Chapter 8 of 12
CAPUT VII.
I. Imperii Monarchici fundamentis explicatis, eadem hic ordine demonstrare suscepi; ad quod apprime notandum est, praxi nullo modo repugnare, quod jura adeo firma constituantur, quae nec ab ipso Rege aboleri queant. Persae enim Reges suos inter Deos colere solebant, et tamen ipsi Reges potestatem non habebant jura semel instituta revocandi, ut ex Dan. Cap. 6. (18) patet; et nullibi, quod sciam, Monarcha absolute eligitur, nullis expressis conditionibus. Imo nec rationi, nec obedientiae absolutae, quae Regi debetur, repugnat; nam fundamenta imperii veluti Regis aeterna decreta habenda sunt, adeo ut ejus ministri ei omnino obediant, si, quando aliquid imperat, quod imperii fundamentis repugnat, mandata exequi velle negent. Quod exemplo Ulissis clare explicare possumus. Socii enim Ulissis ipsius mandatum exequebantur, quando navis malo alligatum, et cantu Syrenum mente captum, religare noluerunt; tametsi id modis multis minitando imperabat, et prudentiae ejusdem imputatur, quod postea sociis gratias egerit, quod ex prima ipsius mente ipsi obtemperaverint. Et ad hoc Ulissis exemplum solent etiam Reges judices instruere, ut scilicet justitiam exerceant, nec quenquam respiciant, nec ipsum Regem, si quid singulari aliquo casu imperaverit, quod contra institutum jus esse noverint. Reges enim non Dii, sed homines sunt, qui Syrenum capiuntur saepe cantu. Si igitur omnia ab inconstanti unius voluntate penderent, nihil fixum esset. Atque adeo imperium Monarchicum, ut stabile sit, instituendum est, ut omnia quidem ex solo Regis decreto fiant, hoc est, ut omne jus sit Regis explicata voluntas; at non ut omnis Regis voluntas jus sit, de quo vide Art. 3. 5. et 6. praec. Cap.
II. Deinde notandum, quod in jaciendis fundamentis maxime humanos affectus observare necesse est, nec ostendisse sufficit, quid oporteat fieri, sed apprime, qui fieri possit, ut homines, sive affectu, sive ratione ducantur, jura tamen rata, fixaque habeant. Nam si imperii jura, sive libertas publica solo invalido legum auxilio nitatur, non tantum nulla ejus obtinendae erit civibus securitas, ut Art. 3. Cap. praec. ostendimus, sed etiam exitio erit. Nam hoc certum est, nullam Civitatis conditionem miseriorem esse, quam optimae, quae labascere incipit, nisi uno actu, et ictu cadat, et in servitutem ruat (quod sane impossibile videtur esse), ac proinde subditis multo satius esset suum jus absolute in unum transferre, quam incertas, et vanas, sive irritas libertatis conditiones stipulari, atque ita posteris iter ad servitutem crudelissimam parare. At si imperii Monarchici fundamenta, quae in praec. Cap. retuli, firma esse ostendero, nec divelli posse, nisi cum indignatione maximae partis armatae multitudinis, et ex iis Regi, et multitudini pacem, et securitatem sequi, atque haec ex communi natura deduxero, dubitare nemo poterit eadem optima esse, et vera, ut patet ex Art. 9. Cap. 3. et Art. 3. et 8. praec. Cap. Quod autem hujus illa naturae sint, quam paucis potero, ostendam.
III. Quod officium ejus, qui imperium tenet, sit Imperii statum, et conditionem semper noscere, et communi omnium saluti vigilare, et id omne, quod majori subditorum parti utile est, efficere, apud omnes in confesso est. Cum autem unus solus omnia perlustrare nequeat, nec semper animum praesentem habere, et ad cogitandum instituere, et saepe morbo, aut senectute, aut aliis de causis rebus vacare (19) publicis prohibeatur necesse ergo est, ut Monarcha Consiliarios habeat, qui rerum statum noscant, et Regem consilio juvent, et ipsius locum saepe suppleant; atque adeo fiat, ut imperium, seu Civitas una semper, eademque mente constet.
