Chapter 5 of 27
Pars secunda - De natura et origine mentis · 4
Idea, quæ esse formale humanæ Mentis constituit, non est simplex, sed ex plurimis ideis composita.
Idea, quæ esse formale humanæ Mentis constituit, est idea Corporis (per Prop. 13 hujus), quod (per Post. 1) ex plurimis valde compositis Individuis componitur. At cujuscunque Individui, corpus componentis, datur necessario (per Coroll. Prop. 8 hujus) in Deo idea; ergo (per Prop. 7 hujus) idea Corporis humani ex plurimis hisce partium componentium ideis est composita. Q. E. D.
Idea cujuscunque modi, quo Corpus humanum a corporibus externis afficitur, involvere debet naturam Corporis humani, et simul naturam corporis externi.
Omnes enim modi, quibus corpus aliquod afficitur, ex natura corporis affecti, et simul ex natura corporis afficientis sequuntur (per Axiom. 1 post. Coroll. Lem. 3): quare eorum idea (per Axiom. 4 p. I), utriusque corporis naturam necessario involvet; adeoque idea cujuscunque modi, quo Corpus humanum a corpore externo afficitur, Corporis humani et corporis externi naturam involvit. Q. E. D.
Hinc sequitur primo, Mentem humanam plurimorum corporum naturam una cum sui corporis natura percipere.
Sequitur secundo, quod ideæ, quas corporum externorum habemus magis nostri corporis constitutionem quam corporum externorum naturam indicant; quod in Appendice partis primæ multis exemplis explicuit.
Si humanum Corpus affectum est modo, qui naturam Corporis alicujus externi involvit, Mens humana idem corpus externum ut actu existens, vel ut sibi præsens contemplabitur, donec Corpus afficiatur affectu, qui ejusdem corporis existentiam vel præsentiam secludat.
patet. Nam quandiu Corpus humanum sic affectum est tamdiu Mens humana (per Prop. 12 hujus) hanc corporis affectionem contemplabitur; hoc est (per Prop. præced.) ideam habebit modi actu existentis, quæ naturam corporis externi involvit; hoc est ideam, quæ existentiam vel præsentiam naturæ corporis externi non secludit, sed ponit; adeoque Mens (per Coroll. 1 præced.) corpus externum ut actu existens, vel ut præsens contemplabitur, donec afficiatur etc. Q. E. D.
Mens corpora externa, a quibus Corpus humanum semel affectum fuit, quamvis non existant nec præsentia sint, contemplari tamen poterit, velut præsentia essent.
Dum corpora externa Corporis humani partes fluidas ita déterminant, ut in molliores sæpe impingant, earum plana (per Post. 5) mutant; unde fit (vide Axiom. 2 post Coroll. Lem. 3) ut inde alio modo reflectantur quam antea solebant, et ut etiam postea, iisdem novis planis spontaneo suo motu occurrendo, eodem modo reflectantur, ac cum a corporibus externis versus illa plana impuilsæ sunt; et consequenter, ut Corpus humanum, dum sic reflexæ moveri pergunt, eodem modo afficiant, de quo Mens (per Prop. 12 hujus) iterum cogitabit; hoc est (per Prop. 17 hujus), Mens iterum corpus externum ut præsens contemplabitur; et hoc toties, quoties Corporis humani partes fluidæ spontaneo suo motu iisdem planis occurrent. Quare, quamvis corpora externa, a quibus Corpus humanum affectum semel fuit, non existant, Mens tamen eadem toties ut præsentia contemplabitur, quoties hæc corporis actio repetetur. Q. E. D.
