Chapter 21 of 32
8
8. Qui non est paratus omnia pati, et ad voluntatem stare dilecti, non est dignus amator appellari. Oportet amantem omnia dura et amara propter dilectum libenter amplecti, nec ob contraria accidentia ab eo deflecti.
1. Fili, non es adhuc fortis et prudens amator. Quare, Domine? Quia modicam propter contrarietatem deficis, accipis et nimis avide consolationem quæris. Fortis amator stat in tentationibus, nec callidis credit persuasionibus inimici. Sicut in prosperis ei placeo, ita nec in adversis displiceo.
2. Prudens amator non tam donum amantis, quam dantis considerat amorem. Affectum potius attendit, quam censum, et infra dilectum omnia data ponit. Nobilis amator non quiescit in dono, sed in me super omne donum. Non ideo perditum totum, si quandoque minus bene de me, vel de sanctis meis sentis, quam velles. Affectus ille bonus et dulcis, quem interdum percipis, effectus gratiæ præsentis est, et quidam prægustus patriæ cælestis, super quo non nimium innitendum est, quia vadit et venit.
3. Certare autem adversus incidentes malos motus animi, suggestionemque spernere diaboli, insigne est virtutis et magni meriti. Non ergo te conturbent alienæ phantasiæ de quacumque materia ingestæ. Forte serva propositum, et intentionem rectam ad Deum. Non est illusio, quod aliquando in excessum subito raperis et statim ad ineptias solitas cordis reverteris. Illas enim magis invite pateris quam agis, et quamdiu displicent, et reniteris, meritum est et non perditio.
4. Scito, quod antiquus hostis omnino nititur impedire desiderium tuum in bono, et ab omni devoto exercitio evacuare, a Sanctorum cultu, a pia passionis meæ memoria, a peccatorum utili recordatione, a proprii cordis custodia, et a firmo proposito proficiendi in virtute. Multas malas cogitationes ingerit, ut tædium tibi faciat et horrorem, et ab oratione revocet et sacra lectione. Displicet sibi humilis confessio et, si posset, a sacra communione cessare faceret. Nec credas ei neque cures illum, licet tibi sæpius deceptionis tenderit laqueos. Sibi imputa, cum mala ingerit et immunda. Dicito illi: Vade, immunde spiritus, erubesce miser; valde immundus es tu, qui talia infers auribus meis. Discede a me, seductor pessime; non habebis in me partem ullam, sed Jesus mecum erit, tanquam bellator fortis, et tu stabis confusus. Malo mori, et omnem pœnam subire, quam tibi consentire. Tace, et obmutesce; non audiam te amplius, licet mihi plures moliaris molestias. Dominus illuminatio mea, et salus mea: quem timebo? Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Dominus adjutor meus et redemptor meus.
5. Certa tanquam miles bonus; et si interdum ex fragilitate corruis, resume vires fortiores prioribus, confidens de ampliori gratia mea, et multum præcave a vana complacentia et superbia. Propter hoc multi in errorem ducuntur, et in cæcitatem pæne incurabilem quandoque labuntur. Sit tibi in cautelam et perpetuam humilitatem ruina hæc superborum et de se stulte præsumentium.
1. Fili, utilius est tibi et securius devotionis gratiam abscondere nec in altum te efferre, nec multum inde loqui, neque multum ponderare, sed magi teipsum despicere, et tanquam indigno datam timere. Non est huic affectioni tenacius inhærendum, quæ citius potest mutari in contrarium. Cogita quam miser in gratia, et inops esse soles sine gratia. Nec est in eo tantum spiritualis vitæ profectus, cum consolationis habueris gratiam, sed cum humiliter, et abnegate patienterque tuleris ejus subtractionem. Ita quod tunc ab orationis studio non torpeas, nec reliqua opera tua ex usu facienda omnino dilabi permittas, sed sicut potueris melius et intellexeris, libenter quod est in te facias, nec propter ariditatem sive anxietatem mentis quam sentis te totaliter negligas.
2. Multi enim sunt qui, cum non bene eis successerit, statim impatientes fiunt aut desides. Non enim semper est in potestate hominis via ejus, sed Dei est dare et consolari, quando vult et quantum vult, et cui vult, sicut sibi placuerit, et non amplius. Quidam incauti propter devotionis gratiam se ipsos destruxerunt, quia plus agere voluerunt quam potuerunt, non pensantes suæ parvitatis mensuram sed magis cordis affectum sequentes, quam rationis judicium. Et quia majora præsumserunt, quam Deo placitum fuit, idcirco gratiam perdiderunt cito, et facti sunt inopes, et viles relicti, qui in cælum posuerant nidum sibi: ut humiliati et depauperati discant non in alis suis volare, sed sub pennis meis sperare. Qui adhuc novi sunt et imperiti in via Domini, nisi consilio discretorum se regant, faciliter decipi possunt et illudi.
3. Quod si sentire suum magis sequi, quam aliis exercitatis credere volunt, erit eis periculosus exitus, sed tamen retrahi a proprio conceptu non valuerint. Raro sibi ipsis sapientes, ab aliis regi humiliter patiuntur. Melius est modicum sapere cum humilitate, et parva intelligentia quam magi scientiarum thesauri cum vana complacentia. Melius est minus habere, quam multum, unde posses superbire. Non satis discrete agit, qui se totum lætitiæ tradidit, obliviscens pristinæ inopiæ suæ, et casti timoris Domini, qui non timet gratiam oblatam amittere. Non etiam satis virtuose sapit, qui tempore adversitatis et cujuscumque gravitatis nimis desperate se gerit, et minus fidenter de me, quam oportet, cogitat ac sentit.
