Chapter 3 of 25
Caput II De receptione et vestimentis fratrum.
[1] Si quis divina inspiratione volens accipere hanc vitam venerit ad nostros fratres, benigne recipiatur ab eis. [2] Quodsi fuerit firmus accipere vitam nostram, multum caveant sibi fratres, ne de suis temporalibus negotiis se intromittant, sed ad suum ministrum, quam citius possunt, eum repraesentent. [3] Minister vero benigne ipsum recipiat et confortet et vitae nostrae tenorem sibi diligenter exponat. [4] Quo facto, praedictus, si vult et potest spiritualiter sine impedimento, omnia sua vendat et ea omnia pauperibus studeat erogare. [5] Caveant sibi fratres et minister fratrum, quod de negotiis suis nullo modo intromittant se; [6] neque recipiant aliquam pecuniam neque per se neque per interpositam personam. [7] Si tamen indigent, alia necessaria corporis praeter pecuniam recipere possunt fratres causa necessitatis sicut alii pauperes. [8] Et cum reversus fuerit, minister concedat ei pannos probationis usque ad annum, scilicet duas tunicas sine caputio et cingulum et braccas et caparonem usque ad cingulum. [9] Finito vero anno et termino probationis recipiatur ad obedientiam. [10] Postea non licebit ei ad aliam religionem accedere neque «extra obedientiam evagari» iuxta mandatum domini papae et secundum evangelium; quia «nemo mittens manum ad aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei» (Lc 9,62). [11] Si autem aliquis venerit, qui sua dare non potest sine impedimento et habet spiritualem voluntatem, relinquat illa, et sufficit sibi. [12] Nullus recipiatur contra formam et institutionem sanctae Ecclesiae.
[13] Alii vero fratres, qui promiserunt obedientiam, habeant unam tunicam cum caputio et aliam sine caputio, si necesse fuerit, et cingulum et braccas. [14] Et omnes fratres vilibus vestibus induantur, et possint eas repeciare de saccis et aliis peciis cum benedictione Dei; quia dicit Dominus in evangelio: «Qui in veste pretiosa sunt et in deliciis» (Lc 7,25) et «qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt» (Mt 11,8). [15] Et licet dicantur hypocritae, non tamen cessent bene facere nec quaerant caras vestes in hoc saeculo, ut possint habere vestimentum in regno caelorum.
Use the ← → keys to move between chapters.