IV. Sed quia cum humana natura ita comparatum est, ut unusquisque suum privatum utile summo cum affectu quaerat, et illa jura aequissima esse judicet, quae rei suae conservandae, et augendae necessaria esse, et alterius causam eatenus defendat, quatenus rem suam eo ipso stabilire credit, hinc sequitur Consiliarios necessario debere eligi, quorum privatae res, et utilitas a communi omnium salute, et pace pendeant; atque adeo patet, quod, si ex unoquoque civium genere, sive classe aliquot eligantur, id majori subditorum parti utile erit, quod in hoc Concilio plurima habuerit suffragia. Et quamvis hoc Concilium, quod ex adeo magno civium numero componitur, frequentari necessario debeat a multis rudi admodum ingenio, hoc tamen certum est, unumquemque in negotiis, quae diu magno cum affectu exercuit, satis callidum, atque astutum esse. Quapropter si nulli alii eligantur, nisi ii, qui ad quinquagesimum aetatis annum usque negotia sua sine ignominia exercuerunt, satis apti erunt, ut consilia res suas concernentia dare possint, praesertim si in rebus majoris ponderis tempus ad meditandum concedatur. Adde quod longe abest, ut Concilium, quod paucis constat, a similibus non frequentetur. Nam contra maxima ejus pars ex hominibus ejusmodi constat: quandoquidem unusquisque ibi maxime conatur socios habere bardos, qui ab ipsius ore pendeant, quod in magnis Conciliis locum non habet.
V. Praeterea certum est, unumquemque malle regere, quam regi. Nemo enim volens imperium alteri concedit, ut habet Salustius in prima ad Caesarem oratione. Ac proinde patet, quod multitudo integra nunquam jus suum in paucos, aut unum transferet, si inter ipsam convenire possit, nec ex controversiis, quae plerumque in magnis Conciliis excitantur, in seditiones ire; atque adeo multitudo id libere tantummodo in Regem transfert, quod absolute in potestate ipsa habere nequit, hoc est, controversiarum diremptionem, et in decernendo expeditionem. Nam quod saepe etiam fit, ut Rex belli causa eligatur, quia scilicet bellum a Regibus multo felicius geritur, inscitia sane est, nimirum quod, ut bellum felicius gerant, in pace servire velint; si quidem pax eo in imperio potest concipi, cujus summa potestas sola belli causa in unum translata est, qui propterea virtutem suam, et quid omnes in ipso uno habeant, maxime in bello ostendere potest; cum contra imperium Democraticum hoc praecipuum habeat, quod ejus virtus multo magis in pace, quam in bello valet. Sed quacunque de causa Rex eligatur, ipse solus, ut jam diximus, quid imperio utile sit, scire nequit; sed ad hoc, ut in praec. Art. ostendimus necesse est, ut plures cives Consiliarios habeat, et quia concipere nequaquam possumus, quod aliquid de re consulenda potest concipi, quod tam magnum hominum numerum effugerit, sequitur, quod praeter omnes hujus Concilii sententias, quae ad Regem deferuntur, nulla poterit concipi ad populi salutem idonea. Atque adeo, quia populi salus suprema lex, seu Regis summum jus est, sequitur jus Regis esse unam ex latis Concilii sententiis eligere, non autem contra totius Concilii mentem quicquam decernere, vel sententiam ferre (vide Art. 25. praeced. Cap.). Sed si omnes sententiae in Concilio latae ad Regem deferendae essent, fieri posset, ut Rex parvis urbibus, quae pauciora habent suffragia, semper faveret. Nam quamvis ex lege Concilii statutum sit, ut sententiae non indicatis earum authoribus deferantur, nunquam tamen tam bene cavere poterunt, ut non aliqua effluat, ac proinde necessario statuendum est, ut illa sententia, quae centum ad minimum suffragia non habuerit, irrita habeatur, quod quidem jus majores urbes summa vi defendere debebunt.
VI. Atque hic, nisi brevitati studerem, magnas hujus Concilii utilitates alias ostenderem; unam tamen, quae maximi videtur esse momenti, adducam. Nempe, quod nullum majus ad virtutem incitamentum dari potest, hac communi spe summum hunc honorem adipiscendi: nam gloria maxime ducimur omnes, ut in nostra Ethica fuse ostendimus.
VII. Quin majori hujus Concilii parti nunquam animus gerendi bellum, sed magnum pacis studium, et amor semper futurus sit, dubitari non potest. Nam, praeterquam quod ex bello ipsis timor semper erit bona sua cum libertate amittendi, accedit, quod ad bellum novi sumptus requirantur, quos suppeditare debent, ac etiam quod ipsorum liberi, et affines curis domesticis intenti, studium ad arma in bello applicare, et militatum ire cogentur, unde domum nihil praeter gratuitas cicatrices referre poterunt. Nam, uti Art. 31. (20) praeced. Cap. diximus, militiae stipendia nulla solvenda, et Art. 10. (21) ejusdem Cap. ipsa ex solis civibus, et ex nullis aliis formanda.