Videmus itaque qui fieri potest ut ea, quæ non sunt, veluti præsentia contemplemur, ut sæpe fit. Et fieri potest, ut hoc aliis de causis contingat; sed mihi hic sufficit ostendisse unam, per quam rem sic possim explicare, ac si ipsam per veram causam ostendissem; nec tamen credo me a vera longe aberrare, quandoquidem omnia illa, quæ sumpsi, postulata vix quicquam continent, quod non constet experientia, de qua nobis non licet dubitare, postquam ostendimus Corpus humanum, prout ipsum sentimus, existere (vide Coroll. post Prop. 13 hujus). Præterea (ex Coroll. præced. et Coroll. 2 Prop. 16 hujus) clare intelligimus, quænam sit differenlia inter ideam ex. gr. Petri, quæ essentiam Mentis ipsius Petri constituit, et inter ideam ipsius Petri quæ in alio homine, puta in Paulo est. Illa enim essentiam Corporis ipsius Petri directe explicat, nec existentiam involvit, nisi quamdiu Petrus existit; hæc autem magis constitutionem Corporis Pauli quam Petri naturam indicat, et ideo, durante illa Corporis Pauli constitutione, Mens Pauli, quamvis Petrus non existat, ipsum tamen ut sibi præsentem contemplabitur. Porro, ut verba usitata retineamus, Corporis humani affectiones, quarum ideæ corpora, externa velut nobis præsentia repræsentant, rerum imagines vocabimus, tametsi rerum figuras non referunt. Et cum Mens hac ratione contemplatur corpora, eandem imaginari dicemus. Atque hic, ut quid sit error indicare incipiam, notetis velim, Mentis imaginationes in se spectatas nihil erroris continere; sive Mentem ex eo, quod imaginatur, non errare; sed tantum quatenus consideratur carere idea, quæ existentiam illarum rerum, quas sibi præsentes imaginatur, secludat. Nam si Mens, dum res non existentes ut sibi præsentes imaginatur, simul sciret, res illas revera non existere, hanc sane imaginandi potentiam virtuti suæ naturæ, non vitio tribueret; præsertim si hæc imaginandi facultas a sola sua natura penderet, hoc est (per Defin. 7 p. I), si hæc Mentis imaginandi facultas libera esset.
Si Corpus humanum a duobus vel pluribus corporibus simul affectum fuerit semel, ubi Mens postea eorum aliquod imaginabitur, statim et aliorum recordabitur.
Mens (per Coroll. præced.) corpus aliquod ea de causa imaginatur, quia scilicet humanum Corpus a corporis externi vestigiis eodem modo afficitur disponiturque, ac affectum est, cum quædam ejus partes ab ipso corpore externo fuerunt impulsæ: sed (per hypothesin) Corpus tum ita fuit dispositum, ut Mens duo simul corpora imaginaretur, ergo jam etiam duo simul imaginabitur, atque Mens ubi alterutrum imaginabitur, statim et alterius recordabitur. Q. E. D.
Hinc clare intelligimus, quid sit Memoria. Est enim nihil aliud quam quædam concatenatio idearum, naturam rerum, quæ extra Corpus humanum sunt, involventium, quæ in Mente fit secundum ordinem et concatenationem affectionum Corporis humani. Dico primo, concatenationem esse illarum tantum idearum, quæ naturam, rerum quæ extra Corpus humanum sunt, involvunt; non autem idearum, quæ earundem rerum naturam explicant; sunt enim revera (per Prop. 16 hujus) ideæ affectionum Corporis humani, quæ tam hujus quam corporum externorum naturam involvunt. Dico secundo, hanc concatenationem fieri secundum ordinem et concatenationem affectionum Corporis humani, ut ipsam distinguerem a concatenatione idearum, quæ fit secundum ordinem intellectus, quo res per primas suas causas Mens percipit, et qui in omnibus hominibus idem est. Atque hinc porro clare intelligimus, cur Mens ex cogitatione unius rei statim in alterius rei cogitationem incidat, quæ nullam cum priore habet similitudinem; ut ex. gr. ex cogitatione vocis pomi homo Romanus statim in cogitationem fructus incidet[4] qui nullam cum articulato illo sono habet similitudinem, nec aliquid commune, nisi quod ejusdem hominis Corpus ab his duobus affectum sæpe fuit; hoc est, quod ipse homo sæpe vocem pomum audivit, dum ipsum fructum videret; et sic unusquisque ex una in aliam cogitationem incidet, prout rerum imagines uniuscujusque consuetudo in corpore ordinavit. Nam miles ex. gr. visis in arena equi vestigiis statim ex cogitatione equi in cogitationem equitis, et inde in cogitationem belli, etc. incidet. At rusticus ex cogitatione equi in cogitationem aratri, agri, etc. incidet; et sic unusquisque, prout rerum imagines consuevit hoc vel alio modo jungere et concatenare, ex una in hanc vel in aliam incidet cogitationem.
