Deus semper in te glorificetur.
1. Domine Deus, sancte Pater, sis nunc et in æternum benedictus, quia sicut vis ita factum est, et quod facis bonum est. Lætetur in te servus tuus, non in se, nec in aliquo alio, quia tu solus lætitia vera, tu spes mea, et corona mea, tu gaudium meum, et honor meus, Domine. Quid habet servus tuus, nisi quod a te accepit, etiam sine merito suo? Tua sunt omnia, quæ dedisti et quæ fecisti. Pauper sum et in laboribus a juventute mea, et contristatur anima mea, nonnunquam usque ad lacrymas, quandoque etiam conturbatur spiritus meus a se propter imminentes passiones.
2. Desidero pacis agudium, filiorum tuorum pacis flagito, qui in lumine consolationis a te pascuntur. Si das pacem, si gaudium sanctum infundis, erit anima servi tui plena modulatione, et devota in laude tua. Sed si te subtraxeris sicut sæpissime soles, non poterit currere viam mandatorum tuorum, sed magis ad tundendum pectus genua incurvantur, quia non est illi sicut heri, et nudiustertius, quando lucebat lucerna tua super caput ejus, et sub umbra alarum tuarum protegebatur a tentationibus irruentibus.
3. Pater juste, et semper laudande, venit hora, ut probetur servus tuus. Pater amande, dignum est, ut hora hac patiatur pro te aliquid servus tuus. Pater perpetuo venerande, venit hora quam ab æterno præsciebas affuturam, ut ad modicum tempus succumbat foris servus tuus; vivat vero semper apud te intus, paululum vilipendatur, humilietur et deficiet coram hominibus, passionibus conteratur et languoribus, ut iterum tecum in aurora lucis novæ resurgat, et in cælestibus clarificetur. Pater sancte, tu sic ordinasti, et sic voluisti, et hoc factum est quod præcepisti.
4. Est hæc enim gratia ad amicum tuum, pati et tribulari in mundo pro amore tuo, quotiescumque et a quocumque et quomodocumque id permiseris fieri. Sine consilio et providentia tua, et sine causa nihil fit in terra. Bonum mihi, Domine, quod humiliasti me ut discam justificationes tuas, et omnes elationes cordis atque præsumtiones abjiciam. Utile michi, quod confusio cooperuit faciem meam, ut te potius quam homines ad consolandum requiram. Didici etiam ex hoc inscrutabile judicium tuum expavescere, qui affligis justum cum impio, sed non sine æquitate et justitia.
5. Gratias tibi, quia non pepercisti malis meis, sed attrivisti me verberibus amaris, infligens dolores et immittens angustias foris et intus. Non est qui me consoletur ex omnibus quæ sub cælo sunt, nisi tu, Domine Deus meus, cælestis medicus animarum, qui percutis et sanas, deducis ad inferos et reducis. Disciplina tua super me et virga tua ipsa me docebit.
6. Ecce, Pater dilecte, in manibus tuis ego sum; sub virga correctionis tuæ me inclino: percute dorsum meum et collum meum, ut incurvem ad voluntatem tuam tortuositatem meam. Fac me pium et humilem discipulum, sicut bene facere consuevisti, ut ambulem ad omnem nutum tuum. Tibi me et omnia mea ad corrigendum committo: melius est hic corripi quam in futuro. Tu scis omnia et singula, et nihil te latet in humana conscientia. Antequam fiant, nosti ventura, et non opus tibi est ut quis te doceat aut admoneat de his quæ fiunt in terra. Tu scis quid expediat ad profectum meum et quantum deservit tribulatio ad rubiginem vitiorum purgandum. Fac mecum desideratum beneplacitum tuum et ne despicias peccaminosam vitam meam, nulli melius et clarius quam tibi soli notam.
7. Da mihi, Domine, scire quod sciendum est, hoc amare quod amandum est, hoc laudare quod tibi summe placet, hoc reputare quod tibi prætiosum apparet, hoc vituperare quod tibi sordescit. Non me sinas secundam visionem oculorum exteriorum judicare, neque secundum auditum aurium hominum imperitorum sententiare: sed in judicio vero de visibilibus et spiritualibus discernere atque super omnia voluntatem beneplaciti tui semper inquirere.