VIII. Ad pacem, et concordiam aliud praeterea, quod etiam magni est momenti, accedit, nempe quod nullus civis bona fixa habeat (vid. Art. 12. praeced. Cap.). Unde omnibus ex bello par propemodum periculum est: nam omnes lucri causa mercaturam exercere, vel argentum suum invicem credere, si, ut olim ab Atheniensibus, lex lata sit, qua prohibeatur unicuique argentum suum foenere aliis, quam incolis dare; atque adeo negotia tractare debebunt, quae vel invicem intricata sunt, vel quae eadem media, ut promoveantur, requirunt; atque adeo hujus Concilii maximae parti circa res communes, et pacis artes una pierumque, eademque erit mens; nam, ut Art. 4. hujus Cap. diximus, unusquisque alterius causam eatenus defendit, quatenus eo ipso rem suam stabilire credit.
IX. Quod nemo unquam in animum inducet hoc Concilium muneribus corrumpere, dubitari non potest. Si enim aliquis ex tam magno hominum numero unum, aut alterum ad se trahat, sane nihil promovebit: nam, uti diximus, sententia, quae centum ad minimum (22) suffragia non habuerit, irrita est.
X. Quod praeterea hujus Concilii semel stabiliti membra ad minorem numerum redigi non poterunt, facile videbimus, si hominum communes affectus consideremus. Omnes enim gloria maxime ducuntur, et nullus est, qui sano corpore vivit, qui non speret in longam senectutem vitam trahere. Si itaque calculum ineamus eorum, qui revera annum quinquagesimum, aut sexagesimum aetatis attigerunt, et rationem praeterea habeamus magni istius Concilii numeri, qui quotannis eligitur, videbimus vix aliquem eorum, qui arma ferunt, dari posse, qui non magna spe teneatur, huc dignitatis ascendere; atque adeo omnes hoc Concilii jus, quantum poterunt, defendent. Nam notandum, quod corruptio, nisi paulatim irrepat, facile praevenitur; at quia facilius concipi potest, et minori invidia fieri, ut ex unaquaque familia, quam ut ex paucis minor numerus eligatur, aut ut una, aut alia secludatur, ergo (per Art. 15. (23) praeced. Cap.) Consiliariorum numerus non potest ad alium minorem redigi, nisi simul ab eo una tertia, quarta, aut quinta pars auferatur, quae sane mutatio admodum magna est, et consequenter a communi praxi omnino abhorrens. Nec mora praeterea, sive in eligendo negligentia timenda est, quia haec ab ipso Concilio suppletur. Vid. Art. 16. praeced. Cap.
XI. Rex igitur, sive multitudinis metu ductus, vel ut sibi armatae multitudinis majorem partem devinciat, sive animi generositate ductus, ut scilicet utilitati publicae consulat, illam semper sententiam, quae plurima suffragia habuerit, hoc est (per Art. 5. hujus Cap.), quae imperii majori parti est utilior, firmabit, aut discrepantes sententias, quae ad ipsum delatae sunt, si fieri potest, conciliare studebit, ut omnes ad se trahat, qua in re nervos intendet suos, et ut tam in pace, quam in bello experiantur, quid in ipso uno habeant; atque adeo tum maxime sui juris erit, et imperium maxime habebit, quando maxime communi multitudinis saluti consulit.
XII. Nam Rex solus omnes metu continere nequit; sed ipsius potentia, ut diximus, nititur militum numero, et praecipue eorundem virtute, et fide, quae semper inter homines tamdiu constans erit, quamdiu indigentia, sive haec honesta, sive turpis sit, copulantur; unde fit, ut Reges incitare saepius milites, quam coërcere, et magis eorum vitia, quam virtutes dissimulare soleant, et plerumque, ut optimos premant, inertes, et luxu perditos inquirere, agnoscere, pecunia, aut gratia juvare, prehensare manus, jacere oscula, et omnia servilia pro dominatione agere. Ut itaque cives a Rege prae omnibus agnoscantur, et quantum status civilis, sive aequitas concedit, sui juris maneant, necesse est, ut militia ex solis civibus componatur, et ut ipsi a Consiliis sint; et contra eos omni no subactos esse, et aeterni belli fundamenta jacere, simulatque milites auxiliares duci patiuntur, quorum mercatura bellum est, et quibus in discordiis, et seditionibus plurima vis.
XIII. Quod Regis Consiliarii ad vitam eligi non debeant, sed in tres, quatuor, vel quinque ad summum annos, patet tam ex Art. 10. hujus Capitis, quam ex iis, quae in Art. 9. hujus etiam Capitis diximus. Nam, si ad vitam eligerentur, praeterquam quo maxima civium Pars vix ullam spem posset concipere eum honorem adipiscendi; atque adeo magna inde inter cives inaequalitas, unde invidia et continui rumores, et tandem seditiones orirentur, quae sane Regibus dominandi avidis non ingratae essent; magnam praeterea ad omnia licentiam (sublato scilicet succedentium metu) sumerent (24), Rege minime adversante. Nam, quo civibus magis invisi, eo magis Regi adhaerebunt, eique ad adulandum magis proni erunt. Imo quinque annorum intervallum nimium adhuc videtur, quia eo temporis spatio non adeo impossibile factu videtur, ut magna admodum Concilii (quam etiam magnum sit) pars muneribus, aut gratia corrumpatur; atque adeo longe securius res sese habebit, si quotannis ex unaquaque familia duo cedant, et totidem iisdem succedant (si nimirum ex unaquaque familia quinque consiliarii habendi sunt), praeterquam eo anno, quo juris prudens alicujus familiae cedit, et novus ejus loco eligitur.