4. Qui tempore pacis nimis securus esse voluerit, sæpe tempore belli nimis dejectus et formidolosus reperietur. Si scires semper humilis et modicus in te permanere necnon spiritum tuum bene moderare et regere, non incideres tam cito in periculum et offensam.
5. Consilium bonum est ut fervoris spiritu concepto mediteris quid futurum sit abscedente lumine. Quod dum contigerit, recogita, ac denuo lucem posse reverti, quam ad cautelam tibi, mihi autem ad gloriam, ad tempus subtraxi. Utilior enim est sæpe talis probatio, quam si semper prospera pro tua haberes voluntate. Nam merita non sunt ex hoc extimanda, si quis plures visiones aut consolationes habeat, vel si peritus sit in Scripturis, aut in altiori gradu ponatur: sed si fuerit vera humilitate fundatus, et divina charitate repletus; si Dei honorem pure et integre semper quærat, si se ipsum nihil reputet, et in veritate despiciat atque ab aliis etiam despici et humiliari magis gaudeat quam honorari.
1. Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis? Si me amplius reputavero, ecce tu stas contra me; et dicunt te testimonium verum iniquitates meæ nec possum contradicere. Si autem me vilificavero et ad nihilum me redegero, et ab omni propria reputatione defecero, atque sicut sum spulverizavero erit, mihi propitia gratia tua, et vicina cordi meo lux tua, et omnis exstimatio, quantulacumque minima, in valle nihilitatis meæ submergetur, et peribit in æternum. Ibi ostendes me mihi, quid sum, quid fui, et de quo veni, quia nihil sum et nescivi. Se mihi ipsi relinquor, ecce nihil, et tota infirmitas; si autem subito me respexeris, statim fortis efficior, et novo repleor gaudio. Et mirum valde quod sic repente sublevor, et tam benigne a te complector, qui proprio pondere semper ad imi feror.
2. Facit hoc amor tuus gratis præveniens me, et in tam multis subveniens necessitatibus, a gravibus quoque custodiens me periculis, et ab innumeris, ut vere dicam, eripiens malis. Me siquidem male amando perdidi; et te solum quærendo et pure amando me et te pariter inveni, atque ex amore profundius ad nihilum me redegi. Quia tu, o Dulcissime, facis mecum supra meritum omne et supra id quod audeo sperare vel rogare.
3. Benedictus sis Deus meus, quia licet ego omnibus bonis indignus sim, tua tamen nobilitas et infinita bonitas nunquam cessat benefacere etiam ingratis, et longe a te aversis. Converte nos ad te, ut simus grati, humiles, devoti, quia salus nostra es tu, virtus et fortitudo nostra.
1. Fili, ego debeo esse finis tuus supremus. Ex hac intentione purificabitur affectus tuus, sæpius ad se ipsum, et ad creaturas male incurvatus. Nam si te ipsum in aliquo quæris, statim in te deficies et arescis. Omnia ergo ad me principaliter referas qui omnia sum, qui omnia dedi. Sic singula considera sicut ex summo bono manantia. Et ideo ad me tanquam ad originem suam cuncta sunt referenda.
2. Ex me pusillus et magnus, pauper et dives, tanquam ex fonte vivo aquam hauriunt vivam. Et qui mihi sponte et libere deserviunt, gratiam, pro gratia accipient. Qui autem extra me voluerit gloriari vel in aliquo privato bono delectari, non stabilietur in vero gaudio, nec in corde suo dilatabitur, sed multipliciter impedietur et angustiabitur. Nihil ergo tibi de bono adscribere debes, nec alicui homini virtutem attribuas, sed totum da Deo, sine quo nihil habet homo. Ego totum dedi, ego totum rehabere volo, et cum magna districtione gratiarum actiones requiro.
3. Hæc est veritas qua fugatur gloriæ vanitas. Et si intraverit cælestis gratia et vera charitas, non erit aliqua invidia, nec contractio cordis, neque privatus amor occupabit. Vincit enim omnia divina charitas, et dilatat omnes animæ vires. Si recte sapis, in me solo gaudebis, in me solo sperabis, quia nemo bonus nisi solus Deus, qui est super omnia laudandus, et in omnibus benedicendus.
1. Nunc iterum loquar, Domine, et non silebo. Dicam in auribus Dei mei, et Regis mei qui est in excelso. O, quam magna est multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te. Sed quid es amantibus te? Quid toto corde tibi servientibus? Vere ineffabilis dulcedo contemplationis tuæ, quam largiris amantibus te. In hoc maxime ostendisti dulcedinem charitatis tuæ, quia cum no essem, fecisti me, et cum errarem longe a te, reduxisti me, ut servirem tibi, et præcepisti ut diligam te.
