Skip to content
The ConsciousLibrary

Chapter 10 of 25

Caput IX De petenda eleemosyna.

[1] Omnes fratres studeant sequi humilitatem et paupertatem Domini nostri Jesu Christi et recordentur, quod nihil aliud oportet nos habere de toto mundo, nisi, sicut dicit apostolus, habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus (cfr. 1 Tim 6,8). [2] Et debent gaudere, quando conversantur inter viles et despectas personas, inter pauperes et debiles et infirmos et leprosos et iuxta viam mendicantes. [3] Et cum necesse fuerit, vadant pro eleemosynis. [4] Et non verecundentur et magis recordentur, quia Dominus noster Jesus Christus, Filius Dei vivi (Joa 11,27) omnipotentis, posuit faciem suam ut petram durissimam (Is 50,7), nec verecundatus fuit. [5] Et fuit pauper et hospes et vixit de eleemosynis ipse et beata Virgo et discipuli eius. [6] Et quando facerent eis homines verecundiam et nollent eis dare eleemosynam, referant inde gratias Deo; quia de verecundiis recipient magnum honorem ante tribunal Domini nostri Jesu Christi. [7] Et sciant, quod verecundia non patientibus, sed inferentibus imputatur. [8] Et eleemosyna est hereditas et iustitia, quae debetur pauperibus, quam nobis acquisivit Dominus noster Jesus Christus. [9] Et fratres, qui eam acquirendo laborant, magnam mercedem habebunt et faciunt lucrari et acquirere tribuentes; quia omnia, quae relinquent homines in mundo peribunt, sed de caritate et de eleemosynis, quas fecerunt, habebunt praemium a Domino.

[10] Et secure manifestet unus alteri necessitatem suam, ut sibi necessaria inveniat et ministret. [11] Et quilibet diligat et nutriat fratrem suum, sicut mater diligit et nutrit filium suum (cfr. 1 Thess 2,7), in quibus ei Deus gratiam largietur. [12] Et qui non manducat, manducantem non iudicet (Rom 14,3b).

[13] Et quandocumque necessitas supervenerit, liceat universis fratribus, ubicumque fuerint, uti omnibus cibis, quos possunt homines manducare, sicut Dominus dicit de David, qui comedit panes propositionis (cfr. Mt 12,4), quos non licebat manducare nisi sacerdotibus (Mc 2,26). [14] Et recordentur, quod dicit Dominus: Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vobis repentina dies illa; [15] tanquam enim laqueus superveniet in omnes, qui sedent super faciem orbis terrae (cfr. Lc 21,34-35). [16] Similiter etiam tempore manifestae necessitatis faciant omnes fratres de eorum necessariis, sicut eis Dominus gratiam largietur, quia necessitas non habet legem.

Use the ← → keys to move between chapters.

Caput IX De petenda eleemosyna. · Earlier Rule (Regula non bullata, 1221) — Francis of Assisi · The Conscious Library