XIV. Rex praeterea nullus majorem sibi securitatem polliceri potest, quam qui in hujusmodi Civitate regnat. Nani, praeterquam quod cito perit, quem sui milites salvum esse nolunt, certum est Regibus summum semper periculum esse ab iis, qui eis proximi sunt. Quo igitur Consiliarii numero pauciores, et consequenter potentiores sunt, eo Regi majus ab ipsis periculuin est, ne imperium in alium transferant. Nihil sane Davidem magis terruit, quam quod ipsius Consiliarius Achitophel partes Absolomi elegerat. Huc accedit, si omnis potestas in unum absolute translata fuerit, quae tum longe facilius ex uno in alium transferri potest. Suscepere enim duo Manipulares imperium Romanum transferre, et transtulerunt (Tacit. Hist. lib. I.). Omitto artes, et astus callidos Consiliariorum, quibus sibi cavere debent, ne invidiae immolentur, quia nimis noti sunt, et nemo, qui Historias legit, ignorare potest, Consiliariis fidem plerumque exitio fuisse; atque adeo, ut sibi caveant, eosdem callidos, non fidos esse oportet. Sed si Consiliarii plures numero, quam ut in eodem scelere convenire possint, et omnes inter se aequales sint, nec ultra quadriennium eo officio fungantur, Regi nequaquam formidolosi esse queunt, nisi libertatem iis adimere tentet, quo omnes cives pariter offendet. Nam, (ut Ant. Perezius optime notat) imperio absoluto uti Principi admodum periculosum, subditis admodum odiosum, et institutis tam divinis, quam humanis adversum, ut innumera ostendunt exempla.
XV. Praeter haec, alia fundamenta in praec. Cap. jecimus, ex quibus Regi magna imperii, et civibus libertatis, ac pacis obtinendae securitas oritur, quae suis locis ostendemus. Nam quae ad supremum Concilium spectant, quaeque maximi ponderis sunt, ante omnia demonstrare volui, jam reliqua eo, quo ipsa proposui, ordine persequar.
XVI. Quod cives eo potentiores, et consequenter magis sui juris sint, quo majores urbes, et magis munitas habent, dubio caret: quo enim locus, in quo sunt, tutior est, eo libertatem suam melius tueri, sive hostem externum, vel internum minus timere possunt, et certum est, homines naturali ter securitati suae eo magis consulere, quo divitiis potentiores sunt. Quae autem urbes alterius potentia, ut conserventur, indigent, aequale jus cum eo non habent, sed eatenus alterius sunt juris, quatenus alterius potentia indigent. Jus enim sola potentia definiri in 2. Cap. ostendimus.
XVII. Hac eadem etiam de causa, ut cives scilicet sui juris maneant, et libertatem tueantur, militia ex solis civibus nullo excepto constare debet. Etenim homo armatus magis, quam inermis sui juris (vide Art. 12. hujus Cap.), et ii cives suum jus in alterum absolute transferunt, ejusdemque fidei omnino committunt, cui arma dederunt, et urbium munimenta crediderunt. Huc accedit humana avaritia, qua plerique maxime ducuntur: fieri enim non potest, ut auxiliarius miles sine magnis sumptibus conducatur, et cives vix pati possunt exactiones, quae sustentandae otiosae militiae requiruntur. Quod autem nullus, qui integrae militiae, vel magnae ejus parti imperet, nisi, cogente necessitate, in annum ad summum eligendus sit, norunt omnes, qui historias, tam sacras, quam (25) profanas legerunt. Ratio autem nihil hoc clarius docet. Nam sane imperii robur ei omnino creditur, cui satis temporis conceditur, ut militarem gloriam occupet, ipsiusque nomen supra Regis attollatur, vel fidum sibi exercitum faciat obsequio, liberalitate, et reliquis artibus, ducibus assuetis, quibus alienum servitium, et sibi dominationem quaerunt. Denique ad majorem totius imperii securitatem addidi, quod hi militiae imperatores eligendi sunt ex Regis Consiliariis, vel qui eodem officio functi sunt, hoc est, viris, qui eo aetatis pervenerunt, qua homines plerumque vetera, et tuta, quam nova, et periculosa malint.