2. O, fons amoris perpetui, quid dicam de te? Quomodo potero tui oblivisci, qui mei recordari dignatus es? Et postquam contabui, et perii, fecisti ultra omnem spem misericordiam cum servo tuo, et ultra omne meritum gratiam et amicitiam exhibuisti. Quid retribuam tibi pro gratia ista? Non enim omnibus datum est, ut omnibus abdicatis sæculo renuntient, et monasticam vitam assumant. Nonquid non magnum est ut tibi serviam, cui omnis creatura servire tenetur? Non magnum mihi videri debet? Sed potius hoc mihi magnum et admirandum paret, quod tam pauperem et indignum dignaris in servum recipere, et dilectis servis tuis adunare.
3. Ecce omnia tua sunt quæ habeo, et unde tibi servio. Verumtamen vice versa tu mihi magis servis, quam ego tibi. Ecce cælum et terra, quæ in ministerio hominis creasti, præsto sunt et faciunt quotidie quæcumque mandasti. Et hoc parum est: quin etiam Angelos in ministerio hominis creasti et ordinasti. Transcendit autem hæc omnia, quod tu homini servire dignatus es, et te ipsum daturum promisisti.
4. Quid dabo tibi pro istis millibus bonis? Utinam possem tibi servire cunctis diebus vitæ meæ. Utinam vel uno die dignum servitium exhibere sufficerem. Vere tu es dignus omni servitio, omni honore et laude æterna. Vere Dominus meus es, et ego pauper servus tuus, qui totis viribus teneor servire tibi, nec unquam in laudibus tuis debeo fastidire. Sic volo, sic desidero, et quidquid mihi deest, tu digneris supplere.
5. Magnus honor, magna gloria tibi servire, et omnia per te, propter te contemnere. Habebunt enim gratiam magnam, qui sponte se subjecerint tuæ sanctissimæ servituti, et invenient suavissimam Spiritus Sancti consolationem. Consequentur magnam cordis libertatem, qui pro nomine tuo arctam ingrediuntur viam, et omnem mundanam neglexerint curam.
6. O, grata et jucunda Dei servitus, qua homo veraciter efficitur liber et sanctus. O, sacer status religiosi famulatus, qui hominem Angelis reddit æqualem, Deo placabilem, dæmonibus terribilem, et cunctis fidelibus commendabilem. O, amplectendum et semper optandum servitium, quo promeretur summum bonum, et gaudium promeretur sine fine permansurum.
1. Fili, oportet te adhuc multa discere, quæ necdum bene didicisti. Quæ sunt hæc, Domine? Ut desiderium tuum ponas totaliter secundum beneplacitum meum, et tui ipsius amator non sis: sed meæ voluntatis cupidus amator et æmulator. Desideria te sæpe accendunt, et vehementer impellunt; sed considera an propter meum, an propter honorem tuum vel commodum magis movearis. Si ego sum in causa, bene contentus eris quomodocumque ordinavero. Si autem de proprio quæstu aliquid latet, ecce hoc est quod te impedit et gravat.
2. Cave ergo ne nimium innitaris super desiderio præconcepto, me non consulto, ne forte postea pæniteat et displiceat quod primo placuit, et quasi pro meliore zelasti. Non enim omnis affectio, quæ videtur bona, statim est sequenda: sed neque omnis contraria affectio ad primum fugienda. Expedit interdum refrænatione uti, etiam in bonis studiis et desideriis, ne per importunitatem mentis distractionem incurra, ne aliis per indisciplinationem scandalum generes, vel etiam per resistentiam aliorum subito turberis et corruas.
3. Interdum vero oportet violentia uti, et viriliter appetitui sensitivo contraire, nec advertere quid velit caro, et quid non velit; sed hoc magis satagere ut subjecta sit etiam nolens spiritui, et tamdiu castigari debet et cogi servituti subesse, donec parata sit ad omnia, paucisque contentari discat, et simplicibus delectari nec contra aliquod inconveniens murmurare.
1. Domine Deus, ut audio, patientia est mihi valde necessaria. Multa enim in hac vita accidunt contraria. Nam qualitercumque ordinavero de pace mea, non potes esse sine dolore et bello vita mea. Ita est, fili. Non enim volo te talem quærere pacem, quæ tentationibus careat, aut contraria non sentiat; sed tunc etiam te extimare pacem invenisse, cum tu fueris variis tribulationibus exercitatus, et in multis contrarietatibus probatus.
2. Si dixeris te non multa posse pati, quomodo tunc sustinebis ignem purgatorii? De duobus malis semper minus tamen est eligendum: ut ergo æterna futura supplicia possis evadere, mala præsentia studeas pro Deo æquanimiter tolerare. An putas quod homines sæculi hujus nihil, aut parum patiantur? Nec hoc invenies, etiamsi delicatissimos quæsieris. Sed habent, inquies, multas delectationes, et proprias sequuntur voluntates: ideoque parum ponderant suas tribulationes. Esto quod ita sit, quod habeant quidquid voluerint, sed quamdiu putas durabit?
3. Ecce quemadmodum fumus deficient in sæculo abundantes, et nulla erit recordatio præteritorum gaudiorum. Sed et cum adhuc vivunt, non sine amaritudine et tædio ac timore in eis quiescunt. Ex eadem namque re, unde delectationem concipiunt, sibi inde doloris pœnam frequenter recipiunt. Juste illis fit ut quia inordinate delectationes quærunt et sequuntur, non sine amaritudine et confusione eas expleant.
