Chapter 76 of 77
LXXIII. O magna res
1a.O magna res, que in nullo constituto latuit, ita quod non est facta nec creata ab ullo, sed in se ipsa permanet. 1b.O vita, que surrexisti in aurora, in qua magnus rex sapientiam, que in antiquo apud virum sapientem fuit, misericorditer manifestavit, quia mulier per foramen antiqui perditoris mortem intravit. 2a.O luctus, ach meror, he planctus, qui in muliere edificati sunt! 2b.O aurora, hec abluisti in forma prime coste. 3a.O feminea forma, soror sapientie, quam gloriosa es, quoniam fortissima vita in te surrexit, quam mors numquam suffocabit. 3b.Te sapientia erexit, ita quod omnes creature per te ornate sunt in meliorem partem, quam in primo acciperent.
Use the ← → keys to move between chapters.