Skip to content
The ConsciousLibrary

Chapter 30 of 32

17

17. Natura appetit scire secreta, et nova audire; vult exterius apparere et multa per sensus experiri; desiderat agnosci, et agere unde laus et admiratio procedit. Sed gratia non curat nova nec curiosa percipere, quia totum hoc de vetustate corruptionis est ortum, cum nihil novum et durabile est super terram. Docet itaque sensus restringere, vanam complacentiam et ostentationem devitare, laudanda et digne miranda humiliter abscondere, et de omni re et de omni scientia utilitatis fructum, atque Dei laudem et honorem quærere. Non vult se nec sua prædicari; sed Deum in donis suis optat benedici, qui cuncta ex mera charitate largitur.

Use the ← → keys to move between chapters.

17 · The Imitation of Christ — Thomas à Kempis · The Conscious Library