4. O, quam breves, quam falsæ, quam inordinatæ, et turpes omnes sunt. Verumtamen præ ebrietate et cæcitate non intelligunt, sed velut muta animalia, propter modicum corruptibilis vitæ delectamentum, mortem animæ incurrunt. Tu ergo, fili, post concupiscentias tuas non eas: et a voluntate tua avertere; delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.
5. Etenim si veraciter vis delectari, et abundantius a me consolari, ecce in contemtu omnium mundanorum, et in abscissione omnium infirmarum delectationum erit benedictio tua, et copiosa tibi reddetur consolatio. Et quanto plus te ab omni creaturarum solatio subtraxeris, tanto in me suaviores et potentiores consolationes invenies. Sed primo non sine quadam tristitia et labore certaminis ad has pertinges. Obsistet inolita consuetudo, sed meliori consuetudine devincetur. Remurmurabit caro, sed fervore spiritus frænabitur. Instigabit te et exacerbabit serpens antiquus sed oratione fugabitur, insuper et labore utili aditus ei magnus obstruetur.
1. Fili, qui se subtrahere nititur ab obedientia, ipse se subtrahit a gratia et qui quærit habere privata, amittit communia. Qui non libenter, et sponte suo superiori se subdit: signum est quod caro sua nondum perfecte sibi obedit, sed sæpe recalcitrat et murmurat. Disce ergo celeriter superiori tuo te submittere, si carnem propriam optas subjugare. Citius namque exterior vincitur inimicus, si interior homo non fuerit devastatus. Non est molestior et pejor animæ hostis, quam tu ipse tibi, non bene concordans spiritui. Oportet enim te verum assumere tui ipsius contemtum, si vis prævalere adversus carnem, et sanguinem, quia adhuc nimis inordinate te diligis: ideo plene te resignare aliorum voluntati trepidas.
2. Sed quid magnum tu, qui pulvis es, et nihil, si propter Deum te subdis homini, quando eo Omnipotens et Altissimus, qui cuncta creavi ex nihilo, me homini propter te subjeci humiliter. Factus sum omnium humillimus, et infimus, ut etiam superbiam mea humilitate vinceres. Disce obtemperare, pulvis, disce te humiliare, terra et limus, et sub omnium pedibus incurvare. Disce voluntates tuas frangere, et ad omnem subjectionem te dare.
3. Exardesce contra te, nec patiaris tumorem in te vivere, sed ita subjectum et pulverem te exhibe, ut omnes super te ambulare possint, et sicut lutum platearum conculcare. Quid habes, homo inanis, conqueri? Quid, sordide peccator, potes contradicere exprobrantibus tibi, qui toties Deum offendisti et toties infernum meruisti? Sed pepercit tibi oculus meus, quia prætiosa fuit anima tua in conspectu meo, ut cognosceres dilectionem meam, et gratus semper beneficiis meis existeres et ad veram subjectionem et humilitatem te jugiter dares, patienterque proprium contemtum ferres.
1. Intonas super me judicia tua, Domine, et timore ac tremore concutis omnia ossa mea et expavescit anima mea valde. Sto attonitus et considero, quia cæli non sunt mundi in conspectu tuo. Si in Angelis reperisti pravitatem, nec tamen pepercisti, quid fiet de me. Ceciderunt stellæ de cælo, et ego pulvis quid præsumo? Quorum opera videbantur laudabilia, ceciderunt ad infima, et qui comedebant panem Angelorum, vidi siliquis delectari porcorum.
2. Nulla est ergo sanctitas, si manum tuam retrahas, Domine. Nulla sapientia prodest, si gubernare desistas. Nulla juvat fortitudo, si conservare desinas. Nulla secura castitas, si eam non protegas. Nulla propria prodest custodia, si non adsit tua sancta vigilantia. Nam relicti mergimur et perimus; visitati autem: vivimus et erigimur. Instabiles quippe sumus, sed propter te confirmamur; tepescimus, sed a te accendimur.
3. O, quam humiliter et abjecte mihi de me ipso sentiendum est, quam nihili pendendum est si quid boni videor habere. O, quam profunde me submittere debeo sub abyssalibus tuis judiciis, Domine; ubi nihil aliud me esse invenio, quam nihil et nihil. O, pondus immensum, o pelagus intransnatabile, ubi nihil de me reperio, quam in totum nihil. Ubi est ergo latebra gloriæ? Ubi confidentia de gloria concepta? Absorpta est omnis gloria vana in profunditate judiciorum tuorum super me.
4. Quid est omnis caro in conspectu tuo? Numquid gloriabitur lutum contra formantem se? Quomodo potest erigi vaniloquio, cujus cor in veritate subjectum est Deo? Non eum totus mundus erigeret, quem sibi subjecit veritas. Nec omnium laudantium ore movebitur, qui totam spem suam in Deo firmavit. Nam et ipsi qui loquuntur, ecce omnes nihil, et deficient cum sonitu verborum. Veritas autem Domini manet in æternum.