XVIII. Cives inter se familiis distinguendos esse dixi, et ex unaquaque aequalem Consiliariorum numerum eligendum, ut majores urbes plures haberent pro numero civium Consiliarios, et plura, ut aequum est, adferre possent suffragia. Nam imperii potentia et consequenter jus ex civium numero aestimanda est; nec credo, quod ad hanc inter cives aequalitatem servandam aliud medium aptius excogitari potest, qui omnes natura ita comparati sunt, ut unusquisque generi suo adscribi velit, et stirpe a reliquis internosci.
XIX. Praeterea in statu naturali unusquisque nihil minus sibi vindicare, et sui juris facere potest, quam solum, et quicquid solo ita adhaeret, ut id nusquam abscondere, nec portare, quo velit, potest. Solum igitur, et quicquid ei ea, qua diximus, conditione adhaeret, apprime communis Civitatis juris est, nempe eorum omnium, qui junctis viribus, vel ejus, cui omnes potestatem dederunt, qua id sibi vendicare possit, et consequenter solum, et quicquid ei adhaeret, tanti valere apud cives debet, quantum necesse est, ut pedem eo in loco figere, et commune jus, seu libertatem tueri possint. Caeterum utilitates, quas Civitas hinc necesse est, ut capiat (26), ostendimus Art. 8. hujus Capitis.
XX. Ut cives, quantum fieri potest, aequales sint, quod in Civitate apprime necessarium est, nulli, nisi a Rege oriundi, Nobiles censendi sunt. At si omnibus ex Rege oriundis uxorem ducere, seu liberos procreare liceret, successu temporis in magnum admodum numerum crescerent, et Regi, et omnibus non tantum oneri, sed formidolosissimi (27) insuper essent. Homines enim, qui otio abundant, scelera plerumque meditantur; unde fit, ut Reges maxime Nobilium causa inducantur bellum gerere, quia Regibus, Nobilibus stipatis, major ex bello, quam ex pace securitas, et quies. Sed haec, utpote satis nota, relinquo, ut et quae ex Art. 15. usque ad 27. in praec. Capite dixi: nam praecipua in hoc Cap. demonstrata, et reliqua per se manifesta sunt.
XXI. Quod Judices plures numero esse debeant, quam ut a viro privato magna ejus pars possit muneribus corrumpi, ut et quod suffragia non palam, sed clam ferre debeant, et quod vacationis praemium mereantur, omnibus etiam notum. Sed solent ubique annuum habere stipendium; unde fit, ut non admodum festinent lites dirimere, et saepe, ut quaestionibus nullus sit finis. Deinde ubi bonorum publicatio Regum emolumenta sunt, ibi saepe non ius, aut verum in cognitionibus, sed magnitudo opum spectatur; passim delationes, et locupletissimus quisque in praedam correpti, quae gravia, et intoleranda, sed necessitate armorum excusata, etiam in pace manent. At Judicum avaritia, qui scilicet in duos, aut tres annos ad summum constituuntur, metu succedentium temperantur, ut jam taceam, quod Judices bona fixa nulla habere possunt, sed quod argentum suum lucri causa concivibus credere debeant, atque adeo iis magis consulere, quam insidiari coguntur, praesertim si ipsi judices magno, uti diximus, numero sint.
XXII. At militiae nullum decernendum esse stipendium diximus: nam summum militiae praemium libertas est. In statu enim naturali nititur unusquisque sola libertatis causa sese, quantum potest, defendere, nec aliud bellicae virtutis praemium exspectat, quam ut suus sit; in statu autem civili omnes simul cives considerandi perinde, ac homo in statu naturali, qui propterea, dum omnes pro eo statu militant, sibi cavent, sibique vacant. At Consiliarii, Judices, Praetores, etc. plus aliis, quam sibi vacant, quare iis vacationis praemium decerni aequum est. Accedit, quod in bello nullum honestius, nec majus victoriae incitamentum esse potest, quam libertatis imago; sed si contra civium aliqua pars militiae designetur, qua de causa necesse etiam erit iisdem certum stipendium decernere, Rex necessario eosdem prae reliquis agnoscet (ut Art. 12. hujus Cap. ostendimus), homines scilicet, qui belli artes tantummodo norunt, et in pace propter nimium otium luxu corrumpuntur, et tandem propter inopiam rei familiaris nihil praeter rapinas, discordias civiles, et bella meditantur; atque adeo affirmare possumus imperium Monarchicum hujusmodi revera statum belli esse, et solam militiam libertate gaudere, reliquos autem servire.