Mens humana ipsum humanum Corpus non cognoscit, nec ipsum existere scit, nisi per ideas affectionum, quibus Corpus afficitur.
Mens enim humana est ipsa idea sive cognitio Corporis humani (per Prop. 13 hujus), quæ (per Prop. 9 hujus) in Deo quidem est, quatenus alia rei singularis idea affectus consideratur; vel, quia (per Post. 4) Corpus humanum plurimis corporibus indiget, a quibus continuo quasi regeneratur; et ordo et connexio idearum idem est (per Prop. 7 hujus) ac ordo et connexio causarum; erit hæc idea in Deo, quatenus plurimarum rerum singularium ideis affectus consideratur. Deus itaque ideam Corporis humani habet, sive Corpus humanum cognoscit quatenus plurimis aliis ideis affectus est, et non quatenus naturam humanæ Mentis constituit, hoc est (per Coroll. Prop. 11 hujus), Mens humana Corpus humanum non cognoscit. At ideæ affectionum Corporis in Deo sunt, quatenus humanæ Mentis naturam constituit, sive Mens humana easdem affectiones percipit (per Prop. 12 hujus); et consequenter (per Prop. 16 hujus) ipsum Corpus humanum, idque (per Prop. 17 hujus) ut actu existens; percipit ergo eatenus tantum Mens humana ipsum humanum Corpus. Q. E. D.
Mentis humanæ datur etiam in Deo idea sive cognitio, quæ in Deo eodem modo sequitur, et ad Deum eodem modo refertur, ac idea sive cognitio Corporis humani.
Cogitatio attributum Dei est (per Prop. 1 hujus); adeoque (per Prop. 3 hujus) tam ejus quam omnium ejus affectionum, et consequenter (per Prop. 11 hujus) Mentis etiam humanæ debet necessario in Deo dari idea. Deinde hæc Mentis idea sive cognitio non sequitur in Deo dari, quatenus infinitus, sed quatenus alia rei singularis idea affectus est (per Prop. 9 hujus). Sed ordo et connexio idearum idem est ac ordo et connexio causarum (per Prop. 7 hujus); sequitur ergo hæc Mentis idea sive cognitio in Deo, et ad Deum eodem modo refertur, ac idea sive cognitio Corporis. Q. E. D.
Hæc Mentis idea eodem modo unita est Menti, ac ipsa Mens unita est Corpori.
Mentem unitam esse Corpori ex eo ostendimus, quod scilicet Corpus Mentis sit objectum (vide Prop. 12 et 13 hujus): adeoque per eandem illam rationem idea Mentis cum suo obiecto, hoc est cum ipsa Mente, eodem modo unita esse debet, ac ipsa Mens unita est Corpori. Q. E. D.
Hæc Propositio longe clarius intelligitur ex dictis in Schol. Prop. 7 hujus; ibi enim ostendimus Corporis ideam et Corpus, hoc est (per Prop. 13 hujus) Mentem et Corpus, unum et idem esse Individuum, quod jam sub Cogitationis jam sub Extensionis attributo concipitur; quare Mentis idea et ipsa Mens una eademque est res, quæ sub uno eodemque attributo, nempe Cogitationis, concipitur. Mentis, inquam, idea et ipsa Mens in Deo eadem necessitate ex eadem cogitandi potentia sequuntur dari. Nam revera idea Mentis, hoc est idea ideæ, nihil aliud est quam forma ideæ, quatenus hæc ut modus cogitandi, absque relatione ad objectum consideratur; simul ac enim quis aliquid scit, eo ipso scit, se id scire, et simul scit, se scire, quod scit, et sic in infinitum. Sed de his postea
Mens humana non tantum Corporis affectiones sed etiam harum affectionum ideas percipit.