1. Fili, si dicas in omni re: Domine, si tibi placitum fuerit, fiat hoc ita; Domine, si sit honor tuus, fiat in nomine tuo hoc; Domine, si mihi videris expedire et utile esse probaveris, tunc da mihi hoc uti ad honorem tuum. Sed si mihi nocivum fore cognoveris, nec animæ meæ saluti prodesse, aufer a me tale desiderium. Non enim omne desiderium a Spiritu Sancto est, etiamsi homini videatur justum, rectum et bonum. Difficile est pro vero judicare, an spiritus bonus, aut malus te impellat ad desiderandum hoc vel illud, an etiam ex proprio movearis spiritu. Multi in fine sunt decepti, qui primo bono spiritu videbantur inducti.
2. Igitur semper cum timore Dei, et humilitate cordis desiderandum est et petendum, quidquid desiderabile menti occurrit, maximeque cum propria resignatione mihi totum committendum est atque dicendum. Domine, tu scis qualiter melius est mihi hoc vel illud; sicut volueris, da mihi quod vis et quantum vis et quando vis. Fac mecum sicut scis et sicut tibi magis placuerit, et major honor fuerit tuus. Pone me ubi vis, et liber age mecum in omnibus. In manu tua ego sum, gira et reversa me per circuitum. En ego servus tuus paratus ad omnia: quoniam non desidero mihi vivere, sed tibi, utinam digne et perfecte.
3. Concede mihi, benignissime Jesu, gratiam tuam, ut mecum sit et mecum laboret, mecumque usque in finem perseveret. Da mihi semper desiderare, et velle quod tibi magis acceptum est, et carius placet. Tua voluntas mea sit, et mea voluntas tuam sequatur semper, et optime ei concordet. Sit mihi unum velle, et unum nolle tecum: nec aliud posse velle, aut nolle nisi quod vis, aut nolis.
4. Da mihi omnibus mori quæ in mundo sunt, et propter te amare contemni, et nesciri in hoc sæculo. Da mihi super omnia desiderata in te quiescere, et cor meum in te pacificare. Tu vera pax cordis, tu sola requies; extra te omnia sunt dura, et inquieta. In hac pace in idipsum, hoc est in te uno et summo et æterno bono, dormiam et requiescam. Amen.
1. Quidquid desiderare vel cogitare possum ad solatium meum, non hic exspecto, sed in posterum: quia, si omnia solatia mundi hujus haberem, et omnibus deliciis frui possem, certum est quod diu durare no possent. Unde non potes plene, anima mea, consolari, nec perfecte recreari, nisi in Deo, consolatione pauperum et susceptore humilium. Exspecta modicum, anima mea: exspecta divinum promissum, et habebis abundantiam omnium bonorum in cælo; et, si nimis inordinate ista appetis præsentia, perdes æterna et cælestia. Sint temporalia in usu, æterna in desiderio. Non potes aliquo bono temporali satiari, quia ad hæc fruenda non es creata.
2. Etsi omnia bona creata haberes, non posses esse felix et beata; sed in Deo, qui cuncta creavit, tota beatitudo tua et felicitas consistit, non qualis videtur et laudatur a stultis mundi amatoribus, sed qualem exspectant boni Christi fideles, et prægustant interdum spirituales ac mundi corde, quorum conversatio est in cælis. Vanum est et breve omne humanum solatium: beatum et verum solatium, quod intus a veritate percipitur. Devotus homo ubique fert secum consolatorem suum Jesum et dicit ad eum: Adesto mihi, Domine Jesu, in omni loco et tempore. Hæc mihi sit consolatio, libenter velle carere omni humano solatio. Et si tua defuerit consolatio, sit mihi tua voluntas, et justa probatio pro summo solatio. Non in perpetuum enim irasceris, neque in æternum comminaberis.
1. Fili, sine me tecum agere quod volo: ego scio quid expediat tibi. Tu cogitas ut homo, in multis sentis, sicut tibi humanus suadet affectus.
2. Domine, verum est quod dicis. Major est sollicitudo tua pro me, quam omnis cura quam ego possem gerere pro me. Nimis enim casualiter stat, qui non projicit omnem sollicitudinem suam in te. Domine, dummodo voluntas mea recta et firma, in te permaneat, fac de me quidquid tibi placuerit. Non enim potest esse nisi bonum quidquid de me feceris. Si me vis esse in tenebris, sis benedictus; et si me vis esse in luce, sis iterum benedictus. Si me dignaris consolari, sis benedictus; si me vis tribulari, æque sis semper benedictus.
3. Fili, sic oportet te stare, si mecum desideras ambulare. Ita promtus debes esse ad patiendum, sicut ad gaudendum. Ita libenter debes esse inops et pauper, sicut plenus, et dives.
4. Domine, libenter patiar pro te sicut volueris venire super me. Indifferenter volo de manu tua bonum et malum, dulce et amarum, lætum et triste suscipere, et pro omnibus mihi contingentibus gratias agere. Custodi me ab omni peccato, et non timebo mortem neque infernum. Dummodo in æternum non projicias, nec deleas me de libro vitæ, non mihi nocebit quidquid veniret tribulationis super me.
1. Fili, ego descendi de cælo pro tua salute; suscepi tuas miserias, non necessitate, sed charitate trahente ut patientiam disceres et temporales miserias non indignanter ferres. Nam ab hora ortus mei usque ad exitum in cruce non defuit mihi tolerantia doloris, at defectum rerum temporalium magnum habui. Multas querimonias de me frequenter audivi, confusiones et opprobria benigne sustinui, pro miraculis blasphemias, pro doctrina reprehensiones.