8. Falluntur sæpe hominum sensus in judicando; falluntur et amatores sæculi visibilia tantummodo amando. Quid enim homo inde melior, quia reputabitur ab homine major? Fallax fallacem, vanus vanum, cæcus cæcum, infirmus infirmum decipit, dum exaltat et veraciter magis confundit, dum inaniter laudat. Nam quantum unusquisque est in oculis tuis, tantum est et non amplius, ait humilis sanctus Franciscus.
1. Fili mi, non semper vales in ferventiori desiderio virtutum stare nec in altiori gradu contemplationis, sed necesse habes interdum ob originalem corruptelam ad inferiora descendere, et onus corruptibilis vitæ etiam invite et cum tædio portare. Quamdiu mortale corpus geris, tædium senties et gravamen cordis. Oportet ergo sæpe in carne de carnis onere gemere, eo quod non vales spiritualibus studiis, et divinæ contemplationi indesinenter inhærere.
2. Tunc expedit tibi ad humilia et exteriora opera confugere, et in bonis te actibus recreare, adventum meum et supernam visitationem firma confidentia exspectare, exilium tuum et ariditatem mentis patienter sufferre, donec iterum a me visiteris, et ab omnibus anxietatibus libereris. Nam faciam te laborum oblivisci, et interna quiete perfrui. Expandam coram te prata scripturarum, ut dilatato corde currere incipias viam mandatorum meorum, et dices: Non sunt condignaæ passiones hujus temproris ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis.
1. Domine, non sum dignus consolatione tua, nec aliqua spirituali visitatione: et ideo juste mecum agis, quando me inopem et desolatum relinquis. Si enim ad instar maris lacrymas fundere possem, adhuc consolatione tua dignus non essem. Unde nihil dignus sum quam flagellari et puniri, quia graviter et sæpe te offendi, et in multis valde deliqui. Ergo vera pensata ratione, nec minima sum dignus consolatione. Sed tu clemens et misericors, quia non vis perire opera tua, ad ostendendum divitias bonitatis tuæ in vasa misericordiæ tuæ, etiam propter omne proprium meritum dignaris consolari servum tuum supra humanum modum. Tuæ enim consolationes non sunt sicut humanæ confabulationes.
2. Quid egi, Domine, ut mihi conferres aliquam cælestem consolationem? Ego nihil boni egisse recolo me, sed semper ad vitia pronum, et ad emendationem pigrum fuisse. Verum est, et abnegare non possum; si aliter dicerem, tu stares contra me, et non esset qui defenderet. Quid merui pro peccatis meis, nisi infernum, et ignem æternum? In veritate confiteor, quoniam dignus sum omni ludibrio et contemtu; nec decet me inter devotos tuos commorari. Et licet hoc ægre audiam, tamen adversum me pro veritate peccata mea arguam, ut facilius misericordiam tuam valeam impetrare.
3. Quid dicam reus, et omni confusione plenus? Non habeo os loquendi, nisi hoc tantum verbum: Peccavi, Domine, peccavi: miserere mei, ignosce mihi. Sine me paululum, ut plangam dolorem meum, antequam vadam ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine. Quid tam maxime a reo et misero peccatore requiris nisi ut conteratur et humiliet se pro delictis suis? In vera contritione, et cordis humiliatione nascitur spes veniæ, reconciliatur perturbata conscientia, recuperatur gratia perdita, tuetur homo a futura ira, et occurrunt sibi mutuo in osculo sancto Deus et pœnitens anima.
4. Humilis peccatorum contritio acceptabile tibi est, Domine, sacrificium, longe suavius odorans in conspectu tuo, quam thuris incensum. Hoc est gratum etiam unguentum, quod sacris pedibus tuis infundi voluisti, quia cor contritum, et humiliatum nunquam despexisti. Ibi est locus refugii a facie iræ inimici; ibi emendatur et abluitur quidquid aliunde contractum est in inquinatum.
