Skip to content
The ConsciousLibrary

Chapter 13 of 25

Caput XII De malo visu et frequentia mulierum.

[1] Omnes fratres, ubicumque sunt vel vadunt, caveant sibi a malo visu et frequentia mulierum. [2] Et nullus cum eis consilietur aut per viam vadat solus aut ad mensam in una paropside comedat. [3] Sacerdotes honeste loquantur cum eis dando poenitentiam vel aliud spirituale consilium. [4] Et nulla penitus mulier ab aliquo fratre recipiatur ad obedientiam, sed dato sibi consilio spirituali, ubi voluerit, agat poenitentiam. [5] Et multum omnes nos custodiamus et omnia membra nostra munda teneamus, quia dicit Dominus: «Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, iam moechatus est eam in corde suo» (Mt 5,28); [6] et apostolus: An ignoratis, quia membra vestra templum sunt Spiritus Sancti? (cfr. 1 Cor 6,19); itaque qui templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (1 Cor 3,17).

Use the ← → keys to move between chapters.

Caput XII De malo visu et frequentia mulierum. · Earlier Rule (Regula non bullata, 1221) — Francis of Assisi · The Conscious Library