2. Domine, quia fuisti patiens in vita tua, in hoc maxime implendo præceptum Patris tui, dignum est ut ego misellus peccator secundum voluntatem tuam patienter me sustineam, et donec ipse volueris, onus corruptibilis vitæ pro salute mea portem. Nam etsi sentitur onerosa præsens vita, facta est tamen jam per gratiam tuam valde meritoria, atque exemplo tuo atque Sanctorum tuorum vestigiis infirmis tolerabilior, et clarior. Sed et multo magis consolatoria, quam olim in veteri Testamento fuerat, cum porta cæli clausa persisteret, et obscurior etiam via videbatur, quando tam pauci regnum cælorum quærere curabant. Sed neque qui tunc justi erant et salvandi ante passionem tuam et sacræ mortis obitum, cæleste regnum poterant introire.
3. O, quantas tibi gratias teneor referre, quia rectam et bonam viam dignatus es mihi et cunctis fidelibus ad æternum regnum ostendere tuum. Nam vita tua via nostra, et per sanctam patientiam ambulamus ad te, qui es corona nostra. Nisi tu nos præcessisses et docuisses, quis sequi curaret? Heu quanti longe retrocederent, nisi tua præclara exempla inspicerent. Ecce adhuc tepescimus auditis tot signis tuis et doctrinis. Quid fieret si tantum lumen ad sequendum te non haberemus?
1. Quid est quod loqueris o fili? Cessa conqueri, considera meam et aliorum Sanctorum passionem. Nondum usque ad sanguinem restitisti. Parum est quod tu pateris in comparatione eorum, qui tam multa passi sunt, tam fortiter tentati, tam graviter tribulati, tam multipliciter probati, et exercitati. Oportet igitur aliorum graviora ad mentem reducere, ut levius feras tua minima. Et si tibi minima non videntur, vide ne et hoc tua faciat impatientia. Sive tamen parva, sive magna sint, stude cuncta patienter ferre.
2. Quanto melius te ad patiendum disponis, tanto sapientius agis, et amplius promereris et feres levius animo et usu ad hoc non segniter paratus. Nec dicas: Non valeo hæc ab homine tali pati, nec hujuscemodi mihi patienda sunt: grave enim intulit damnum, et improperat mihi quæ nunquam cogitaveram; sed ab alio libenter patiar, et sicut patienda videro. Insipiens est talis cogitatio, quæ virtutem patientiæ non considerat, nec a quo coronanda erit; sed magis personas, et offensas sibi illatas perpendit.
3. Non est verus patiens qui non vult pati, nisi quantum sibi visum fuerit, et a quo sibi placuerit. Verus autem patiens non attendit a quo homine, utrum a Prælato suo, an ab alio æquali, an inferior, utrum a bono, et sancto viro, vel a perverso, et indigno exerceatur. Sed indifferenter ab omni creatura, quantumcumque et quotiescumque ei aliquid adversi acciderit, totum hoc gratanter de manu Dei accipit, et ingens lucrum reputat, quia nihil apud Deum, quantumlibet parvum, pro Deo tamen passum, poterit sine merito transire.
4. Esto igitur expeditus ad pugnam, si vis habere victoriam. Sine certamine non potes venire ad patientiæ coronam; si pati non vis, recusas coronari. Si autem coronari desideras, certa viriliter, sustine patienter. Sine labore non tenditur ad requiem, nec sine pugna pervenitur ad victoriam.
5. Fac mihi possibile, Domine, per gratiam, quod mihi impossibile videtur per naturam. Tu scis quod modicum possum pati, et quod cito dejicior, levi exsurgente adversitate. Efficiatur mihi quælibet exercitatio tribulationis, pro nomine tuo amabilis, et acceptabilis: nam pati et vexari pro te valde salubre est animæ meæ.
1. Confiteor adversum me injustitiam meam; confitebor tibi, Domini, infirmitatem meam. Sæpe parva res est quæ dejicit et contristat. Præpono me firmiter acturum, sed cum modica tentatio venerit, magis mihi sit angustia. Valde vilis quandoque res est, unde gravis tentatio provenit; dum puto me aliquantulum tutum, cum non sentio, invenio me nonnunquam pæne devictum ex levi flatu.
2. Vide ergo, Domine, humilitatem meam, et fragilitatem tibi undique notam. Miserere mei, et eripe me de luto, ut non infigar, non permaneam devictus usquequaque. Hoc est quod me frequenter reverberat, et coram te confundit, quod tam labilis sum, et infirmus ad resistendum passionibus, et si non omnino ad consensionem, tamen mihi etiam molesta et gravis est earum insectatio, et tædet valde sic quotidie vivere in lite. Exhinc nota sit mihi infirmitas mea, quia multo facilius irruunt abominandæ semper phantasiæ, quam discedunt.
3. Utinam, fortissime Deus Israel, zelator animarum fidelium, respicias servi tui laborem et dolorem, adsistasque illi in omnibus ad quæcumque perrexerit. Robora me cælesti fortitudine, neque vetus homo, misera caro spiritui necdum bene subjecta valeat dominari, adversus quam certare oportebit, quamdiu spiratur in hac vita miserrima. Heu, qualis est hæc vita? Ubi non desunt tribulationes, et miseriæ; ubi plena laqueis, et hostibus sunt omnia. Nam una tribulatione seu tentatione recedente, alia accedit, sed et adhuc priore durante conflictu aliæ plures superveniunt et insperatæ.
