Skip to content
The ConsciousLibrary

Chapter 10 of 32

9

9. Serva te tanquam peregrinum et hospitem super terram, ad quem nihil spectat de mundi negociis. Serva cor liberum, et ad Deum sursum erectum, quia non habes hic manentem civitatem. Illuc gemitus et preces quotidianas cum lacrymis dirige, ut spiritus tuus mereatur post mortem ad Dominum feliciter transire.

1. In omnibus rebus respice finem, et qualiter ante districtum judicem stabis, cui nihil est occultum, qui muneribus non placatur, nec excusationes recipit, sed quod justum est, judicabit. O miserrime et insipiens, quid respondebis Deo, omnia mala tua scienti, qui interdum times vultum hominis irati? Ut quid non prævides tibi in judicii die? Quando nemo poterit per alium excusari vel defendi, sed unusquisque sufficiens onus suum portabit sibi ipsi. Nunc labor tuus est fructuosus, fletus acceptabilis, gemitus exaudibilis, dolor satisfactorius et purgativus.

2. Habet magnum et salubre purgatorium homo patiens, qui suscipiens injurias, plus dolet de alterius malitia, quam de sua injuria, qui pro contrariantibus sibi libenter orat, et ex corde culpas indulget; qui veniam ab aliis petere non retardat, qui facilius miseretur quam irascitur, qui sibi ipsi violentiam frequenter facit, et carnem suam omnino spiritui subjugare conatur. Melius est modo purgare peccata, et vitia resecare, quam in futuro purganda reservare. Vere nos ipsos decipimus per inordinatum amorem, quem ad carnem habemus.

3. Quid aliud ille ignis devorat, nisi peccata tua? Quanto amplius nunc tibi ipsi parcis, et carnem sequeris, postea lues tanto durius, et majorem materiam comburendi reservas. In quibus homo peccavit, in illis gravius punietur. Ibi acidiosi ardentibus stimulis purgentur, et gulosi ingenti fame ac siti cruciabuntur. Ibi luxuriosi et voluptatum amatores ardenti pice et foetido sulphure perfundentur. Et sicut furiosi canes, præ dolore invidiosi ululabunt.

4. Nullum vitium erit, quod suum proprium cruciatum non habeat. Ibi superbi omni confusione replebuntur, et avari miserrima egestate arctabuntur. Ibi erit una hora gravior in poena, quam hic centum anni in amarissima poenitentia. Ibi nulla requies, nulla consolatio damnatis. Hic tamen interdum cessatur a laboribus atque amicorum fruitur solatiis. Esto modo sollicitus, et dolens pro peccatis tuis, ut in die judicii sis securus propetenus cum beatis. Tunc enim justi stabunt in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt et depresserunt. Tunc stabit ad judicandum qui modo se subjicit humiliter judiciis hominum. Tunc magnam fiduciam pauper et humilis habebit, et pavebit undique superbus.

5. Tunc videbitur sapiens in hoc mundo fuisse, qui pro Christo didicit stultus esse et despectus. Tunc placebit omnis tribulatio patienter perpessa et omnis iniquitas oppilabit os suum. Tunc gaudebit omnis devotus et maerebit omnis irreligiosus. Tunc plus exultabit caro afflicta, quam si semper in deliciis fuisset nutrita. Tunc splendebit habitus vilis, et obtenebrescet vestis subtilis. Tunc plus laudabitur pauperculum domicilium, quam deauratum palatium. Tunc plus juvabit constans pacientia, quam omnis mundi potentia. Tunc amplius exaltabitur simplex obedientia, quam omnis sæcularis astutia.

6. Tunc plus lætificabit pura et simplex conscientia et bona quam docta philosophia. Tunc plus ponderabit contemptus divitiarum, quam totus thesaurus terrigenarum. Tunc magis consolaberis super devota oratione, quam super delicata comestione. Tunc potius gaudebis de servato silentio, quam de longa fabulatione. Tunc plus valebunt sancta opera, quam multa pulchra verba. Tunc plus valebit stricta vita et ardua poenitentia, quam omnis delectatio terrena. Disce nunc in modico pati, ut tunc a gravioribus valeas liberari. Hic primo proba quid possis pati postea. Si nunc tam parum non vales sustinere, quomodo poteris æterna tormenta sufferre? Si modo modica passio te tam impatientem efficit, tunc gehenna quid facietur? Ecce vere non potes modo duo gaudia habere, delectari hic in mundo, et postea regnare cum Christo.

7. Si usque in hodiernum diem semper in honoribus et voluptatibus vixisses, quid totum tibi profuisset, si jam in instanti mori contingeret? Omnia ergo vanitas, præter amare Deum, et illi soli servire. Qui enim Deum ex toto corde amat, nec mortem, nec supplicium, nec judicium, nec infernum metuit, quia perfectus amor securum ad Deum accessum facit. Quem adhuc peccare delectat, non mirum, si mortem, judicium timeat. Bonum tamen est ut, si necdum amor a malo te revocat, saltem timor gehennæ te coerceat. Qui vero timorem Dei postponit, diu stare in bono non valebit, sed diaboli laqueos citius incurret.