XXIII. Quae de peregrinis in civium numerum recipiendis Art. 32. praeced. Cap. diximus, per se nota esse credo. Praeterea neminem dubitare (28) existimo, quod ii, qui Regi sanguine propinqui sunt, procul ab eo esse debeant, et non belli, sed pacis negotiis distrahi, ex quibus ipsis decus, et imperio quies sequatur. Quamvis nec hoc quidem Turcarum Tyrannis satis tutum visum fuerit, quibus propterea Religio est fratres omnes necare. Nec mirum; nam quo magis absolute imperii jus in unum translatum est, eo facilius ipsum (ut Art. 14. hujus Cap. exemplo ostendimus) ex uno in alium transferri potest. At imperium Monarchicum, quale hic concipimus, in quo scilicet mercenarius miles nullus est, satis hoc, quo diximus, modo Regis saluti cautum fore, extra dubium est.
XXIV. De iis etiam, quae Art. 34. et 35. praeced. Cap. diximus, ambigere nemo potest. Quod autem Rex extraneam in uxorem ducere non debet, facile demonstratur. Nam praeterquam quod duae Civitates, quanquam foedere inter se sociatae, in statu tamen hostilitatis sunt (per Art. 14. Cap. 3.), apprime cavendum est, ne bellum propter Regis res domesticas concitetur, et quia controversiae, et dissensiones ex societate praecipue, quae ex matrimonio fit, oriuntur, et quae inter duas Civitates quaestiones sunt, jure belli plerumque dirimuntur, hinc sequitur imperio exitiale esse arctam societatem cum alio inire. Hujus rei fatale exemplum in Scriptura legimus mortuo enim Salomone, qui filiam Regis Aegypti sibi matrimonio junxerat, filius ejus Rehabeam bellum cum Susaco (29) Aegyptiorum Rege infelicissime gessit, a quo ommino subactus est. Matrimonium praeterea Ludovici 14. Regis Galliarum cum filia Philippi quarti novi belli semen fuit, et praeter haec plurima exempla in historiis leguntur.
XXV. Imperii facies una, eademque servari, et consequenter Rex unus, et ejusdem sexus, et imperium indivisibile esse debet. Quod autem dixerim, ut filius Regis natu major patri jure succedat, vel (si nulli sint liberi) qui Regi sanguine proximus est, patet tam ex Artic. 13. praeced. Cap., quam quia Regis electio, quae a multitudine fit, aeterna, si fieri potest, esse debet; alias necessario fiet, ut summa imperii potestas saepe ad multitudinem transeat, quae mutatio summa est, et consequenter periculosissima. Qui autem statuunt, Regem ex eo, quod imperii Dominus est, idque jure absoluto tenet, posse, cui vellet, idem tradere, et successorem, quem velit, eligere, atque adeo Regis filium imperii haeredem jure esse, falluntur sane. Nam Regis voluntas tam diu vim juris habet, quamdiu Civitatis gladium tenet; imperii namque jus sola potentia definitur. Rex igitur regno cedere quidem potest, sed non imperium alteri tradere, nisi connivente multitudine, vel parte ejus validiore. Quod ut clarius intelligatur, venit notandum, quod liberi non jure naturali, sed civili parentum haeredes sunt: nam sola Civitatis potentia fit, ut unusquisque quorundam bonorum sit dominus; quare eadem potentia, sive jure, quo fit, ut voluntas alicujus, qua de suis bonis statuit, rata sit, eodem fit, ut eadem voluntas etiam post ipsius mortem rata maneat, quamdiu Civitas permanet, et hac ratione unusquisque in statu civili idem jus, quod dum in vivis est, etiam post mortem obtinet, quia, uti diximus, non tam sua, quam Civitatis potentia, quae aeterna est, de suis bonis quicquam statuere potest. At Regis alia prorsus est ratio: nam Regis voluntas ipsum jus Civile est, et rex ipsa Civitas; mortuo igitur Rege obiit quodammodo Civitas, et status Civilis ad naturalem, et consequenter summa potestas ad multitudinem naturaliter redit, quae propterea jure potest leges novas condere, et veteres abrogare. Atque adeo apparet, neminem Regi jure succedere, nisi quem multitudo successorem vult, vel in Theocratia, qualis Hebraeorum Civitas olim fuit, quem Deus per Prophetam elegerit. Possemus praeterea haec inde deducere, quod Regis gladius, sive jus sit revera ipsius multitudinis, sive validioris ejus partis voluntas, vel etiam ex eo, quod homines ratione praediti nunquam suo jure ita cedunt, ut homines esse desinant, et perinde ac pecudes habeantur. Sed haec ulterius persequi non est opus.