4. Et quomodo potest amari vita hominis habens tantas amaritudines, et tot subjecta calamitatibus et miseriis? Quomodo etiam dicitur vita tot generans mortes et pestes? Et tamen amatur, et delectari in ea quæritur a multis. Reprehenditur frequenter mundus tanquam fallax sit, et vanus, nec tamen facile relinquitur, cum concupiscentiæ carnis dominantur. Sed alia trahunt ad amandum, alia ad contemnendum, alia ad amorem mundi, carnis desiderium, desiderium oculorum et superbia vitæ; sed pœnæ et miseriæ sequentes ea odium mundi pariunt et tædiunt.
5. Sed vincit, proh dolor, delectatio prava mentem mundo deditam, et esse sub sentibus delicias reputat, quia Dei suavitatem, et internam virtutis amœnitatem nec vidit nec gustavit. Qui autem mundum perfecte contemnunt, et Deo vivere sub sancta disciplina student, isti dulcedinem divinam veris abrenuntiatoribus promissam non ignorant, et quam graviter mundus errat, et varie fallitur, vident.
1. Super omnia et in omnibus requiesces, anima mea, in Domino semper, quia ipse est Sanctorum æterna requies. Da mihi, dulcissime et amantissime Jesus, in te super omnem salutem, et pulchritudinem, super omnem gloriam et honorem, super omnem potentiam et dignitatem, super omnem scientiam et subtilitatem, et super omnes divitias et artes, super omnem lætitiam et exultationem, super omnem famam et laudem, super omnem suavitatem, et consolationem, super omnem spem et promissionem, super omne meritum et desiderium, super omnia dona et munera quæ potest dare et infundere, super omne gaudium et jubilationem, quam potest mens capere et sentire. Denique super omnes Angelos et Archangelos, et super omnem exercitum cæli et super omnia visibilia et invisibilia, et super omne, Deus meus, quod tu, non es: quia tu, Deus meus, super omnia optimus es.
2. Tu solus altissimus, tu solus potentissimus, tu solus sufficientissimus et plenissimus, tu solus suavissimus et solatiosissimus, tu solus pulcherrimus et amantissimus, tu solus nobilissimus et gloriosissimus super omnia; in quo bona cuncta simul perfecta sunt, fuerunt et erunt. Atque ideo minus est et insufficiens quidquid præter te ipsum mihi donas, et de te ipso revelas, vel promittis, te non viso nec plene adepto: quoniam quidem non potest cor meum veraciter requiescere, nec totaliter contentari, nisi in te requiescat, et omnia dona omnemque creaturam transcendat.
3. O, mi dilectissime sponse Jesu Christe, amator purissime, dominator universæ creaturæ, quis mihi det pennas veræ libertatis, ad volandum et pausandum in te? O, quando ad plenum dabitur vacare mihi, et videre quam suavis es, Domine Deus meus? Quando ad plenum recolligam me in te, ut præ amore tuo non sentiam me, sed te solum supra omnem sensum et modum in modo non omnibus noto? Nunc autem frequenter gemo, et infelicitatem meam cum dolore porto, quia multa mala in hac valle miseriarum occurrunt, quæ me sæpius conturbant, et contristant et obnubilant, sæpius impediunt, et distrahunt, alliciunt et implicant, ne liberum accessum habeam ad te, et ne jucundis fruar amplexibus, præsto semper cum beatis spiritibus. Moveat te suspirium meum, et desolatio multiplex in terra.
4. O, Jesu splendor æternæ gloriæ, solamen peregrinationis animæ meæ, apud te est os meum sine voce, et silentium meum loquitur tibi. Usquequo tardat Deus meus venire? Veniat ad me pauperculum suum, et lætum faciat, mittat manum suam, et miserum eripiat de omni angustia. Veni, veni, quia nulla erit sine te quieta dies aut hora, quia tu lætitia mea, et sine te vacua est mensa mea. Miser sum, et quodammodo incarceratus, et compeditus ac gravatus, donec luce præsentiæ tuæ me reficias, ac libertati dones, et vultum amicabilem reddas ac demonstres.
5. Quærant alii pro te aliud quodcumque libuerit, et mihi aliud interim nihil placet, nec placebit, nisi Deus meus, spes mea, salus æterna. Non reticebo nec depræcari cessabo, donec gratia tua revertatur mihi, quia tu intus loquaris.
6. Ecce adsum, ecce ego ad te venio, quia invocasti me. Lacrymæ tuæ, et desiderium animæ tuæ, humiliatio tua, et contritio cordis inclinaverunt me, et adduxerunt ad te.
7. Et dixi: Domine, invocavi te, et desideravi te frui, paratus omnia respuere propter te: tu enim prior excitasti me, ut quærerem te; sis ergo benedictus, Domine, qui fecisti hanc bonitatem cum servo tuo, secundum multitudinem misericordiæ tuæ. Quid habet ultra dicere, Domine, servus tuus coram te, nisi ut humiliet se valde ante te, memor semper propriæ iniquitatis, et infirmitatis et vilitatis. Non enim est similis tui in cunctis mirabilibus cæli, et terræ. Sunt opera tua bona valde, Domine, judicia vera, et providentia tua reguntur universa. Laus ergo tibi et gloria, o Patris sapientia, te laudet et benedicat os meum, anima mea, et cuncta creata simul.
