Skip to content
The ConsciousLibrary

Chapter 9 of 13

Caput VIII De electione generalis ministri huius fraternitatis et de capitulo pentecostes.

[1] Universi fratres unum de fratribus istius religionis teneantur semper habere generalem ministrum et servum totius fraternitatis et ei teneantur firmiter obedire.

[2] Quo decedente, electio successoris fiat a ministris provincialibus et custodibus in capitulo Pentecostes, in quo provinciales ministri teneantur semper insimul convenire, ubicumque a generali ministro fuerit constitutum;

[3] et hoc semel in tribus annis vel ad alium terminum maiorem vel minorem, sicut a praedicto ministro fuerit ordinatum.

[4] Et si aliquo tempore appareret universitati ministrorum provincialium et custodum, praedictum ministrum non esse sufficientem ad servitium et communem utilitatem fratrum, teneantur praedicti fratres, quibus electio data est, in nomine Domini alium sibi eligere in custodem.

[5] Post capitulum vero Pentecostes ministri et custodes possint singuli, si voluerint et eis expedire videbitur, eodem anno in suis custodiis semel fratres suos ad capitulum convocare.

Use the ← → keys to move between chapters.

Caput VIII De electione generalis ministri huius fraternitatis et de capitulo pentecostes. · Later Rule (Regula bullata, 1223) — Francis of Assisi · The Conscious Library