Affectionum idearum ideæ in Deo eodem modo sequuntur, et ad Deum eodem modo referuntur, ac ipsæ affectionum ideæ; quod eodem modo demonstratur ac Propositio 20 hujus. At ideæ affectionum Corporis in Mente humana sunt (per Prop. 12 hujus), hoc est (per Coroll. Prop. 11 hujus) in Deo, quatenus humanæ Mentis essentiam constituit; ergo harum idearum ideæ in Deo erunt, quatenus humanæ Mentis cognitionem sive ideam habet, hoc est (per Prop. 21 hujus) in ipsa Mente humana, quæ propterea non tantum Corporis affectiones, sed earum etiam ideas percipit. Q. E. D.
Mens se ipsam non cognoscit, nisi quatenus Corporis affectionum ideat percipit.
Mentis idea sive cognitio (per Prop. 20 hujus) in Deo eodem modo sequitur, et ad Deum eodem modo refertur, ac Corporis idea sive cognitio. At quoniam (per Prop. 19 hujus) Mens humana ipsum humanum Corpus non cognoscit; hoc est (per Coroll. Prop. 11 hujus) quoniam cognitio Corporis humani ad Deum non refertur, quatenus humanæ Mentis naturam constituit; ergo nec cognitio Mentis ad Deum refertur, quatenus essentiam Mentis humanæ constituit; atque adeo (per idem Coroll. Prop. 11 hujus) Mens humana eatenus se ipsam non cognoscit. Deinde affectionum, quibus Corpus afficitur, ideæ naturam ipsius Corporis humani involvunt (per Prop. 16 hujus), hoc est (per Prop. 13 hujus) cum natura Mentis conveniunt; quare harum idearum cognitio cognitionem Mentis necessario involvet: at (per Prop. præced.) harum idearum cognitio in ipsa humana Mente est; ergo Mens humana eatenus tantum se ipsam novit. Q. E. D.
Mens humana partium Corpus humanum componentium adæquatam cognitionem non involvit.
Partes Corpus humanum componentes ad essentiam ipsius Corporis non pertinent, nisi quatenus motus suos certa quadam ratione invicem communicant (vide Defin. post Coroll. Lemmat. 3), et non quatenus ut Individua, absque relatione ad humanum Corpus, considerari possunt. Sunt enim partes humani Corporis (per Post 1) valde composita Individua, quorum partes (per Lem. 4) a Corpore humano, servata omnino ejusdem natura et forma, segregari possunt, motusque suos (vide Axiom. 1 post Lem. 3) aliis corporibus alia ratione communicare; adeoque (per Prop. 3 hujus) cujuscunque partis idea sive cognitio in Deo erit, et quidem (per Prop. 9 hujus) quatenus affectus consideratur alia idea rei singularis, quæ res singularis ipsa parte ordine Naturæ prior est (per Prop. 7 hujus). Quod idem præterea etiam de quacunque parte ipsius Individui Corpus humanum componentis est dicendum; adeoque cujuscunque partis Corpus humanum componentis cognitio in Deo est, quatenus plurimis rerum ideis affectus est, et non quatenus Corporis humani tantum habet ideam, hoc est (per Prop. 13 hujus) ideam, quæ humanæ Mentis naturam constituit; atque adeo (per Coroll. Prop. 11 hujus) humana Mens partium Corpus humanum componentium adæquatam cognitionem non involvit. Q. E. D.
Idea cujuscunque affectionis Corporis humani adæquatam corporis externi cognitionem non involvit.
Ideam affectionis Corporis humani eatenus corporis externi naturam involvere ostendimus (vide Prop. 16 hujus), quatenus externum ipsum humanum Corpus certo quodam modo determinat. At quatenus externum corpus Individuum est, quod ad Corpus humanum non refertur, ejus idea sive cognitio in Deo est (per Prop. 9 hujus), quatenus Deus affectus consideratur alterius rei idea quæ (per Prop. 7 hujus) ipso corpore externo prior est natura. Quare corporis externi adæquata cognitio in Deo non est, quatenus ideam affectionis humani Corporis habet, sive idea affectionis Corporis humani adæquatam corporis externi cognitionem non involvit. Q. E. D.
Mens humana nullum corpus externum ut actu existens percipit, nisi per ideas affectionum sui Corporis.
Use the ← → keys to move between chapters.