1. Aperi, Domine, cor meum in lege tua, et in præceptis tuis doce me ambulare. Da mihi intelligere voluntatem tuam et cum magna reverentia ac diligenti consideratione beneficia tua, tam in generali, quam in particulari memorare tibi, ut hinc valeam gratias referre. Verum scio et confiteor, nec pro minimo puncto me posse debitas gratiarum laudes persolvere. Minor ego sum omnibus bonis mihi præstitis; et cum tuam nobilitatem attendo, deficit præ magnitudine illius spiritus meus.
2. Omnia quæ in anima habemus et in corpore et quæcumque exterius vel interius naturaliter vel supernaturaliter possidemus, tua sunt beneficia, et beneficum pium, ac bonum commendant, a quo bona cuncta accepimus. Et si alius plura alius pauciora accepit, omnia tamen tua sunt, nec minimum sine te haberi potest. Ille qui majora accepit, non potest merito suo gloriari, nec super alios extolli, nec minori insultare, quia ille major et melior est, qui sibi minus adscribit, et in regratiando humilior est atque devotior: et qui omnibus viliorem se esse existimat, et indigniorem se judicat, aptior est ad percipiendum majora.
3. Qui autem pauciora accepit, contristari non debet, nec indignanter ferre, neque ditiori invidere: sed te potius attendere, et tuam bonitatem maxime laudare, quod tam affluenter, tam gratis, tam libenter sine personarum acceptione tua munera largiris. Omnia ex te, et ideo omnibus es laudandus. Tu scis quid unicuique donari expediat, et cur iste minus et ille amplius habeat, non nostrum, sed tuum est discernere, apud quem singulorum definita sunt merita.
4. Unde, Domine Deus, pro magno etiam reputo beneficio, non multa habere unde exterius et secundum homines laus et gloria appareat: ita ut quis considerata paupertate et vilitate personæ suæ, non modo gravitatem, aut tristitiam, vel dejectionem inde concipiat, sed potius consolationem, et hilaritatem magnam; quia tu, Deus, pauperes et humiles atque huic mundo despectos tibi elegisti in familiares et domesticos. Testes sunt ipsi Apostoli tui, quos principes super omnem terram constituisti. Fuerunt enim sine querela conversati in mundo, tam humiles quam simplices sine omni malitia et dolo, ut etiam pati contemelias gauderent pro nomine tuo, et quæ mundus abhorret, ipsi amplecterentur affectu magno.
5. Nihil ergo amatorem tuum, et cognitorem beneficiorum tuorum ita lætificare debet, sicut voluntas tua in eo, et beneplacitum æternæ dispositionis tuæ, de qua tantum contentari debet et consolari, ut ita libenter velit esse minimus, sicut aliquis optaret esse maximus, et ita pacificus et contentus in novissimo loco sicut in loco primo atque ita libenter despicabilis, et abjectus, nullius quoque nominis et famæ sicut cæteris honorabilior, et major in mundo. Nam voluntas tua et amor honoris tui, omnia excedere debet, et plus eum consolari, magisque placere, quam omnia beneficia sibi data vel danda.
1. Fili, nunc docebo te viam pacis et veræ libertatis.
2. Fac, Domine, quod dicis, quia hoc mihi est gratum audire.
3. Stude, Fili, alterius potius facere voluntatem quam tuam. Elige semper minus quam plus habere. Quære semper inferiorem locum et omnibus subesse. Opta semper et ora, ut voluntas Dei integre in te fiat. Ecce talis homo ingreditur fines pacis et quietis.
4. Domine, sermo tuus iste brevis multum continet perfectionis; parvus est dictu, sed plenus sensu et uber in fructu. Nam si posset a me fideliter custodiri, non deberet tam facilis in me turbatio oriri. Nam quoties me impacatum sentio et gravatum, ab hac doctrina me recessisse invenio. Sed tu qui omnia potes, et animæ profectum semper diligis, adauge majorem gratiam, ut possim tuum complere sermonem, et meam perficere salutem.
5. Domine Deus meus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum respice: quoniam in me surrexerunt cogitationes vanæ et timores magni affligentes animam meam. Quomodo pertransibo illæsus? Quomodo perfringam eas?
6. Ego, inquit, ante te ibo, et gloriosos terræ humiliabo; aperiam januam carceris, et arcana secretorum revelabo tibi.
7. Fac, Domine, ut loqueris, et fugiant a facie tua omnes iniquæ cogitationes. Hæc est spes et unica consolatio mea, ad te in omni tribulatione confugere, tibi confidere, ex intimo invocare, et patienter consolationem tuam exspectare.
8. Clarifica me, bone Jesu, claritate æterni luminis. Educ de habitaculo cordis mei tenebras universas. Cohibe evagationes multas et elide vim facientes tentationes. Pugna pro me fortiter, et expugna malas bestias, concupiscentias dico illecebrosas, ut fiat pax in virtute tua et abundantia laudis tuæ resonet in aula sancta, hoc est in conscientia pura. Impera ventis et tempestatibus; dic, mari quiesce; dic Aquiloni, ne flaveris: et erit tranquillitas magna.
Use the ← → keys to move between chapters.