1. Esto vigilans et diligens in Dei servitio, et cogita frequenter ad quid venisti, et cur sæculum reliquisti. Nonne ut Deo viveres, et spiritualis fieres? Igitur ad profectum ferveas, quia mercedem laborum tuorum in brevi recipies. Nec erit tunc amplius timor aut dolor in finibus tuis. Modicum nunc laborabis, et magnam requiem, imo perpetuam lætitiam, invenies. Si tu permanseris fidelis et fervidus in agendo, Deus procul dubio erit fidelis, et locuples in retribuendo. Spem bonam retinere debes, quod ad palmam pervenies, sed securitatem capere non oportet ne torpeas, aut elatus fias.

2. Cum enim quidam anxius inter metum et spem frequenter fluctuaret, et quadam vice moerore confectus in ecclesia ante quoddam altare se in oratione prostravisset, hæc intra se resolvit dicens: O, si scirem, quod adhuc perseveratus essem; statimque audivit divinum intus responsum. Quid, si hoc scires, quid facere velles? Fac nunc quod facere velles, et bene securus eris. Moxque consolatus et confortatus divinæ se commisit voluntati, et cessavit anxia fluctuatio. Noluitque curiose se investigare, ut sciret quæ sibi essent futura, sed magis studuit inquirere quæ esset voluntas Dei beneplacens et perfecta ad omne opus inchoandum et perficiendum.

3. Spera in Domino et fac bonitatem, ait Propheta, et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus. Unum est quod multos a profectu et ferventi emendatione retrahit: horror difficultatis seu labor certaminis. Illi maxime præ aliis in virtutibus proficiunt, qui ea quæ sibi magis gravia et contraria sunt vincere nituntur. Nam ibi homo plus proficit, et gratiam meretur ampliorem, ubi magis se ipsum vincit, et in spiritu mortificat.

4. Sed non omnes habent æque multum ad vincendum et moriendum. Diligens autem æmulator valentior erit ad proficiendum, etiamsi plures habeat passiones, quam alius bene morigeratus, minus tamen fervens ad virtutes. Duo specialiter ad magnam emendationem juvant, videlicet subtrahere se violenter ad quod natura vitiose inclinatur, et ferventer instare pro bono, quo amplius quis indiget. Illa etiam magis studeas cavere et vincere quæ tibi in aliis frequentius displicent.

5. Ubique profectum tuum capies ut si bona exempla videas vel audias, de imitandis accendaris. Si quid autem reprehensibile consideraveris, cave ne idem facias, aut si aliquando fecisti, citius emendare te studeas. Sicut oculus tuus alios considerat, sic iterum ab aliis notaris. Quam jucundum et dulce est videre fervidos et devotos Fratres bene morigeratos et disciplinatos. Quam triste est et grave videre inordinate ambulantes, qui ea ad quæ vocati sunt non exercent. Quam nocivum est negligere vocationis suæ propositum, et ad non comissa sensum inclinare.

6. Memor esto arrepti propositi, et imaginem crucifixi tibi propone. Bene verecundari potes inspecta vita Jesu Christi, quia necdum magis illi te conformare studuisti, licet diu in via Dei fuisti. Religiosus qui se intente et devote in sanctissima vita et passione Domini exercet, omnia utilia et necessaria sibi abundanter ibi inveniet. Nec opus est ut extra Jesum aliquid melius quærat. O, si Jesus crucifixus in cor nostrum veniret, quam cito et sufficienter docti essemus. Religiosus fervidus bene omnia portat et capit, quæ illi jubentur.

7. Religiosus negligens et tepidus habet tribulationem super tribulationem et ex omni parte patitur angustiam, quia interiori consolatione caret, et exteriorem quærere prohibetur. Religiosus extra disciplinam vivens gravi patet ruinæ. Qui laxiora quærit et remissiora, semper in angustiis erit, quia unum aut reliquum displicebit sibi.

8. Quomodo faciunt tam multi alii Religiosi qui satis arctati sunt sub disciplina claustrali, rare exeunt, abstracte vivunt, pauperrime comedunt, grosse vestiuntur, multum laborant, parum loquuntur, diu vigilant, mature surgunt, et orationes prolongant, frequenter legunt et se in omni disciplina custodiunt. Attende Cartusienses et Benedictinos, et Cistercienses ac diversæ religionis Monachos et Moniales qualiter omni nocte ad psallendum Deo surgunt. Et ideo turpe esset, ut tu debeas in tam sancto opere dormitare et pigritare, ubi tanta multitudo Religiosorum incipit Deo jubilare.

9. O, si nihil aliud faciendum incumberet, nisi Dominum Deum nostrum toto corde et ore laudare. O, si nunquam indigeres comedere, nec bibere, nec dormire, sed semper posses Deum laudare, et solummodo spiritualibus studiis vacare, tunc multo felicior esses, quam modo carni ex qualicumque necessitate serviens. Utinam non essent istæ necessitates, sed solummodo spirituales animæ refectiones, quas heu satis raro degustamus.

Use the ← → keys to move between chapters.

9 · The Imitation of Christ — Thomas à Kempis · The Conscious Library