Skip to content
The ConsciousLibrary

Chapter 16 of 77

XVI. O quam magnum miraculum

Antiphona: O quam magnum miraculum est, quod in subditam femineam formam rex introivit. Hoc deus fecit, quia humilitas super omnia ascendit. Et o quam magna felicitas est in ista forma, quia malicia, que de femina fluxit, hanc femina postea detersit et omnem suavissimum odorem virtutum edificavit ac celum ornavit plus, quam terram prius turbavit.

Use the ← → keys to move between chapters.

XVI. O quam magnum miraculum · Symphony of the Harmony of Celestial Revelations — Hildegard of Bingen · The Conscious Library