1. Fili, prætiosa est gratia mea, non patitur se misceri extraneis rebus, nec consolationibus terrenis. Abjicere ergo oportet omnia impedimenta gratiæ, si optas ejus infusionem suscipere. Pete secretum tibi; ama solus habitare tecum, nullius require confabulationem, sed magis ad Deum devotam effunde precem, ut devotam teneas mentem, et puram conscientiam. Totum mundum nihil exstima, Dei vacationem omnibus exterioribus antepone. Non enim poteris mihi vacare et in transitoriis pariter delectari. A notis et a charis oportet elongari et ab omni temporali solatio mentem tenere privatam. Sic obsecrat beatus Apostolus Petrus, ut tanquam advenas et peregrinos in hoc mundo se contineant Christi fideles.
2. O, quanta fiducia erit morituro, quem nullius rei affectus detinet in mundo. Sed sic segregatum cor habere in omnibus, æger necdum capit animus, nec animalis homo novit interni hominis libertatem. Attamen si vere velit esse spiritualis, oportet eum renuntiare tam remotis, quam propinquis, et a nemine magis cavere, quam a se ipso. Si te ipsum perfecte viceris, cætera facilis subjugabis. Perfecta namque victoria est de semetipso triumphare: qui enim semetipsum subjectum tenet, ut sensualitas rationi, et ratio in cunctis obediat mihi, hic vere victor sui est et dominus mundi.
3. Si ad hunc apicem scandere gliscis, oportet viriliter incipere et securim ad radicem ponere, ut evellas et destruas occultam et inordinatam inclinationem ad te ipsum et ad omne privatum et materiale bonum. Ex hoc vitio quod homo semetipsum nimis inordinate diligit, pene totum pendet quidquid radicaliter vincendum est, quo devicto et subacto malo, pax magna et tranquillitas erit continuo. Sed quia pauci sibi ipsi mori perfecte laborant, nec plene extra se tendunt, propterea in se implicati remanent, nec supra se elevari in spiritu possunt. Qui autem libere mecum ambulare desiderat, necesse est, ut omnes pravas et inordinatas affectiones suas mortificet atque nulli creaturæ privato amore concupiscenter inhæreat.
1. Fili, diligenter adverte motus naturæ et gratiæ: quia valde contrarie et subtiliter moventur, et vix nisi a spirituali et intime illuminato homine discernuntur. Omnes quidem bonum appetunt, et aliquid boni in suis dictis vel factis prætendunt: ideo sub specie boni multi falluntur.
2. Natura callida est et multos trahit, illaqueat, et decipit, et se semper pro fine habet. Sed gratia simpliciter ambulat, et ab omni specie mala declinat, fallacias non prætendit, et omnia pure propter Deum agit, in quo et finaliter requiescit.
3. Natura invite vult mori, nec premi nec superari vult, nec subesse nec sponte subjugari. Gratia vero studet mortificationi propriæ, resistit sensualitati, quærit subjici, appetit vinci, nec propria vult libertate fungi, sub disciplina amat teneri, nec alicui cupit dominari: sed sub Dei semper vivere, stare et esse, atque propter Deum omni humanæ creaturæ humiliter parata est inclinari.
4. Natura pro suo commodo laborat, et quidquid lucri sibi et alio proveniat attendit. Gratia autem non quid sibi utile et commodum sit, sed quod multis proficiat, magis considerat.
5. Natura libenter honorem accipit et reverentiam. Gratia vero omnem honorem, et gloriam Deo fideliter attribuit.
6. Natura confusionem timet et contemtum. Grata autem gaudet pro nomine Jesu contumeliam pati.
7. Natura otium amat, et quietem corporalem. Gratia vero vacua esse non potest, sed libenter amplectitur laborem.
8. Natural quærit curiosa habere et pulchra, et abhorret vilia, et grossa. Gratia vero simplicibus delectatur et humilibus; aspera non aspernatur, nec vetustis refugit indui pannis.
9. Natura respicit temporalia, gaudet ad lucra terrena, tristatur de damno, irritatur de levi injuriæ verbo. Sed gratia attendit æterna, non inhæret temporalibus, nec in perditione rerum turbatur, neque verbis durioribus acerbatur, quia thesaurum suum et gaudium in cælo, ubi nihil perit, constituit.
10. Natura cupida est, et libentius accipit quam donat; amat propria et privata. Gratia autem pia est et communis, vitat singularia, contentatur paucis, beatius judicat dare quam accipere.
Use the ← → keys to move between chapters.