XXVI. Caeterum Religionis, sive Deum colendi jus nemo in alium transferre potest. Sed de hoc in duobus ultimis Capitibus Tractatus Theologico-Politici prolixe egimus, quae hic repetere superfluum est. Atque his me optimi imperi i Monarchici fundamenta satis clare, quamvis breviter, demonstrasse autumo. Eorum autem cohaerentiam, sive imperii analogiam facile unusquisque observabit, qui eadem simul aliqua cum attentione contemplari velit. Superest tantum monere, me hic imperium Monarchicum concipere, quod a libera multitudine instituitur, cui solummodo haec ex usu esse possunt; nam multitudo, quae alii imperii formae assuevit, non poterit sine magno eversionis periculo totius imperii recepta fundamenta evellere, et totius imperii fabricam mutare.
XXVII. Atque haec, quae scripsimus, risu forsan excipientur ab iis, qui vitia, quae omnibus mortalibus insunt, ad solam plebem restringunt; nempe quod in vulgo nihil modicum, terrere, ni paveant, et quod plebs aut humiliter servit, aut superbe dominatur, nec ei veritas, aut judicium, etc. At natura una, et communis omnium est. Sed potentia, et cultu decipimur, unde est, ut duo cum idem faciunt, saepe dicamus, hoc licet impune facere huic, illi non licet, non quod dissimilis res sit, sed qui facit. Dominantibus propria est superbia. Superbiunt homines annua designatione: quid nobiles, qui honores in aeternum agitant. Sed eorum arrogantia fastu, luxu, prodigalitate, certoque vitiorum concentu, et docta quadam insipientia et turpitudinis elegantia adornatur, ita ut vitia, quorum singula seorsim spectata, quia tum maxime eminent, faeda et turpia sunt, honesta, et decora imperitis, et ignaris videantur. Nihil praeterea in vulgo modicum, terrere, nisi paveant: nam libertas, et servitium haud facile miscentur. Denique quod plebi nulla veritas, neque judicium sit, mirum non est, quando praecipua imperii negotia clam ipsa agitantur, et non misi ex paucis, quae celari nequeunt, conjecturam facit. Judicium enim suspendere rara est virtus. Velle igitur clam civibus omnia agere, et me de iisdem prava judicia ferant, neque ut res omnes sinistre interpretentur, summa est inscitia. Nam si plebs sese temperare, et de rebus parum cognitis judicium suspendere, vel ex paucis praecognitis recte de rebus judicare posset, dignior sane esset, ut regeret, quam ut regeretur. Sed, uti diximus, natura omnibus eadem est; superbiunt omnes dominatione: terrent, nisi paveant, et ubique veritas plerumque infringitur ab infensis, vel obnoxiis, praesertim ubi unus, vel pauci dominantur, qui non jus, aut verum in cognitionibus, sed magnitudinem opum spectant.
XXVIII. Milites deinde stipendiarii, militari scilicet disciplinae assueti, algoris, et inediae patientes, civium turbam contemnere solent, utpote ad expugnationes, vel aperto Marte dimicandum longe inferiorem. Sed quod imperium ea de causa infelicius sit, aut minus constans, nullus, cui mens sana est, affirmabit. Sed contra unusquisque aequus rerum aestimator illud imperium omnium constantius esse non negabit, quod parta tantum tueri, nec aliena appetere potest, quodque propterea bellum omnibus modis declinare, et pacem tueri summo studio conatur.
XXIX. Caeterum fateor hujus imperii consilia celari vix posse. Sed unusquisque mecum etiam fatebitur multo fatius esse, ut recta imperii consilia hostibus pateant, quam ut prava tyrannorum arcana clam civibus habeantur. Qui imperii negotia secreto agitare possunt, idem absolute in potestate habent, et ut hosti in bello, ita civibus in pace insidiantur. Quod silentium imperio saepe ex usu sit, negare nemo potest, sed quod absque eodem idem imperium subsistere nequeat, nemo unquam probabit. At contra Rempublicam alicui absolute credere, et simul libertatem obtinere, fieri nequaquam potest; atque adeo inscitia est, parvum damnum summo malo vitare velle. Verum eorum, qui sibi imperium absolutum concupiscunt, haec unica fuit cantilena, civitatis omnino interesse, ut ipsius negotia secreto agitentur, et alia hujusmodi, quae quanto magis utilitatis imagine teguntur, tanto ad infensius servitium erumpunt.
XXX. Denique quamvis nullum, quod sciam, imperium his omnibus, quas diximus, conditionibus institutum fuerit, poterimus tamen ipsa etiam experientia ostendere, hanc Monarchici imperii formam optimam esse, si causas conservationis cujuscunque imperii non barbari, et ejusdem eversionis considerare velimus. Sed hoc non sine magno lectoris taedio hic facere possem; attamen unum exemplum, quod memoria dignum videtur, silentio praeterire nolo; nempe Aragonensium imperium, qui singulari erga suos reges fide affecti, et pari constantia regni instituta inviolata servaverunt. Nam hi simulatque servile Maurorum jugum a cervicibus dejecerant, Regem sibi eligere statuerunt; quibus autem conditionibus, non satis inter eosdem conveniebat, et hac de causa summum Pontificem Romanum de ea re consulere constituerunt. Hic, Christi profecto vicarium hac in re se gerens, eos castigavit, quod non satis Hebraeorum exemplo moniti Regem adeo obfirmato animo petere voluerint; sed si sententiam mutare nollent, suasit, ne Regem eligerent, nisi institutis prius ritibus satis aequis, et ingenio gentis consentaneis, et apprime ut supremum aliquod Concilium crearent, quod regibus, ut Lacedaemoniorum Ephori, opponeretur, et jus absolutum haberet lites dirimendi, quae inter Regem, et cives orirentur. Hoc igitur consilium sequuti, jura, quae ipsis omnium aequissima visa sunt, instituerunt, quorum summus interpres, et consequenter supremus judex non Rex, sed Concilium esset, quod septendecim vocant, et cujus praeses Justitia appellatur. Hic igitur Justitia et hi septendecim nullis suffragiis, sed sorte ad vitam electi, jus absolutum habent omnes sententias in civem quemcunque ab aliis Conciliis tam Politicis, quam Ecclesiasticis, vel ab ipso Rege latas revocandi, et damnandi, ita ut quilibet civis jus haberet ipsum etiam Regem coram hoc judicio vocandi. Praeterea olim jus etiam habuerunt Regem eligendi, et potestate privandi; sed multis post elapsis annis Rex Don Pedro, qui dicitur Pugio, ambiendo, largiendo, pollicitando, omniumque officiorum genere tandem effecit, ut hoc jus rescinderetur (quod simulac obtinuit, manum pugione coram omnibus amputavit, vel, quod facilius crediderim, laesit, addens, non sine sanguinis Regii impendio licere subditis Regem eligere), ea tamen conditione: ut potuerint, et possint arma capere contra vim quamcunque, qua aliquis imperium ingredi in ipsorum damnum velit, imo contra ipsum Regem et principem futurum haeredem, si hoc modo (imperium) ingrediatur. Qua sane conditione praecedens illud jus non tam aboleverunt, quam correxerunt. Nam ut Art. 5. et 6. Cap. 4. ostendimus, Rex non jure civili, sed jure belli dominandi potentia privari potest, vel ipsius vim vi solummodo repellere subditis licet. Praeter hanc alias stipulati sunt conditiones, quae ad nostrum scopum non faciunt. Hi ritus (30) ex omnium sententia instructi incredibili temporis spatio inviolati manserunt, pari semper fide Regum erga subditos, ac subditorum erga Regem. Sed postquam regnum Castellae Ferdinando, qui omnium primus Catholicus nuncupatus fuit, haereditate cessit, incepit haec Arragonensium libertas Castellanis esse invisa, qui propterea ipsum Ferdinandum suadere non cessabant, ut jura illa rescinderet. At ille, nondum imperio absoluto assuetus, nihil tentare ausus, Consiliariis haec respondit: praeterquam quod Arragonensium Regnum iis, quas noverant, conditionibus acceperit, quodque easdem servare sanctissime juraverit, et praeterquam quod inhumanum sit fidem da tam solvere, se in animum induxisse, suum Regnum stabile fore, quamdiu securitatis ratio non major Regi, quam subditis esset, ita ut nec Rex subditis, nec contra subditi Regi praeponderarent; nam si alterutra pars potentior evadat, pars debilior non tantum pristinam aequalitatem recuperare, sed dolore accepti damni in alteram contra referre conabitur, unde vel alterutrius, vel utriusque ruina sequeretur. Quae sane sapientia verba non satis mirari possem, si prolata fuissent a Rege, qui servis, non liberis hominibus imperare consuevisset. Retinuerunt igitur Arragonenses post Ferdinandum libertatem, non jam jure, sed Regum potentiorum gratia usque ad Philippum secundum, qui eosdem feliciori quidem fato, sed non minori saevitia, quam Confoederatorum Provincias oppressit. Et quamvis Philippus tertius omnia in integrum restituisse videatur, Arragonenses tamen, quorum plerique cupidine potentioribus affentandi (nam inscitia est contra stimulos calces mittere), et reliqui metu territi, nihil praeter libertatis speciosa vocabula, et inanes ritus retinuerunt.
XXXI. Concludimus itaque multitudinem satis amplam libertatem sub Rege servare posse, modo efficiat, ut Regis potentia sola ipsius multitudinis potentia determinetur, et ipfius multitudinis praesidio servetur. Atque haec unica fuit Regula, quam in jaciendis imperii Monarchici fundamentis sequutus sum.
Use the ← → keys to move between chapters.